Oldalképek
PDF
ePub

ministratur a nobis. Testimonio Ecclesiarum idoneum eum et probatum fuisse demonstrat.

vos temporalia universa contempsit, quanto magis A comes peregrinationis nostræ, in hanc gratiam, quæ vos dare debetis parva, non vestra, immo sua ei reddere. Ipsi enim datur, quidquid ejus causa porrigitur. Simul et contra Photinum facit, quod priusquam pauper fieret Christus, dives erat : quia habitabat in Patre.

Qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore. Ostendit quosdam posse facere non volentes: cum aut importunitas petentis, aut auctoritas præcipientis exigeret.

Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis : ita sit et perficiendi, ex eo quod habetis. Quod voluntarie incepistis, implete. Omnis enim boni operis finis est expetendus. Quia sicut factum inviti, acceptum non est ita voluntas infructuosa est, habentibus cam sine facto.

Si enim voluntas prompta est: secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet. Ne putetis me aliquem supra vires cogere, aut tantum in hac causa a paupere quantum a divite expetere. Omnes æqualiter dabunt, si unusquisque tantum dederit, quantum potest, non secundum quod non habet. Hoc et Tobias dicebat ad filium; Prout habueris, fili, fac eleemosynam.

Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio: sed ex æqualitate in præsenti tempore. Non dico ut vobis nihil servetis, sed quod quidem utrique sufficiat.

Ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram. Propositam, sive paratam.

Devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis in Domini gloriam. Ne quis dicat, quomodo Christus legem implevit cum videamus Christianos, non tantam eleemosynam facere, quantam fieri in lege præceptum est?

Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Nihil enim propter humanam gloriam facimus, sed tamen nolumus, ut per nos aliquis scandalum merito patiatur: sed ut omnes videntes opera nostra bona, magnificent l'atrem: B nostrum.

Misimus autem cum illis et fratrem nostrum. Quidam hoc de Apollo asserunt dictum.

Quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse. Testimonium illi dat, ut facilius audiatur.

Nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos. Multo nunc sollicitiorem comprobamus eum, propter vos quia vestra obedientia provocatur, sive quia adjuti a Tito, sive quia per seipsum comprobavit.

Sive pro Tito, qui est socius meus, et in vobis adjutor, sive fratres nostri, Apostoli Ecclesiarum gloria Christi. Quod dicit, hoc est: Tam Titi cau-a, qui eorum obedientiam collaudaverat, quam eorum qui ad ipsum fuerant pariter destinati: ita se exhiberent,

gloriæ veritatem, in conspectu omnium comproba.

Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum : ut fiat æqualitas : sicut scriptum est. Date illis carna- C ut et charitatis sinceritatem et apostolicæ pro ipsis lia, ut et illi vacantes, possint vobis reddere spiritualia. Isti enim duo gradus, sine alterutro esse non possunt jam enim ille perfectus non erit de carnalibus cogitando, quamvis misericors, cum non habet, cui dare, vel quomodo dare doceatur.

Qui multum habuit, non abundavit: et qui modicum, non minoravit. De manna hoc dicitur, quod accepit populus in deserto, cujus exemplo docemur, quod omnis superabundantia generet vermes. Simul et ostenditur, quæ Deus dat, omnibus æqualia esse debere. Et propter hujus testimonii auctoritatem, yult nobis Apostolus præsentia omnia esse communia, ut et perfecti doctrinam non abscondant, et habentes substantiam mundi, non denegent eis victum. Dignus est enim operarius cibo suo.

Gratias autem ago Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi: quoniam exhortatio. nem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Gratia quidem exhortationis, et voluntate propria festinavit, ut mercedem haberet, non invitus, quasi ei sic credita dispensatio.

Misimus autem cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias. Hoc de Luca intelligitur: quia laudem in Evangelio conscribendo videtur habere præ cæteris; qui etiam Actus Apostolorum præter Evangelia scripsit.

Non solum autem, sed et ordinatus est ab Ecclesiis

rent.

Ostensionem ergo, qua est charitatis vestræ et nostræ gloriæ, pro vobis in illos ostendite in faciem Ecclesiarum Ut videant verum esse, quod dicitur in omnibus Ecclesiis de vestro profectu. Sive aliter, ostendite charitatem vestram de qua coram omnibus Ecclesiis gloriamur.

