Oldalképek
PDF
ePub

quod viderat prænuntiabat, dicens: Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coràm te, Domine. Hinc item repromittit, dicens: Adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei. Visio igitur consummata rectè prophetarum dicitur, quia nimirùm, authore Deo, juxtà eorum oracula in redemptorem humani generis omnes gentes erediderunt. (S. Gregorius-Magn. in lib. 1 reg., cap. 1, no 37.)

(314) Cùm in formâ Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo. ( Philipp. 11, 6.)

(315) Undè autem poterant prædicere prophetæ regis adventum, et eam libertatem quæ ab eo dabatur præevangelizare, et omnia quæ à Christo facta sunt, et sermonem, et operationem, et passionem ejus prænuntiare, et Novum Testamentum prædicere, si ab altero Deo propheticam inspirationem acceperunt; ignorantes inenarrabilem patrem secundum vos, et dispositiones ejus, quas filius Dei veniens in terris implevit. Neque enim casu quodam hæc evenisse potestis dicere, tanquàm à prophetis quidem de altero quodam dicta; similiter autem evenerunt Domino. Omnes enim prophetæ hæc eadem prophetaverunt; sed neque alicui ex veteribus evenerunt. Si enim evenissent alicui ex veteribus, non utiquè qui posteà fuerunt, prophetassent in novissimis temporibus futura hæc. Adhuc etiam nemo est, neque patrum, neque prophetarum, neque antiquorum regum, circà quem propriè, ac specialiter factum sit aliquid horum. Nam omnes quidem Christi passiones prophetaverunt: ipsi autem ad patiendum similiter, ut ipsa prædicta sunt, longè erant. Et argumenta autem quæ prædicta sunt dominicæ passionis, in nullo altero facta sunt. Neque enim sol in medio die occidit, aliquo de veteribus mortuo; neque scissum est velum templi, neque terra mota est,

neque petræ diruptæ sunt, neque mortui resurrexerunt, neque tertiâ die quis illorum surrexit, neque receptus est in cœlum, neque cùm assumeretur, aperti sunt cœli; neque in nomen alicujus alterius crediderunt gentes; neque quis ex eis mortuus, et resurgens aperuit novum libertatis testamentum. Non igitur de altero, sed de Domino in quem concurrerunt omnia prædicta signa dicebant prophetæ. (S. Iræneus adv. hæres., lib. xv, cap. 34, no 3.)

Attamen non ignorandum nobis est Christi adventum antequam corpore ad terras descenderet, intelligibilem multò antè fuisse factum perfectioribus, minimèque parvulis. Quippè qui à pædagogorum curatorumque curâ ac tutelâ liberi essent, ob oculos habentes plenitudinem eam temporis quæ mente cernebantur, ut erant illi patriarchæ, ut Moses ille tantus severus, ac reliqui prophetæ qui Christi gloriam contemplati sunt. (Origenes in Joan., tom. 1, no 9.)

Quis alius unquàm ex numero sapientum, qui ab omnibus sæculorum ætatibus in crebro hominum sermone versati fuerint, pari ratione cum servatore nostro prophetarum vocibus, jam ab initio innumerabilia temporum spatia apud veteres Hebræos celebratus prædicatusque fuit? Qui quidem, et locum in quo nasceretur, tempora adventûs, piam vivendi rationem, virtutes, doctrinam, res præclaras ab eo gestas, sacrorum librorum monumentis amplexi posteritati tradiderunt. ( Eusebius, Oratio de vitá Constantini.)

Venit et Christus. Complentur in ejus ortu, vitâ, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia præconia prophetarum. (S. Augustinus, epist. cXXXVII ad Volusianum, no 16.)

Firmitas enim in eo est, quia omnia quæ evenerunt in Christo, prædicta sunt. (Idem, in Joan. epist., cap. 2, tract. 11, no 2.)

(316) Criminatur deindè discipulos, quòd finxerint præscisse illum, et prædixisse quæcumque sibi acciderunt. Sed hoc verum esse, vel invito Celso, demonstrabimus. Præsto enim sunt multa quæ Jesus edidit vaticinia de rebus quæ Christianis contigerunt, etiam subsecutis temporibus. Et quis non admiretur istud? Antè reges et præsides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus; aliave similia, ubi pronuntiat futurum esse ut sui discipuli vexationem patiantur. Et quæ enim exorta est inter homines doctrina, propter quam etiam alii puniantur, ut quispiam ex eis qui Jesum criminantur, dicet videntem cum impia falsaque dogmata in crimen vocari, laudem sibi fore putasse, si idem eventurum suis multò antè præsignificaret. Nam si quos oportuit antè reges et præsides trahi propter doctrinam, quos alios oportuit quam epicureos, qui providentiam è medio tollunt? Quos alios quàm peripateticos, qui negant quidquam proficere preces et mactatas numini victimas?... Solis verò christianis juxtà illud à Christo prædictum, antè reges et præsides ducemini propter me, per judices licet ad extremum usquè spiritum quietis esse, et domi securè vivere, modo suam religionem ejurent, sacrificia ex more offerant, et solita juramenta præstent. Vide prætereà an non hæc magnâ autoritate dicta sint: Omnis qui confitebitur me coràm hominibus, confitebor et ego eum coràm patre meo, et coràm angelis ejus. Et quicumque negaverit me coràm hominibus, et quæ sequuntur. Transfer te jam animo in illud tempus quo hæc Jesus dixit: Et res quæ nondùm contigerant prænuntiatas considera. Nisi fortè fidem illis denegans dices frustrà illum nugas hujusmodi effutire, neque enim futura esse quæ prædicit. Animi verò dubius utrùm ejus dictis assentiri debeas nec ne, inquies: Si hoc comprobarit exitus, doctrina Jesu firma constiterit,

