Oldalképek
PDF
ePub

nam templi levatus sit, an hoc prius et illud postea: nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum est. »

Ad scopum nostrum pertinet animadvertere quod Spiritus sanctus in Matthæo Regis victoriam de insidiis satanæ retulit, juxta verba Apocalypsis : « Vicit leo de tribu Juda. » Post ultimam enim tentationem Jesus « dicit ei: VADE SATANA; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Tunc reliquit eum diabolus, et ecce Angeli accesserunt, et ministrabant ei.» (Matth. IV: 10, 11.) Videbimus postea quomodo victimam sacerdotalem in Luca solùm usque ad tempus usque ad tempus tentator deserat. (Luc. IV: 13.)

C. IV: 12-17.

Jesus transfert habitationem in Capharnaum et incipit prædicare.

[ocr errors]
[ocr errors]

Rab. Postquam Matthæus de quadraginta dierum jejunio, et de tentatione Christi et de Angelorum ministerio narravit, continuo subjecit, dicens: « Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam. » (v. 12.) Recedit de Judæa, ait Chrys., Judaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens, et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in Galilæâ morabantur. Attende etiam qualiter ad Gentes abiturus a Judæis accepit causam: etenim cum præcursorem in vincula misissent compellunt Jesum transire ad Galilæam gentium..

Galilæa gentium, est Galilæa superior, ait Illmus Beelen, quæ gentium nominatur quia multi gentiles eam immixti Judæis incolebant. »

Addit Evangelista, ait Glossa, in finibus Zabulon et Nephtalim, (v. 13.) ubi prima captivitas Hebræorum fuit ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi est prima Evangelii prædicatio: ut et de loco quasi medio difflueret ad Gentes et Judæos. Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. » (v. 16.)

«

In regione umbræ mortis, ait Chrys., sedebant gentiles, qui colebant idola et dæmones. Judæi autem qui legis opera faciebant, in tenebris erant : quia Dei justitia nondum erat eis manifesta. »

Juxta Rabanum, Matthæus in hoc loco insinuat intentionem Novi Regis, uniendi utrumque populum in unum, sub Regno Veritatis. Secessit in Galilæam ubi Ecclesiam erexit. In finibus Zabulon et Nephtalim sita est, id est Judæis communis et Gentibus : Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur, quia Apostoli qui de Judæâ electi sunt, fortes fuerunt; Nephtalim dilatatio, quia gentium Ecclesia per orbem dilatata est. Maritima» est regio, quia juxta fluctus sæculi posita, quotidie tunditur Ecclesia procellis persecutionum.

Hieron. Mysticè autem Joanne tradito Christus incipit prædicare: quia desinente lege, consequenter oritur Evangelium. Sic tempus et locus eliguntur apta ad jacienda fundamenta Ecclesiæ, Regni Spiritualis Christi !

[ocr errors]

. Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cœlorum. » (v. 17.) In hæc verba notat Illmus Beelen: «Non statim prædicavit Jesus quod ipse esset promissus Messias. In principio erat ejus prædicatio ut illa Joannis Baptistæ, admonitio ad conversionem, et annuntiatio, quod Regnum Messiæ in eo erat ut erigeretur..

Notandum est hæc verba doctissimi auctoris esse potissimum applicanda Evangeliis Matthæi et Marci, in quibus præcipuè agitur de Regno stabiliendo et de doctrinâ Regni spargenda. Nam primo anno prædicationis Jesus apud Joannem, qui ejus divinitatem præsertim demonstrat, in Jerusalem (Joan. C. II : 13-25 et C. III : 1-21) in templo, et coram Nicodemo de suâ divinitate palam locutus est. Et Samaritanæ dixit: Ego sum (Messias) qui loquor tecum. (IV : 26.) Ipse Joannes Baptista apud eumdem Evangelistam aperte testatus est divinitatem Jesu: « Et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. » (Joan. I: 34. et III : 27-36.)

[ocr errors]

Apud Lucam ubi Jesus ut Sacerdos repræsentatur, legimus etiam eum in Nazareth, eo tempore quo dicitur a Matthæo in Galilæam secessisse » ; in Synagogâ ut Messiam Judæos severissime increpasse, et divinitùs sese eorum manibus eripuisse.» (Luc. IV: 16-30.)

C. IV; 18-25.

Vocatio Petri, Andreæ, Jacobi et Joannis. Continuatio prædicationis per Galilæam.

Chrys. (in opere imperf. super Matth. hom. 7.) ait : « Antequam Christus aliquid dicat vel faciat, vocat Apostolos, ut nihil illos lateat, nec verborum Christi, nec operum; ut postmodum fiducialiter dicere possint: Non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. » (Act. Ap.)