CAPUT IX.

Nam de ministerio, quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Maqedones. Mutare videtur, sanctos, hic sensum : et ideo quidam dicunt eum superius de laicis dixisse : D hic vero de sacerdotibus sanctis. Alii vero aiunt eum de eleemosynis hucusque tractasse, modo autem de ministerio verbi commonere: quod sanctificatis per baptismum exhibetur. Hic vero duo sensus usque ad finem causæ diligenter utrique sunt colligendi.

Quoniam et Achaia parata est ab anno præterito. Tota provincia, cujus caput estis, per nos ad hoc ministerium provocata est.

El vestra æmulatio provocavit plurimos. Hic æmulatio pro imitatione ponitur.

Misimus autem fratres, ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte. Superius memoratur : Qui vos commoneant ne aliter inveniant: in parte doctrinæ, sive ministerii, quam putabam,

escam tibi modo ad hoc solum vacare velis.

Et multiplicabit semen vestrum. Humilitatis, vel sermonis.

Ut quemadmodum dixi: Parati sitis : ne cum vene- A referas: Qui dedit officium docendi, præstabit et rint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicamus vos, in hac substantia. Si nos erubuerimus, quasi falso gloriantes : quanto magis vos et pro vestra negligentia, et pro nostro rubore? Multa enim confusio est, si quis pro eo, qui eum diligit, erubescat.

[blocks in formation]

Hilarém enim datorem diligit Deus. Avarus autem hilariter dare non novit. In scientia autem avarus est, qui sensum non vult implere, quem cœpit. Unde Dominus neminem in via salutare praecepit: hoc est, nulli transitorie verbum annuntiare salutis. Hoc est autem, qui parce seminat, parce et metet. Contra Jovinianum etiam hic locus facit, ubi meritorum gradus esse monstrantur. Et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Econtrario ergo in maledictione seminans, inde et metet: sicut scriptum est: Non semines mala in sulcis injuriæ, et non metes ea septuplum. Unusquisque prout destinavit in corde suo, id est, voluntarius, non coactus : non ex tristitia, aut ex necessitate: C hilarem enim datorem diligit Deus, secundum sapientiam Salomonis: Et in omni dato, hilarem fac vultum tuum. Si autem de scientia intelligitur, hilarem in labore suo vult esse doctorem sicut de ɛe alibi dicit. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo, et reliqua.

:

Potens est aulem Deus. Sive ne inopiam formidarent, sive gratuitum donum sapientiæ.

Omnem gratiam abundare faccre in vobis. Gratiam nascentiæ, quia exinde per opera vestra Deo gratiæ referuntur. A fructu enim frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt.

Ut in omnibus semper omnem sufficientiam hubentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est. Ita ut tam carnalium misericordiam, D quam spiritualium, id est, doctrinarum opus bonum possitis implere, sicut scriptum est :

Dispersit, dedit pauperibus. Sive sensus pauperibus, sive substantia sicut superius ait, Illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum.

Justitia ejus manet in æternum. Rebus temporalibus æterna justitia comparatur.

Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum præstabil. Hoc ait: Quod Deus qui velle eis præstitit, etiam facere perficiat in vobis. Hoc est, Deus qui tibi dedit unde dispenses, esurientem minime patietur. Si autem ad semen verbi

Et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ. Fruges justitiæ sunt facultates, cum de eis fit justitia. Cum vero aut inique congregantur, aut ad avaritiam, vel superbiam possidentur, fruges iniquitatis fiunt. Pretio enim gravans triticum, in populo maledicitur: sive fruges justitia sermones sunt Dei. De fructu enim labiorum suorum satiabitur sapiens.

Ut in omnibus locupletati abundelis in omnem simplici'atem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo. Ut sine discretione omnibus simpliciter indigentibus tribuatis. Non quærentes, cui, sed quare detis.

Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea, quæ desunt sanctis, sed etian abundat, per multas gratiarum actiones in Domino. Duplicem po:es is habere mercedem et perfectionem sanctorum, et gratiarum in Domino actiones. Aliter: Non solum docet sanctos, sed Domino gratias agit, qui nos tanta sapientia erudivit.

