Oldalképek
PDF
ePub
[blocks in formation]

el tantum modo sola vexatio intellectum dabit auditu. Coangustatum est in stratum, ita ut alter decidat, C et pallium breve utrumque operire non potest. Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus: sicut in valle, quæ est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus :

ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo.

Et nunc nolite illudere.

ne forte constringantur vincula vestra. Consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum

super universam terram.

Auribus percipite, et audite vocem meam, attendile, et audite eloquium meum.

Nunquid tota die arabit arans ut serat, proscindet

[blocks in formation]
[blocks in formation]

et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et prævaluerunt adversus eam.

Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus :

et sicut somniat sitiens, et bibit.

et postequam fuerit expergefactns(Al.evigilaverit), lassus adhuc sitit,

et anima ejus vacua est:

Sic erit multitudo omnium gentium

quæ dimicaverunt contra montem Sion. Obstupescite, et admiramini,

fluctuate et vacillate:

inebriamini, et non a vino:

movemini, et non ab ebrietate.

Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, claudet occulos vestros, prophetas

et principes vestros, qui vident visiones, operiet. Et erit vobis visio omnium

sicut verba libri signati,

quem cum dederint scienti litteras, dicent:

Lege istum et respondebit:

Non possum, signatus est enim.

Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei

[blocks in formation]

Non interserit Domino, ubi locum hunc recitat, in commentario S. Pater, sed tantum habet, et hoc a Deo exercituum; omnino verius ad Hebræum exemplar.

Canon S. Germani legit, non tam diverso sensu quam diversa phrasi, el principes vestri, qui vident visiones, peribunt. MART.

Quis videt nos, et quis novit nos? Perversa est hæc vestra cogitatio: quasi si lutum contra figulum cogitet,

et dicat opus factori suo: Non fecisti me: et figmentum dicat fictori suo; Non intelligis. Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel,

et Chermel in saltum reputabitur?

Et audient in die illa surdi verba libri,

et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt. Et addent mites in Domino lætitiam,

et pauperes homines in sancto Israel exsultabunt. Quoniam defecit qui prævalebat,

consummatus est illusor,

et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem:

qui peccare faciebant homines in verbo,

et arguentem in porta supplantabant,

et declinaverunt frustra a justo.

Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham;

Non modo confundetur Jacob,

nec modo vultus ejus erubescet:

sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum, in medio sui sanctificantes nomen meum,

et sanctificabunt sanctum Jacob,

et Deum Israel prædicabunt;

Et scient errantes spiritu intellectum,

et mus sitatores discent legem.

(Cap. XXX) Væ, filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me:

et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetur (Al. adderetis) peccatum super pec

catum :

qui ambulatis, ut descendatis in Ægyptum, et os meum non interrogastis,

Sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Ægypti. Et erit nobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam. Erant (Al. erunt) enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt.

Omnes confusi sunt super populo,

qui eis prodesse non potuit (Al. poterit): Non fuerunt in auxilium, et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.

ONUS JUMENTORUM AUSTRI.

In terra tribulationis et angustiæ leæna, et leo; ex eis vipera. et regulus volans, Portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum, qui eis prodesse non poterit. Egyptus enim frustra et vane auxiliabitur: ideo clamavi super hoc

Superbia tantum est, quiesce.

Nunc ingressus scribe eis super buxum, in libro diligenter exara illud,

Et erit in die novissimo in testimonium, et usque in æternum.

Populus enim ad iracundiam provocans est,

et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei. Qui dicunt videntibus: Nolite videre,

et aspicientibus Nolite aspicere nobis ea quæ

recta sunt:

Loquimini nobis placentia, videte nobis errores. Auferte a me viam,

declinate a me semitam,

cesset a facie nostra sanctus Israel. Propterea hæc dicit sanctus Israel: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia ct tumultu, et innixi estis super eo;

Propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens,

et requisita in muro excelso:

A Quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.

B

C

D

Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida

et non invenietur de fragmentis ejus testa, in qua portetur igniculus de incendio.

aut hauriatur parum aquæ de fovea.

Quia hæc dicit Dominus Deus sanctus Israel:
Si revertamini et quiescatis,

salvi eritis:

In silentio et in spe

erit fortitudo vestra. Et noluistis, et dixistis

Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis.

