Oldalképek
PDF
ePub

the use of them is most wholesome to Christian people.

I acknowledge the Holy, Catholic, Apostolic, Roman Church for the Mother and Mistress of all Churches: And I promise true obedience to the Bishop of Rome, Successor to St. Peter, Prince of the Apostles, and Vicar of Jesus Christ.

I likewise undoubtedly receive and profess all other things delivered, defined, and declared by the sacred Canons and General Councils, and particularly by the holy Council of Trent. And I condemn, reject, and anathematize all things contrary thereto, and all heresies which the Church has condemned, rejected, and anathematized.

I, N. N. do at this present freely profess, and sincerely hold this true Catholic Faith, without which no one can be saved: And I promise most constantly to retain and confess the same entire and unviolated, with God's assistance, to the end of my life.

Tum recitato Confiteor, Sacerdos dicat : Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis perducat te ad vitam æternam.

R. Amen.

Indulgentiam, absolutionem, et remissionem omnium peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et misericors Dominus.

Re, Amen.
Dominus noster Jesus Christus te absolvat,

et ego auctoritate ipsius absolvo te a vinculo excommunicationis in quam incurristi propter tale factum, (vel talem causam) et restituo te communioni, et unitati fidelium, et sanctis sacramentis ecclesiæ, in nomine Patris *, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen, Deinde dicitur :

Hymnus. ME Deum laudamus: te Dominum confite1 mur.

Te æternum Patrem: omnis terra veneratur.

Tibi omnes Angeli: tibi cæli, et universe potestates.

Tibi Cherubim et Seraphim: incessabili voce proclamant,

Sanctus, Sanctus, Sanctus: Dominus Deus Sabaoth:

Pleni sunt coeli et terra: majestatis gloriæ tuæ.

Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.

Te per orbem terrarum, sancta confitetur Ecclesia,

Patrem immensæ majestatis.
Venerandum tuum verum et unicum Filium,
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem: non horruisti Virginis uterum.

Tu devicto mortis aculeo: aperuisti credentibus regna coelorum.

Tu ad dexteram Dei sedes: in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.

Te ergo quæsumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti.

Æterna fac cum sanctis tuis: in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum Domine: et benedic hereditati tuæ.

Et rege eos: et extolle illos usque in æternum.

Per singulos dies, benedicimus te.

Et laudamus nomen tuum in sæculum: et in sæculum sæculi.

Dignare Domine die isto: sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine: miserere nostri.

Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.

In te Domine speravi; non confundar in æternum.

Quo finito, Sacerdos stans dicit : V. Benedictus es Domine in firmamento cæli.

R. Et laudabilis et gloriosus in sæcula.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
MNIPOTENS, sempiterne Deus, qui des
disti famulis tuis in confessione veræ fidei,

æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia Majestatis adorare unitatem: quæsumus, ut, ejusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris , et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos, et maneat semper.

R. Amen.

Deinde, Sacerdos sedens alloquatur conversum secundum formam positam in Appendice ; vel similibus verbis.

In foro autem interiori confessarius habens facultatem absolvendi excommunicatum, absolvat juxta formam communem supra proescriptam in absolutione sacramentali.

De Modo Absolvendi A SUSPENSIONE VEL AB INTERDICTO EXTRA VEL

INTRA SACRAMENTALEM CONFESSIONEM. SI Sacerdoti sit commissa facultas absolvendi

aliquem a suspensione, vel interdicto, quamvis nulla verba sint præcipue determinata, uti poterit hac formula :

Poenitens dicat: Confiteor Deo omnipotenti, etc.

Sacerdos : Misereatur tui, etc. Indulgentiam, etc.

Auctoritate mihi ab N. tradita, ego absolvo te a vinculo suspensionis (vel interdicti), quam (vel quod) propter tale factum (vel talem causam) incurristi (seu incurrisse declaratus es). In nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Si vero Confessario, sive in foro conscientiæ, sive extra, data est potestas dispensandi super irregularitate, tunc postquam absolverit a peccatis, addat consequenter : Et eadem auctoritate dispenso tecum super irregularitate (vel irregularitatibus, si sint plures), in quam (vel in quas) ob talem causam (vel tales causas, eas exprimendo) incurristi: et habilem reddo, et restituo te executioni Ordinum, et officiorum tuorum. In nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Si nullum habet Ordinem, dicatur: Habilem reddo te ad omnes Ordines suscipiendos, vel etiam ad alia, juxta tenorem mandati.

Quod si necesse sit titulum beneficii restituere, et fructus male perceptos condonare, subjungat : Et restituo tibi titulum (seu titulos) Beneficii (seu Beneficiorum), et condono tibi fructus male perceptos. In nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Advertat autem Sacerdos, ne ullo modo in iis facultatis suce terminos excedat.

« ElőzőTovább »