Oldalképek
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

C

D

Tempus medelæ,

et ecce formido.

A Dan auditus est fremitus equorum ejus,

a voce hinnituum pugnatoruum ejus commota est omnis terras;

Et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus;

urbem et habitatores ejus.

Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio:

et mordebunt vos, ait Dominus.

Dolor meus super dolorem,

in me cor meum mærens.

Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longin

qua:

Nunquid Dominus non est in Sion,

aut rex ejus non est iu ea?

Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis,

et in vanitatibus alienis ?

Transiit messis,

finita est æstas,

et nos salvati non sumus.

Super contritione filiæ populi mei contritus sum et contristatus,

[blocks in formation]

Confortati sunt in terra,

quia de malo ad malum egressi sunt,

et me non cognoverunt, dicit Dominus. Unusquisque se a proximo suo custodiat,

et in omni fratre suo non habeat fiduciam. Quia omnis frater supplantans (Al. supplantatione) supplantabit,

et omnis amicus fraudulenter incedet. Et vir fratrem suum deridebit,

et veritatem non loquentur:

Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent. laboraverunt.

Habitatio tua in medio idoli :

in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus. Propterea hæc dicit Dominus exercituum:

Ecee ego conflabo, et probabo eos :

quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? Sagitta vulnerans lingua eorum,

dolum locuta est:

In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.

Nunquid super his non visitabo? dicit Dominus. aut gentem hujusmodi non ulciscetur anima mea? Super montes assumam fletum et lamentum, et super speciosa deserti planctum : Quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens:

buisse continuas. Contrarium nunc evincunt prophetæ versibus descripti, sed et infraidem evidentissime demonstratur ex Jobi, Davidis, et Salomonis operibus, quæ typus reperiuntur descripta in utroque exemplari Canonis Hebraicæ veritatis, MART.

[blocks in formation]

et post Baalim:

quod (Al. quos) didicerunt a patribus suis. Idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego cibabo populum istum absinthio 1, et potum dabo eis aquam fellis.

Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum :

et mittam post eos gladium, donec consumantur. Hæc dicit Dominus exercituum: Contemplamini,

et vocate lamentatrices, et veniant:

et ad eas, quæ sapientes sunt, mittite, et properent:

festinent, et assumant super nos lamentum : Deducant oculi nostri lacrymas, et palpebræ nostræ defluant aquis.

Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus et confusi vehementer? quia dereliquimus terram,

quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.

Audite ergo, mulieres, verbum Domini:

et assumant aures vestræ sermonem oris ejus :

Et docete filias vestras lamentum,

et unaquæque proximam suam planctum.

Quia ascendit mors per fenestras nostras: ingressa est domos nostras,

disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.

Loquere :

Hæc dicit Dominus:

Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis,

et quasi fenum post tergum metentis,

et non est qui colligat.

Hæc dicit Dominus:

Non glorietur sapiens in sapientia sua,

et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

Sed in hoc gloriatur, qui glorietur,

scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium et justitiam in

[blocks in formation]

A et super Moab,

B

C

D

[blocks in formation]

quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. Hæc dicit Dominus:

Juxta vias gentium nolite discedere:

et a signis cœli nolite metuere, quæ timent gentes:

Quia leges populorum vanæ sunt:

Quia lignum de saltu præcidit opes manuum artificis in ascia.

Argento et auro decoravit illud:

clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur In similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur:

Portata tollentur,

quia incedere non valent.

Nolite ergo timere ea,

quia nec male possunt facere, nec bene. Non est similis tui, Domine :

magnus tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.

Quis non timebit te, o rex gentium? tuum est enim decus:

Inter cunctos sapientes gentium,

et in universis regnis eorum nullus est similis tui. Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est. Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz :

opus artificis, et manus ærarii.

Hyacinthus et purpura indumentum eorum.
Opus artificum universa hæc.

Dominus autem Deus verus est:

ipse (Al. iste) Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra:

et non sustinebunt gentes comminationem ejus. Sic ergo dicetis eis.

Dii, qui cœlos et terram non fecerunt,

pereant de terra, et de his quæ sub cœlo sunt. Qui facit terram in fortitudine sua,

præparat orbem in sapientia sua,

et prudentia sua extendit cœlos.

Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cœlo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: Fulgura in pluviam facit,

et educit ventum de thesauris suis. Stultus factus est omnis homo a scientia (Al add. sua),

confusus est artifex omnis in sculptili: Quoniam falsum est quod conflavit,

et non est spiritus in eis.