Per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelio Christi. Per hoc ministerium esse probamini Christiani, magnificantes Deum, per operum confessionem, sicut econtrario alii factis negare dicuntur. Aliter, perfecte docetis, et ostenditis divinum esse, in quo Deum per obedientiam magnificatis.

Et simplicitate communicationis vestræ in illos, et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis. In omnes simpliciter tribuentes, sive docentes bona, quæ communicatis potius quam donatis, certi vos cum multiplici ca fenore recepturos. Hæc omnia operatur administratio hujus officii, quæ etiam in hoc abundat.

Desiderantium vos, propter eminentem gratiam Dei in vobis. Quis autem non desideret talem propter gratiam, sive scientiæ, sive misericordiæ, cateris eminentem.

Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus. Qui tantam nobis gratiam pietate sua conferre dignatus est. De armis carnalibus et spiritualibus, et de Apostoli potestate, et de his qui seipsus commendare

conantur.

CAPUT X.

Ipse autem ego Paulus, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi. Ea vos mansuetudine rogo qua Christus, cum se posset de injuriosis ulcisci, noluit, ut vel sero se corrigerent.

Qui in facie quidem humilis sum inter vos : absens autem confido in vobis. Semper sanctorum præsentia, per nimiam humilitatem, minus intelligentibus potest esse contemptui. Absentes vero si neces:e fuerit, confidenter suam indicant potestatem. Qui præsentes sic sunt, quasi nihil possint habere virtutum: si tamen nihil delicti repererint in subjectis. Rogo autem vos, ne præsens audeam. Ita agite, ne mihi necesse sit manifestare virtutem.

Per ear confidentiam, qua existimor audere in quos A tet illa comminari, quæ implere non possum, ut de dam. Nam omnis existimatio facta est, sicu: est. me jactant deceptores. Puto autem quod et ego spiritum Dei habeam.

Qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. Qui putant nos nihil amplius cæteris hominibus habere virtutis.

In carne enim ambulantes, non tamen secundum carnem militamus. Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo. In corpore videmur incedere, sed ut Dei ministri spiritualiter militamus, Arma quippe militiæ nostræ non sunt facta de ferro, nec manu hominis fabricata sunt, sed potentia Dei : qua plus, vel verbo agas, quam alii homines carnalibus armis.

Ad destructionem munitionum consilia destruentes. Muniunt enim et circumdant doctrinam suam falsi B doctores astutie argumentis, quas aereas potestates Apostolus destruit virtute gratiæ spiritualis : sicut illum magum vias Domini perversis disputationibus subvertentem, Paulus vero cecavit. Item cognitiones adversarias, quæ adversus Christum suggerunt, destruendas dicit.

Et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Quid tam superbum, quam divinis contraire doctrinis?

Et in captivitatem redigentes omnem intellectum, in obsequium Christi. Illos destruimus qui, sub nomine obsequii Christi, omnem intellectum sententia cupiunt captivare.

E in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia. Parati ad C ulciscendum omnem inobedientiam, cum impleta fuerit obedientia. Hoc dicit Apostolus, modo paratum se esse ulcisci omnem inobedientiam, cum ea quæ præcipiuntur, impleverint. Item cum jam vestra per nos obedientia fuerit impleta, illi non audiuntur, potestatem se vindicandi accepisse a Domino, quia mentiuntur.

Que secundum faciem sunt, videte. Hoc est ab illis qui in facie gloriantur, cavete. Tam manifesta est rei probatio, ut facillima sit intellectu. Sive ab his hypocritis vobis cavete, qui in præsentia gloriantur.

Si quis confidit, Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se quia sicut et ipse Christi est, ita et nos. Nemo tam stultus est, quam qui se solum Christi esse gloriatur.

Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de polestale nostra, quam dedit nobis Dominus in ædificationem. Nam etsi me magis potestatem a Christo accepisse dixero, quam cæteros, ut Apostolus, erubescam: quia verum dico, et non gloriæ, sed ædificationis causa compulsus hæc facio.

non

Et non destructionem vestrum non erubescam. Nam illi et usurpatam et in destructionem exercere cupiunt potestatem.