Et super veloces ascendemus:

ideo velociores (Al. veloces) erunt, qui persequentur vos.

Mille homines a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis,

donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis,

et quasi signum super collem.

Propterea exspectat Dominus. ut misereatur vestri: et ideo exaltabitur parcens vobis:

quia Deus judicii Dominus : beati omnes, qui exspectant eum. Populus enim Sion habitabit in Jerusalem, plorans nequaquam plorabis,

miserans miserebitur tui:

ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi.

Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem :

et non faciet avolare (Al additur a te ultra doctorem tuum

Et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
Et aures tuæ audient verbum post tergum monen-

tis:

Hæc via, ambulate in ea:

et non declinetis (Al. tacet et non declinetis) neque ad dexteram, neque ad sinistram.

Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui,

et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ. Egredere, dices ei:

Et dabitur pluvia semini tuo, ubicunque seminaveris in terra:

et panis frugum terræ erit uberrimus, et pinguis. Pascetur in possessione tua in die illa agnus spatiose:

et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commixtum migma comedent sicut in area ventilatum est.

Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem clevatum rivi currentium aqua. rum,

in die interfectionis multorum, cum ceciderint

turres.

Et erit lux lunæ sicut lux solis,

et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum,

in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit.

Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum: Labia ejus repleta sunt indignatione,

et lingua ejus quasi ignis devorans.

Spiritu ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum (Al. pro nihil),

et frenum erroris, quod erat in maxillis populorum.

Canticum erit vobis sicut nos sanctificatæ solemnitatis,

et lætitia cordis sicut qui cum tibia,

ut intret in montem Domini ad fortem Israel.

[blocks in formation]

(Cup. XXXI.) Væ qui descendunt in Egyptum ad auxilium, in equis sperantes,

et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt,

et super equitibus, quia prævalidi nimis :

Et non sunt confisi super sanctum Israel, et Dominum non requisierunt.

Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit:

Et consurget contra domum pessimorum,

et contra auxilium operantium iniquitatem. Egyptus, homo, et non Deus:

et equi eorum, caro, et non spiritus:

Et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator,

et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. Quia hæc dicit Dominus ad me:

Quomodo si rugiat leo, et catulus leonis super prædam suam, cum occurrerit ei multitudo pasto

rum,

a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit :

sic descendet Dominus exercituum, ut prælietur super montem Sion, et collem ejus.

Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,

protegens et liberans,

transiens et salvans.

Convertimini sicut in profundum recesseratis, filii Israel.

In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui,

quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.

Et cadet Assur in gladio non viri,

et gladius non hominis vorabit eum,

et fugiet non a facie gladii:

et juvenes ejus vectigales erunt:

et fortitudo ejus a terrore transibit,

et pavebunt fugientes principes ejus.

Dixit Dominus, cujus ignis est in Sion,

et caminus ejus in Jerusalem.

(Cap. XXXII.) Ecce in justitia regnabit rex,

et principes in judicio præerunt.

Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat

se a tempestate,

sicut rivi aquarum in siti,

et umbra petræ proeminentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium,

et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam,

et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps neque fraudulentus appellabitur major (Al. magnus):

Stultus enim fatua loquetur,

et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem,

et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis,

et potum sitienti auferat.

A Fraudulenti vasa pessima sunt:

B

C

D

ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci,

cum loqueretur pauper judicium.

Princeps vero ea, quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit.

Mulieres opulenta, surgite,

et audite vocem meam :

filiæ confidentes, percipite auribus eloquium

meum.

Post dies et annum, et vos conturbabimini confidentes:

consummata est enim vindemia,

collectio ultra non veniet. Obstupescite, opulentæ:

conturbamini, confidentes: exuite vos, et confundimini,

accingite lumbos vestros. Super ubera plangite, super regione desiderabili,

super vinea fertili.

Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent:

quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exsultantis !

Domus enim dimissa est,

multitudo urbis relicta est,

Tenebræ et palpatio facta sunt super speluncas usque in æternum.

Gaudium onagrorum pascua gregum,

donec effundatur super nos spiritns de excelso, Et erit desertum in Chermel,

et Chermel in saltum reputabitur.