Hinc est quod dicitur: Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores); et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuò relictis retibus secuti sunt eum. Et procedens ille, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi... et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. (v. 18-22,)

[ocr errors]
[ocr errors]

«

Chrys. in opere imperf. super Matth. ut supra: Super charitatem etiam fraternitatis, Ecclesiæ recte posuit fundamenta; ut ex radicibus charitatis exuberaus quasi humor ascendat in ramos; et hoc super naturalem charitatem ut non solùm per gratiam, sed etiam per naturam ipsa charitas firmior habeatur: unde dicit fratres. Sic enim fecit Deus et in veteri testamento super Moysen et Aaron fratres ponens ædificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia Novi Testamenti quam Veteris, ideo primum populum ædificavit super unam fraternitatem, hunc autem super duas.. Quod maxime conveniens est, si quidem in novo Testamento in unum adunandi sint Judæi et Gentiles ut ex duplici

fraternitate unam Ecclesiam constituant. Juxta hunc sensum Rabanus animadvertit : « Duæ naves e quibus Apostoli vocantur duas Ecclesias figurant, eam quæ ex circumcisione, et eam quæ ex præputio vocata est. »

« Alia navis, ait Ambr., est Judæa, ex quâ Joannes et Jacobus eliguntur. Hi igitur de Synagoga ad navim Petri, hoc est ad Ecclesiam convenerunt, ut implerent ambas naviculas. »

Videtur sensus mysticus Sanctorum Patrum in hoc loco verè inniti sensui litterali: In Luca enim legimus piscationem miraculosam de nave Petri. Et quia tam copiosa erat multitudo piscium, « annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut penè mergerentur... In fine ait ad Simonem Jesus: « Noli timere; ex hoc jam homines eris capiens.» (Luc. V: 1-10.)

Notat hic Ven. Beda: Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet: exponit enim ei Dominus quid hæc captura piscium significet quod scilicet ipse sicut nunc per retia pisces, sic aliquando per verba sit capturus homines. Totusque facti hujus ordo quid in Ecclesiâ cujus ipse typum tenet, quotidie geratur ostendit. »

Sententia S. Ambrosii quam supra exposuimus lucem effundit super verba quæ Jesus dixit in Matthæo Petro et Andreæ Faciam vos fieri piscatores hominum. » Joannes et Jacobus de Synagoga transeunt ad Ecclesiam, in qua Rex facit piscatores hominum. Ecclesia est navis Petri; et ideo Joannes et Jacobus commissionem piscandi non accipiunt ; Dominus tantùm vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.» (Matth. IV: 21, 22.)

Utpote de synagoga venientes, « dimiserunt mortuos sepelire mortuos suos,» ut jussit Jesus alium de discipulis, (Matth. VIII: 22.) « et secuti sunt eum.» Apud sanctum Lucam vidimus quod facti sunt Joannes et Jacobus coadjutores Petri et sociorum. Petro soli dictum est: Ex hoc jam homines eris capiens. » Petro et Andreæ dictum est : « Faciam vos fieri piscatores hominum.» (Matth. IV: 19.)

[ocr errors]

Petrus navi præest: extra navim Petri non capiuntur homines. Piscatores hominum fiunt omnes collega Petri, tanquam membra sub capite.

Sequitur Jesu prædicatio per Galilæam : (Matth. IV: 23-25.)

. Omnis rex, ait Chrys., super Matth., pugnaturus contra adversarium prius congregat exercitum, et sic vadit ad pugnam sic et Dominus contra diabolum pugnaturus prius congregat (exercitum) Apostolos, et sic cœpit Evangelium prædicare. Considerandum autem, ait, quod ubicumque legis cujusdam introductio fit, signa facere Deus assuevit, pignora suæ virtutis tribuens legem suscepturis. Quoniam autem regnum quod prædicabatur non apparebat, ab apparentibus signis ipsum manifestavit : « Sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. » (v. 23.) « Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes malè habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos; et curavit eos. Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæå, de Decapoli et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. » (v. 24, 25.)

Rabanus ait: Turbæ quadripartitæ sunt: alii propter cœlestem magistratum, ut discipuli ; alii ob curationem infirmitatum; alii solà fama et curiositate, volentes experiri an verum esset quod dicebatur; alii per invidiam, volentes eum in aliquo capere et accusare. »

C. V, VI, VII.

Sermo in monte: seu publicatio legis Novi Regni.

(C. V: 1-3.) « Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus. Et aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est Regnum Cœlorum. Beati

mites....

Postquam Dominus congregavit elementa novi Regni ascendit in montem quasi legem laturus ut olim in monte

« ElőzőTovább »