regesque ac præsides deperdendis iis qui Jesum confitentur sedulo cogitaverint, tunc credimus magnâ illum à Deo datâ potestate talem in hominum genus doctrinam invexisse; hæcque non prænuntiasse nisi quia persuasissimum habuerit nihil suæ doctrinæ adversaturum, quod non facilè superaret. Ecquis enim fingens fuisse se cùm Christus loqueretur, non admirabitur istud: Prædicabitur evangelium istud in toto mundo, in testimonium et illis gentibus? Si modò secum recogitet Jesu Christi evangelium, ut ipse prædixerat omnibus, græcis, barbaris, sapientibus, et insipientibus ubiquè terrarum fuisse prædicatum; nec ullum videre est hominum genus, quòd Jesu doctrinam admittere recusaverit. Prætereà cogitet Celsi judæus ille qui negat Jesum prævidisse quæ sibi eventura essent, quo pacto Jesus, cùm adhuc Jerusalem staret, et totus in religionis judaïcæ cultus in eâ consisteret, prædixerit quæ illi urbi à Romanis mala impenderent. Nec enim dici potest Jesu familiares et auditores sine scriptis doctrinam in evangeliis descriptam tradidisse; et nihil litterarum suis discipulis reliquisse, undè res ab illis gestas discerent. Atqui in his scriptis hoc legitur: Cùm videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, scitote quia appropinquavit desolatio ejus. Tuuc nullus exercitus Jerusalem circumdabat, circumvallabat, obsidebat. Hoc autem fieri cæptum sub Nerone, duravit ad Vespasiani tempora, cujus Vespasiani filius Titus solo æquavit Jerusalem. Quod quidem narrat Josephus accidisse propter Jacobum fratrem Jesu, qui dicebatur Christus; ut autem veritas ipsa clamat, propter Jesum qui Dei filius est. ( Origenes contrà Celsum, lib. 11, n° 13.)

Quis, præter servatorem nostrum de his rebus, de hominum impiorum exitio, de ecclesiâ ab ipso fundatâ, verè appositèque rerum eventis vaticina

tiones edidit, easque re ipsâ confirmavit? Qui tandem primum de impiorum Judæorum templo ità est locutus: : Relinquetur vobis domus vestra deserta, et non relinquetur lapis super lapidem in loco isto qui non destruatur; deindè de ecclesiâ suâ : Super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, el portæ inferi non prævalebunt adversùs eam... Quid tàm diversum quàm quod esset futurum prædixisse, discipulisque præsignificasse eos in conspectu regum et præsidum deductos fore, graves cruciatus perpessuros, acerbissima subituros supplicia, idque non propter aliquod turpe et flagitiosum facinus, sed solum propter ipsius fidei in nomine ejus confessionem. (Eusebius, Oratio de laud. Constanţini.)

Neque hæc tantùm, etiam alia vaticinia ejus invictam virtutem prænuntiant. Nam cum omni veritate futura prædixit, et ad finem deduxit, neque fieri potest ut quispiam ex dictis ejus excidat. Immò citiùs peribit cœlum et terra, quam aliquod verborum aut prædictionum ejus falsi arguatur. Quod ipsum ille antè rerum eventum enuntians, sic clarè de verbis suis loquitur: Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Idque jure merito, non enim verba tantùm sunt, sed Dei verba per quæ eos conduntur. (S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, quod Christus sit Deus, no 15.)

Multa de futuræ vitæ statu, tùm Christus Dominus, tùm ejus discipuli prædixerunt, multa et alia prænuntiarunt quæ nihil ad illam futuram vitam, sed ad hanc duntaxat pertinerent. Expedite igitur, ô viri spectantes ad hanc vitam prædictiones, et si fuisse veras inveneritis, ac rerum eventu comprobatas, ea quæ de futuris rebus prædicta sunt sine disceptatione accipite. (Theodoretus, sermo xi de Fine et Judicio. )

(317) Ipse autem Jesus non credebat semetipsum

« ElőzőTovább »