Et habitabit in solitudine judicium, et justia in Chermel sedebit

Et erit opus justitiæ pax,

et cultus justitiæ silentium,

et securitas usque in sempiternum.

Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ,

[blocks in formation]

chus:

velut cum fossæ plenæ fuerint de eo. Magnificatus est Dominus,

quoniam habitavit in excelso: implevit Sion judicio et justitia. Et erit fides in temporibus tuis:

divitiæ salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus ejus. Ecce videntes clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. Dissipate sunt viæ,

cessavit transiens per semitam, irritum factum est pactum, Projecit civitates,

non reputavit homines. Luxit, et elanguit terra:

confusus est Libanus, et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum: et concussa est Basan, et Carmelus.

Nunc consurgam, dicit Dominus:

nunc exaltabor, nunc sublevabor.
Concipietis ardorem,
parietis stipulam :

spiritus vester ut ignis vorabit vos.
Et erunt populi quasi de incendio cinis,
spinæ congregatæ igni comburentur.
Audite, qui longe estis, quæ fecerim,

et cognoscite, vicini, fortitudinem meam. Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor hypocritas.

Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?

Qui ambulat in justitiis,

et loquitur veritatem,

Qui projicit avaritiam ex calumnia,

et excutit manus suas ab omni munere,

Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.

Iste in excelsis habitabit,

munimenta saxorum sublimitas ejus : Panis ei datus est,

aquæ ejus fideles sunt.

Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.

Cor tuum meditabitur timorem:

Ubi est litteratus [Al. Scriba]?

ubi legis verba ponderans?

ubi doctor parvulorum?

Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis :

ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus,

in quo nulla est sapientia.

Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ

oculi tui videbunt, Jerusalem, habitationem opulentam,

A Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: interfecit eos, et dedit eos (Al. tacet eos) in occisionem.

B

tabernaculum, quod nequaquam transferri poterit: C nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur: Quia solummodo ibi magnificus Dominus noster: locus fluviorum

[blocks in formation]

D

Interfecti eorum projiciuntur,

et de cadaveribus eorum ascendet fœtor: Tabescent montes a sanguine eorum.

Et tabescet omnis militia cœlorum, Et complicabuntur sicut liber cœli: et omnis malitia eorum defluet,

sicut defluit folium de vinea et de ficu. Quoniam inebriatus est in cœlo gladius meus: Ecce super Idumæam descendet,

et super populum interfectionis meæ, ad judicium Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe,

De sanguine agnorum et hircorum,

de sanguine medullatorum arietum : Victima enim Domini in Bosra,

et interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus: Inebriabitur terra eorum sanguine,

et humus eorum adipe pinguium : Quia dies ultionis Domini,

annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentes in picem, et humus in sulphur:

Et erit terra ejus in picem ardentem nocte et die, non exstinguetur in sempiternum:

Ascendet fumus ejus a generatione in generationem desolabitur in sæcula sæculorum,

non erit transiens per cam.

Et po sidebunt illam onocrotalus et ericius: et ibis et corvus habitabunt in ea:

Et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,

et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi:

regem potius invocabunt,

et omnes principes ejus erunt in nibilum. Et orientur in domibus (Al. domo) ejus spinæ, et urticæ,

et paliurus in munitionibus ejus : Et erit cubile draconum,

et pascua struthionum:

et occurrent dæmonia onocentauris,

et pilosus clamabit alter ad alterum : Ibi cubavit (Al. cubabit) lamia,

et inverit (Al. inveniet) sibi requiem.

Ibi habuit foveam ericius,

et enutrivit catulos,

et circumfodit, et fovit in umbra ejus : Illuc congregati sunt milvi,

alter ad alterum.

Requirite diligenter in libro Domini, et legite,

unum ex eis non defuit,

alter alterum non quæsivit,

Quia quod ex ore meo procedit, illa mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.