Ut autem non existimer tamquam terrere vos per Epistolas: quoniam quidem Epistolæ, inquiunt, graves sunt et fortes: præsentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis. Hoc ideo dico, ne quis me pu

Hoc cogitet, qui ejusmodi est: quia quales sumus verbo per epistolas, absentes, tales et præsentes in facto, Qui putat hoc, sciat omnia me posse facere, si necesse sit, quæ promitto. Nam obedientibus per humilitatem infirmus et peccantibus per severitatem fortis existo.

Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam qui seipsos commendant. Id est, non debemus ita Deum contemnere, ut coæquemur aliquibus, qui suis laudibus malunt, quam Dei gratia commendari, nec de nobis possumus majora jactare, quam sumus. Sed et ipsi in nobis nosmetipsos metientes. Non excedimus mensuræ nostræ terminos.

El comparantes nosmetipsos nobis. Non minoribus: sicut cum illi nihil sint, Apostolis se non modo æquales faciunt, sed etiam anteponunt.

Nos autem non in immensum gloriabimur : sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos. Non enim quasi non pertingentes, ad vos superextendimus nos. Nihil supra mensuram humanam facimus, sed in apostolatus gratiam, quantum nobis Dominus donare dignatus est, per quam vobis, Corinthii, prædicamus, nec enim hoc usurpatione fecimus, sed præcepto.

Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi, Non nostro, ut illi qui prædicando se, suum Evangelium faciunt.

Non in immensum gloriantes in alienis laboribus. Immensum est in alienis laboribus gloriari. Illi autem semper ad fideles ibant, qui signa minime quærebant,

Spem autem habentes, crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram. Qui non munera a vobis, sed mercedem a Deo vestræ fidei exspectamus.

In abundantia etiam in illa quæ ultra vos sunt evangelizare. Id est, non enim usque ad vos sufficit pervenire: sed cum vestra fides creverit, alio transiemus.

Non in aliena regula in his, quæ præparala sunt gloriari. Sicut illi de præparatis jam ab aliis imprudenter gloriantur.

Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Jam gloriari in Domino exhortatur : cujus virtutes in eo opeD ratæ sunt.

Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est: sed quem Deus commendat. Seipsum commendat, qui ipse laudat se : Illum vero Dominus commendat, qui signorum virtutibus commendatur.

CAPUT XI.

Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ : sed et supportate me. Sustinete me, qui multum sustinere consuevistis imprudentiam meam. Ideo insipientem se dicit: quia illi necesse erat aliqua de se dicere, licet vera : ut ostendat, quam vere insipientes sunt, qui falso se laudant. Sed et supportate me.

Emulor enim vos, Dei æmulatione. Despondi enim

vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Id est, A statuit, nec negavit, necesse est ut aliquando non non stimulo livoris inflammor, sed vos tamquam pa- mentitus ita faciam. ter divina æmulatione custodio, ut possim vos immaculatos Christo conjungere tanto majore studio conversatos, quanto meliori estis sponso jungendi.

Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri. Serpens Evam, de Deo mentiendo, seduxit: affirmans solam Deum comminatum esse mortem, nec esse jam illaturum. Ita et pseudoapostoli asserebant ideo Evangelii præcepta addita, ut vel sic lex antiqua servaretur : et eam solam sufficere custoditam, perquirunt æmulatores. Jam nunc serpens similiter quosdam seducit, gehennam propter solum terrorem asserentes nominari quam aut penitus non esse, aut æternam non esse affirmant, contra auctoritatem omnium Scripturarum.

Et excidant a simplicitate. Quia Dei verbum simpliciter credere, non est hominum perversorum. Quæ est in Christo Jesu. Castus sensus, qui uni viro conjungitur Christo et solius illi semel promissa sufficiunt.

Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus: aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. Si vobis amplius aliquid gratiæ prædicaretur, quam per nos accepistis, recte eos nobis præponi forsitan pateremini.

Existimo enim, nihil me minus fecisse. Me minus fecisse istis, qui non nihil sunt, ne putetis.

Quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaia. Gloriationem, propter Deum concessam contemnit, præcipue si inopiam patiatur, Quare? Quia non diligo vos: Deus scit. Ipse novit utrum vos diligam, annon. Immo ideo a vobis non accipio quia multum vos diligo.

Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem : ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. Hic reddit causam, qua ipse non acceperit, et adversarii cur docerent gulam, avaritiamque sectarentur, quærentes perpaucum aditum invenire lucrandi, ut hic vel panem acciperet, illi aurum licentius exigerent. Ideo tollit B occasionem Apostolus, ut in hoc appareant, qui propter Deum docerent, si a discipulis nihil expe

terent.

Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt. Dicentes: Hæc dicit Dominus, cum ipse non miserit eos : et visiones a corde suo loquuntur.

Operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Subdolus est, qui aliud fingit, cum aliud agit ut sub contemplatione evangelicæ prædicationis contegat rapacitatem. Tales enim prædicatores, ut hominibus placeant, necesse est adulari : ut adulando placeant, et placendo accipiant. Et quæ commendantur dicunt, non ea quæ ædificent audientem. Plerique eorum non tam pecuniam desiderant, quam honorem arbitrantes se summis opibus essc

A magnis Apostolis. Quanto magis Petrus et cæteri C ditatos, si ab omnibus collaudentur: sed nec pecuprædicant minus aliquid accepisse.

Nam et si imperitus sermone, sed non scientia. Nam sicut isti, qui cum sint scientia imperiti, in sermone tumido gloriantur.

In omnibus autem manifestus sum vobis. Ostendit integritatem suam, qua per Deum omnia fecerit : cum nec avaritiam, nec gulam, nec gloriam ab eis aliquando quæreret.

Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini? Si forte hoc solum peccavi, qui propter vos etiam licita et concessa contempsi.

Quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis. Qui neque panem quotidianum, quem ordinavit Dominus, accepimus.

nias ideo spernunt, quia non habent, sed quia in reconditis habent. Veri autem et simplices magistri Apostolos imitantur, dicentes: Neque enim fuimus in sermone adulationis aliquando, nec in occasione avaritiæ, neque quærentes ab omnibus gloriam, nec a vobis.

Et non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non tam facile somniis, aut aliquibus quasi angelis lucis, fides habenda, ne forte transfiguret se Satanas in angelum lucis, et decipiat ac fallat incautos.

Non ergo est magnum, si ministri ejus transfigurentur, velut ministri justitiæ. Non mirum, si ministri Satanæ, avaritiæ, id est, gloriæ causa fingant se

Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad D justitiam prædicare. ministerium vestrum. Cum vobis prædicarem, mihi Macedones ministrabant.

Et cum essem apud vos, et egerem : nulli onerosus fui. Hoc fuit ex veritate, infirmitatem portare parvulorum, ut nec tunc quidem vellet accipere cum egeret.

Nam quod mihi deerat, supplevérunt fratres, qui venerunt de Macedonia. Qui non occurrebant, manibus adorando fratres, quos noverunt falsos nec pseudoapostolos susceperant, quin immo vincebant.

Et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. Quando infirmos vos habueritis.

Est veritas Christi in me. Sicut Christus semel

Quorum finis erit secundum opera eorum. Mala opera malus finis exspectat.

Iterum dico, ne quis pulet me insipientem esse. Alioquin velut insipientem accipite me : ut et ego modicum, quid glorier. Jam superius dixit: Sustinete modicum quid insipientiæ meæ et reddiderat rationem, quia zelo Dei eos zelaret: non gloriæ desiderio esset de se aliquid dicturus; ne ejus in odium versi, falsos apostolos sequerentur. Si ergo insipientia ejus tam sapiens est, quam sapiens erit ipsa sapientia? Simul notandum, quia mirum esse non debet si ad tempus falsa doctrina prævaleat, cujus auctoribus in fine vindicta promittitur.

Quod loquor, non loquor secundum Deum sed A tidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Præter illa quasi in insipientia: in hac substantia gloriæ. Si hic necessitate populi compulsus, negat se secundum Deum gloriari: quid de illis sentiendum est, qui sola jactantia gloriantur substantiæ gloriæ? Est enim alia vera substantia gloriandi.

Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor. Quoniam in nobilitate terreni generis gloriari, carnale est.

Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Video enim vos, cum edocti sitis, nullius momenti insipientibus facile consensisse.

Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit. Legis, vel Pharisæorum, qui dominatum in populum exercebant.

Si quis devorat, si quis accipit. Convivia, vel mu- B nera. Si quis accipit pecuniam.