Vana sunt, et opus risu dignum:
in tempore visitationis suæ peribunt,
Non est his similis pars Jacob:

qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel virga hæreditatis ejus. Dominus exercituum nomen est illi: Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione.

Quia hæc dicit Dominus:

Ecce ego longe projiciam habitatores terræ n bac vice;

et tribulabo eos, ita ut inveniantur *.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

filii mei exierunt a me, et non subsistunt :

Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.

Quia stulte egerunt pastores,

el Dominum non quæsierunt :

Propterea non intellexerunt,

et omnis grex eorum dispersus est.

Vox auditionis ecce venit,

et commotio magna de terra aquilonis :

Ut ponat civitates Juda (Al. adl. in) solitudinem,

et habitaculum draconum.

Scio, Domine, quia non est hominis via ejus :

nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. Corripe me, Domine,

veruntamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.

Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te,

et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt ;

Quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, el consumpserunt illum (Al. locum).

et decus ejus dissipaverunt.

(Cap. XI.) Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam dicens :

Audite verba pacti hujus,

et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,

[blocks in formation]

A

B

C

D

ut servirent eis.

Irrilum fecerunt domus Israel et domus Juda pactum

meum,

quod pepigi cum patribus eorum.

Quam ob rem hæc dicit Dominus:

Ecce ego inducam (Al. induo) super eos mala, de quibus exire non poterunt;

clamabunt ad me, et non exaudiam eos :

Et ibunt civitates Juda, et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant.

et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. Secundum numerum enim civitatum tuarum, erant dii tui, Juda:

et secundum numerumviarum Jerusalem, posuisti aras confusionis,

aras ad libandum Baalim.

Tu ergo noli orare pro populo hoc,

et ne assumas pro eis laudem, et orationem. Quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me.

in tempore afflictionis eorum.

Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?

nunquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? Olivam uberem,

pulchram, fructiferam speciosam,

vocavit Dominus nomen tuum:

Ad vocem loquela, grandis exarsit ignis in ca, et combusta sunt fruteta cjus :

Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum,

pro malis domus Israel et domus Juda,

quæ facerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.

Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi. Tunc ostendisti mihi studia eorum

Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam:

et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes 2:

Mittamus lignum in panem ejus,

et eradamus (Al. conteramus) eum de terra viventium,

et nomen ejus non memoretur amplius.

Tu autem, Domine sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda,

videam ultionem tuam ex eis:

tibi enim revelavi causam meam.

Propterea hæc dicit, Dominus ad viros Anathoth,

qui quærunt animam tuam, et dicunt:

Non prophetabis in nomine Domini,

et non morieris in manibus nostris. Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos.

juvenes morientur in gladio,

filii eorum et filiæ eorum morientur in fame: et reliquiæ non erunt ex eis.

Inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.

(Cap. XII.) Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum:

Verumtamen (Al. add. judicia) justa loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur:

bene est omnibus, qui prævaricantur et inique agunt?

Plantastique eos, et radicem miserunt,

proficiunt, et faciunt fructum: Prope es tu ori eorum,

et longe a renibus eorum.

Et tu, Domine, nosti me,

2 Neque Hebræus textus addit, dicentes, neque in Commentar. S. Pater verbum hoc posuit.

1

vidisti me, et probasti cor meum tecum: Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.

Usquequo lugebit terra,

et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt:

Non videbit novissima nostra

Si cum peditibus currens laborasti,

quomodo contendere poteris cum equis?

Cum autem in terra pacis securus fueris (Al. Si in terra pacis confisa es),

quid facies in superbia Jordanis ? Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce:

Ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.
Reliqui domum meam,

dimisi hæreditatem meam,

dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.

Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva:

dedit contra me vocem,

ideo odivi eam.

Nunquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum ?

Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.

Pastores multi demoliti sunt vineam meam,

conculcaverunt partem meam :

dederunt portionem meam desiderabilem, in de

sertum solitudinis.

Posuerunt eam in dissipationem,

luxitque super me:

Desolatione desolata est omnis terra,

quia nullus est qui recogitet corde.

Super omnes vias deserti venerunt vastatores.

[blocks in formation]

quia gladius Domini devorabit (Al. devoravit ab C Ecce ego implebo omnes habitatores terræ hujus.

extremo terræ usque ad extremum ejus :

non est pax universæ carni.

Seminaverunt triticum et spinas messuerunt,

hæreditatem acceperunt, et non eis proderit:

Confundemini a fructibus vestris,

propter iram furoris Domini.

Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos

pessimos.

et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus,

et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitores Jerusalem, ebrietate:

Et dispergam eos, virum a fratre suo,
et patres et filios pariter, ait Dominus:
Non parcam, et non concedam :

neque miserebor ut non disperdam eos.

qui tangunt hæreditatem, quam distribui populo Audite, et auribus percipite: meo Israel:

[blocks in formation]

Nolite elevari, quia Dominus locutus est: Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat,

et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos:

Exspectabitis lucem,

Et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. Quod sic hoc non audieritis,

in abscondito plorabit anima mea (Al. vestra) a facie superbiæ:

Plorans plorabit (Al add. Jerusalem), et deducet oculus meus lacrymam,

quia captus est grex Domini.

Dic regi, et dominatrici :
Humiliamini, sedete:

Quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ

[blocks in formation]

1 In Commentar., congregabo eos: Hebraice pn quod est avelle eos, etc.

tu enim docuisti (Al. doces) eos adversum te, et erudisti (Al. erudis) eos in caput tuum. Nunquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi hæc?

Propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutuæ sunt plantæ tuæ,

Si mutare potest Ethiops pellem suam, aut pardus varietates suas :

et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.

Et disseminabo eos quasi stipulam,

quæ vento raptatur in deserto.

Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus,

quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. Unde et ego nudavi femora (Al. et posteriora) tua

contra faciem tuam,

et apparuit ignominia tua, adulteria tua, et hinnitus tuus,

scelus fornicationis tuæ.

Super colles in agro

vidi abominationes tuas.

Væ tibi, Jerusalem,

non mundaberis post me : usquequo adhuc ?

(Cap. XIV.) Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam de sermonibus siccitatis.

Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscu

ratæ sunt in terra,

et clamor Jerusalem ascendit.

Majores miserunt minores suos ad aquam :

venerunt ad hauriendum, et non invenerunt

aquam,

reportaverunt vasa sua vacua;

Con fusi sunt et afflicti,

et operuerunt capita sua.

Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in

terram,

confusi sunt agricolæ, operuerunt capita sua.

Nam et cerva in agro peperit, et reliquit : quia non herba.

Et onagri steterunt in rupibus,

traxerunt ventum quasi dracones;

defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. Si iniquitates nostræ responderint nobis : Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multæ sunt aversiones nostræ : tibi peccavimus. Exspectatio Israel,

salvator ejus in tempore tribulationis : Quare quasi colonus futurus es in terra,

et quasi viator declinans ad manendum? Quaré futurus es velut vir vagus,

ut (Al. aut) fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine,

et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos.

Hæc dicit Dominus populo huic, qui (Al. quia) di

lexit movere pedes suos,

et non quievit, et Domino non placuit:

Nunc recordabitur iniquitatum eorum,

et visitabit peccata eoruin,

Et dixit Dominus ad me :

Noli orare pro populo isto in bonum.

Cum jejunaverint,

non exaudiam preces eorum :

Et si obtulerint holocautomata, et victimas, non suscipiam ea :

Quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.

Et dixi,

A a a, Domine Deus : Prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium,

A

B

C

D

[blocks in formation]

Nunquid projiciens abjecisti Judam?

aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos,

ita ut nulla sit sanitas?

Exspectavimus pacem,

et non est bonum:
Et tempus curationis,
et ecce turbatio.

Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi :

Ne des nos in opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: Recordare,

ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. Nunquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cœli possunt dare imbres?

Nonne tu es, Dominus Deus noster, quem (Al. Do-
mine Deus, quem, etc.) exspectavimus?
tu enim fecisti omnia hæc :

(Cap. XV.) Et dixit Dominus ad me :
Si steterit Moses et Samuel coram me,
non est anima mea ad populum istum.
Ejice illos a facie mea,

et egrediantur.

Quod si dixerint ad te :

Quo egrediemur ?

dices ad eos :

Hæc dicit Dominus :
Qui ad mortem,

ad mortem,

Et qui ad gladium,

ad gladium:

El qui ad famem, ad famem :

Et qui ad captivitatem,

ad captivitatem,

Et visitabo super eos quatuor species, dicit Do

minus :

Gladium ad occisionem,

et canes ad lacerandum,

et volatilia cœli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum.

Et dabo eos in fervorem universis regnis terræ: propter Manassem filium Ezechiæ regis Juda,

« ElőzőTovább »