Et ipse misit eis sortem

et manus ejus divisit eam illis in mensuram: Usque in æternum possidebunt eam,

Non bene dividunt veteres librarii hunc versiculum : nam in mss. codicibus ita legitur: Et occurrent dæmonia; onocentaurus et pilosus clamabil aller ad alterum. Veram igitur Vulgata nostra retinei lectionem, ut manifestissime declarant verba isthæc Comment. S. Hieronymi in hunc Isaie locum « Et occurrent sibi in ea, juxta LXX, diversa dæmonum phantasmata, sive, ut omnes alii juxta Hebraicum transtulerunt SIIM (y) el IIM (N), onocentauri et pilosi, et lamia, quæ gentilium fabulæ et poetarum figmenta describunt.» MART.

in generationem et generationem habitabunt in A

ea.

(Cap. XXXV.) Lætabitur deserta et invia,

et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit,

et exsultabit lætabunda et laudans : Gloria Libani data est ei,

decor Charmeli, et Saron. Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri : Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate, Dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere :

ecce Deus vester ultionem adducet retributionis:

Deus ipse veniet, et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, Quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes, in solitudine.

Et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum.

In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

Et ibi erit ibi semita et via,

et via sancta vocabitur :

Non transibit per eam pollutus,

et hæc erit nobis (Vulg. vobis 1) directa via, ita ut stulti non errent per eam.

Non erit ibi leo,

et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi:

Et ambulabunt (Al. add. per eam) qui liberati
fuerint, et redempti a Domino.
Convertentur, et venient in Sion cum laude

et lætitia sempiterna super caput eorum : Gaudium et lætitiam obtinebunt,

et fugiet dolor et gemitus.

(Cap. XXXVI.) Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiæ,

ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Juda munitas,et cepit eas. Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem,ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.

Et egressus est ad eum Eliacim filius Helciæ qui erat super domun:, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a Commentariis. Et dixit ad eos Rabsaces:

[blocks in formation]

B

C

Super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? D Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Ægyptum:

cui si innisus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam :

Sic Pharao rex Ægypti omnibus

qui confidunt in eo.

Quod si responderis mihi: In Domino

Deo nostro confidimus :

nonne ipse est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria,

et dixit Judæ et Jerusalem :

Coram altari isto adorabitis?

Et nunc trade te Domino meo regi Assyriorum,

et dabo tibi duo millia equorum,

1 Ita mss. cui lectioni favet expositio S., Hieronymi lib. x Commentar. In Hebræo est, lamo, id est ipsis. Forte pro 5, Vulgata vobis. MART.

Canon San-Germanensis sic habet: Dies tribu

[blocks in formation]

Ne loquaris ad nos Judaice in auribus populi, qui est super murum.

Et dixit ad eos Rabsaces :

Nunquid ad Dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista; et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua,

et bibant urinam pedum suorum vobiscum? Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna Judaice, et dixit:

Audite verba regis magni

regis Assyriorum.

Hæc dicit rex :

Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere

VOS.

Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens:

Eruens liberabit nos Dominus:

non dabitur civitas ista in manu regis Assyrio

rum.

Nolite audire Ezechiam :

hæc enim dicit rex Assyriorum :

Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam :

Et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ, donec veniam et tollam vos ad terram, quæ est ut terra vestra (Al. similis terræ vestræ), terram frumenti et vini,

terram panum et vinearum.

Nec conturbet vos Ezechias, dicens :
Dominus liberabit nos.

Nunquid liberaverunt diigentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?"

Ubi est deus Emath, et Arphad?

ubi est deus Sepharvaim?

nunquid liberaverunt Samariam de manu mea? Quis est ex omnibus diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea?

Et siluerunt, et eruat Dominus Jerusalem de manu mea,

et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens :

Ne respondeatis ei.

Et ingressus est Eliacim filius Helciæ, quierat super domum,

Et Sobna scriba, et Joabe filius Asaph a Commentariis, ad Ezechiam scissis vestibus,

et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

(Cap. XXXVII.) Et factum est, cum audisset rex Ezechias,

scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini (Al. Dei):

Et misit Eliacim,qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam filium Amos prophetam (Al. prophetæ),

et dixerunt ad eum : Ilæc dicit Ezechias:

Dies tribulationis 2,

lationis et angustiæ, et corruptionis, et blasphemiæ; sed vox angustia redundat, nec legitur in Commentariis. MART.

« ElőzőTovább »