Si quis extollitur. Judaica superbia, vel de scientia, vel de generis qualitate.

Si quis in faciem vos cædit. Si quis etiam præsentes objurgat.

Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitas enim maxima est, si quis filius Dei, de terrena nobilitate se jactet.

Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Ab illis minus aliquid habeamus.

In quo quis audet: in insipientia dico. Hic se A posto lis comparat, laborum suorum contemplatione. Item notandum quod quasi temerarium dixerit, audere.

Audeo et ego. Possum audere si volo.

Hebræi sunt, et ego. Israelitæ sunt, et ego. Semen C Abrahæ sunt, et ego. Si in hoc gloriantur: et ego bujus sum gentis.

Ministri Christi sunt, et ego. Notandum quod si quis de Christi solum ministerio glorietur, non sapienter hoc facit.

Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter. A Judæis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis cœsus sum : semel lapidatus sum. Quinque vicibus tricenas, et novenas quasi transgressor legis accepit. Hæc autem in Actibus Apostolorum non omnia reperiuntur : quia nec in Epistolis omnia quæ ibi scripta sunt continentur.

Ter naufragium feci : nocte ac die in profundo ma- D ris fui. In ultimo periculo, cum navim in profunda tempestate deductam, in horas fluctu operiri puta

remus.

In itineribus sæpe : periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. Qui explorare subintroierunt nostram libertatem.

In labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame el siti, et in jejuniis multis. In frigore et nuditate. Fames necessitatis est, jejunium voluntatis.

Præter illa quæ extrinsecus sunt instantia mea, quṛ.

quæ per mansuetudinem leviora esse videntur.
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scanda-
lizatur? et ego non uror? Non dixit, scandalizor:
quia in fide scandalizatur. Cum infirmantibus infir-
mor cum pereuntibus perire me credo sic enim
uror tristitia, ut animo ardere me sentiam.

Si gloriari oportet. Nam si gloriari necesse est, non in his quæ ad lætitiam, sed quæ ad moerorem pertinent, gloriabor.

Quæ infirmitatis meæ sunt gloriabor. Manifeste infirmitates suas Apostolus tentationes quas sustinebat, persecutionesque significat. Item omnes superiores necessitates, uno infirmitatis nomine definivit, eo quod humanas imbecillitates istæ prævaleant.

Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in sæcula, quod non mentior. Rem quasi difficilem dicturus, quod Judæi contra eum etiam principes gentium concitassent, ante implorat testimonium Dei: ne veræ hoc jactantiæ imputaretur, quod adversus eum etiam regna surrexerint, et nihil potuerint prævalere. Hæc autem idcirco enumerat, ut ostendat quid intersit inter veros et falsos apostolos.

Damasci præpositus gentis Arelæ regis, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. Præpositus gentis illius erat, cui imperabat Areta rex.

CAPUT XII.

Si gloriari oportet, non expedit quidem. Non mihi expedit, qui necessitate compellor.

Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Sibi infirmitates, Domino visiones ascribit.

Scio hominem in Christo. Sive humilitatis causa de se in alterius persona loquitur : sive de alio: verum potest utrumque constare.

Ante annos quatuordecim : sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, raptum hujuscemodi usque ad tertium cœlum. Quia iterum repetit, ostendit aliam fuisse visionem. Vide quanta necessitas fuit, ut quod annis quatuordecim celaverat, prodere cogeretur.

Et scio hujuscemodi hominem, sive in corpore, sive extra corpus, nescio : Deus scit : quoniam raptus est in paradisum. Iterando Apostolus hunc talem hominem, ostendit secundo esse raptum : semel usque ad tertium cœlum, ubi vidit visiones: et semei in paradisum, ubi revelata sunt ei ineffabilia verba.

Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. Sive quæ nulli dicere fas est, sive, quæ impossibile est humanam enarrare naturam. Hoc contra Arianos.

Pro hujuscemodi gloriabor pro me autem nihil. Visione, vel homine: pro me autem non gloriabor in mea virtute quia non est revelatio mea, sed Dei. Nisi in infirmitatibus meis. Nam et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam. lic videtur ostendere, cum de alio dicat, etiamsi dicat, causam gloriandi habere nolle.

« ElőzőTovább »