Oldalképek
PDF

V

QUATUOR EVANGELIA,

ET

ACTUS APOSTOLORUM,

-

JUXTA

VULGATAM RORLE A.D. M.D.XCH. ED1TAM:

NECNON EORUNDEM

VERSIO MELITENSjS.

[ocr errors]
[graphic][merged small]

EVANGELIUM

SECUNDUM

MATTH^EUM

[ocr errors]

Jliber generationis Jesu Christi tilii David, tilii Abraham.

2. Abraham genuit jsaac. jsaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.

3. Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares au~ tem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.

4. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.

5. Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obedautem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.

6. David autem rex genuit Sa lomonem ex ea, quse fuit Urue.

7. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.

8. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.

O. Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Aebaz. Achaz autem genuit Ezechiam.

10. EzechiasautemgenuitManassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.

11. Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.

12. Et post transmigrationem Babylonis: Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.

13. Zorobabel autem genuitAbiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor. ^

14. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim.

15. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.

16. Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.

17. Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, gene

[ocr errors]

rationes quatuordecin: '>
vid usque ad transmitT-i' :'i>:ei.i Ba-
bylonis, generationes ^uo^uoiuc
cim: et a transmigratione Baby-
lonis usque ad Christum, genera-
tiones quatuordecim.

18. Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto.

19. Joseph autem vir eju." cnr> t~sset justus, et nollet eam tr&.ljeert.. voluit occulte dimittere eam

20. Haec autem ea cogitante, ccce angelus Domini apparuit in somms ei, dicens: Joseph fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est.

21. Pariet autem filium: etvocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum apeecatis eorum.

22. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam, dicentem:

23. Ecce virgo in utero habebit, ct pariet filium: et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.

24. Exurgens autem Joseph a somno, fecit sicut prsecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.

25. Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum: et vocavit nomen ejus Jesum.

CAPUT SECUNDUM.

[ocr errors]

Cum ergo natus esset Jesus in" Bcthlehem Juda in diebus Hcfodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt jerosolymam,

2. Dicentes: Ubi estquinatus est rex Judseorum 1 vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.

3. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis jerosolyma cum illo.

4. Et congregans omnes principes sacerdotum, et Heribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nnsceretur.

5. At illi dixerunt ei: jn Bethlehem Judse: sic enim seriptum est . per Prophetam:

6. Et tu Bethlebem terra Juda,ne-* quaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux^ qui regat populum meum jsrael.

[ocr errors]
[ocr errors]

Magis diligenter didicit ab eis tcmpus stellse, quse apparuit eis:

8. Et mittens illos in Bcthlehem, dixit: jte, et interrogate dilijfsnter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum.

9. Qui cum audissent regem, abierunt: et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedcbat eos, usquedum veniens staret supra, ubi erat puer.

10. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.

11. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, ct procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrbam.

12. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi suntin regionem suam.

13. Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in j&gyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quserat puerum ad perdendum eum.

14. Qui consurgens accepit puerum, et matrem ejus nocte, et secessit in jEgyptum:

15. Et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dietum est a Domino per Prophetam, dicentem: Ex iEgypto vocavi filium meum.

16. TuncHerodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, ct in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.

17. Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem:

18. Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

19. Defuncto autem Herode, ecce ^angelus Domini apparuit in somnis

Joseph in jEgypto,

20. Dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram jsrael: defuncti sunt enim, qui quserebant animam pueri.

21. Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram jsrael.

22. Audiens autem qudd Arehelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illd ire: et admo

« ElőzőTovább »