Oldalképek
PDF
ePub

B

nuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus. Ad quem Joab dixit : Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie nolo te nuntiare, filius enim regis est mortuus. Et ait Joab Chusi : Vade, et nuntia regi quæ vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit. Rursum autem Abimaas filius Sadoc dixit Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab : Quid vis currere, tilii mi? non eris boni nuntii bajulus Qui respondit : Quid enim si cucurrero? et ait ei [ms. lac. ei). Curre. Currens ergo Ahimaas per viam compendii, transivit Chusi. David autem sedebat inter duas; speculator vero, qui erat in fastigio portæ super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.Et exclamans indicavit regi, dixitque rex. Si solus est, bonus (h. non habet, bonus) est nuntius in ore ejus. Properante autem illo et accedente propius, vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait: Apparet mihi homo alter currens solus. Dixitque rex: Et iste bonus (h. non habet bonus) est nuntius (h. Etiam et iste nuntius. Speculator autem, Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Ahimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est, et nuntium portans bonum, venit. Clamans autem Ahimaas, dixit ad regem Salve (h. Pax) rex, et adorans regem coram eo (h. non habet, coram eo) pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus (ms. tac. tuus), qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. Et ait rex: Estue pax puero Absalom? Dixitque Abimaas: Vidi tumultum magnum, cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum; nescio aliud (h. quid). Ad quem rex: Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset (ms. transiret), et staret, apparuit Chusi, et veniens ait: Bonum apporto nuntium, domine mi rex: judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te. (T. CXXIV.) Dixit autem rex ad Chusi: Estne pax puero Absalom? Cui respondens Chusi Fiant, inquit, sicut puer3, inimici domini mei regis, et universi, qui consurgunt adversus eum in malum. Contristatus itaque rex ascendit cœnaculum portæ, et flevit. Et sic loquebatur, vadens: Fili mi Absalom, fili mi Absalom: quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom!

et ego vobiscum. Et respondit populus : Non exibis: A hanc. Ahimaas autem filius Sadoc, ait : Curram, et sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars cecederit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris; melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio. Ad quos rex ait : Quod vobis rectum videtur, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam : egrediebaturque populus per turmas suas, centeni, et milleni. Et præcepit rex Joab, Abisai, et Ethai, dicens: Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom. Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est prælium in saltu Ephraim. Et cæsus est ibi populus Israel ab exercitu David (h. a servis David), factaque est plaga magna in die illa viginti millium. Fuit autemi ibi prælium dispersum super faciem omnis terræ, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hi quos voraverat gladius in die illu. (T. CXXIII.) Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus tuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui, et illo suspenso inter cœlum et terram mulus, cui insederat pertransivit. Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens: Vidi Absalom pendere de quercu. Et ait Joab viro, qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos (h. decem argenteis), et unum balteum? Qui dixit ad Joab: Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis: audientibus enim nobis, præcepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens: Custodite mihi puerum Absalom. Sed et si (ms. sed si) fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso. Et ait Joab: non sicut tu (ms. tac. tu) vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom; cumque adhuc palpitaret (h. cum adhuc viveret) hærens in quercu, concurrerunt decem juvenes armigeri (h. et cucurrerunt decem pueri) Joab, et percutientes interfecerunt eum. Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israel, volens parcere multitudini (b. populo). Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu (ms. saltum), in foveam D grandem, et comportaverunt super eum acervu:n lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua. Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in valle regis; dixerat enim Non habeo filium, et hoc erit monumentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque in diem

1 Tacet Veronens. ms. vocem alter, quæ in Hebræo vacat.

Hic quoque tacet id m ms., rex, quod nomen nec llebræus textus hic addit.

C

(Cap. XIX.) Nuntiatum est autem Joab, quod rex fleret, et lugeret filium suum (h. et lugeret super Absalon), et versa est victoria (h. salus) in die illa in luctum omni populo: audivit enim populus in die illa dici Dolet rex super filio suo. Et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo de

lic vero plus Hebræo habet Veronens. cod. puer Absalom. Non repetit ms. Veronens. nomen Absalom : rectissime ad Hebræum textum.

clinare solet populus versus (ms. aversus) et A Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de fugiens de prælio. (T. CXXV.) Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna: Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi (Vulg. tac. fili mi)! Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt (h. qui eruerunt) animam tuam, et animam filiorum tuorum, et filiarum tuarum, el animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. Diligis (ms. Diligens et odio habens) odientes te, et odio habes diligentes te, et ostendisti hodie, quia non curas de ducihus tuis, et de servis tuis (h. nuntiasti hodie quia non sint tibi duces et servi), et vero cognovi modo, quia si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi (h. in oculis tuis). Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum (h. juravi enim in Dominum), quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus hoc tibi erit, quam omnia mala quæ venerunt super te, ab adolescentia tua usque in præsens. Surrexit ergo rex, et sedit in porta : et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo (h. omnis populus) coram rege: Israel autem fugit in tabernacula sua (T. CXXVI.) Omnis quoque populus certabat (h. judicabat) in cunctis tribubus Israel, dicens: Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom. Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello: usquequo siletis, et non reducitis regem? Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis (ms. venistis) novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Isracl pervenit [ms. et Vulg. pervenerat] ad regem in domo ejus) Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem? Et Amasæ dicite Nonne os meum es, et caro mea (Vulg. add. es)? Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore (h. omnibus diebus) pro Joab. Et inclinavit cor omnium virorum Juda, quasi viri unius miseruntque ad regem, dicentes: Revertere tu et omnes servi tui. D Et reversus est rex et venit usque ad Jordanem, et (Vulg. add. omnis) Juda venit in Galgala, ut occurreret regi, et transduceret eum Jordanem.

[blocks in formation]

Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant (h. non habet) cum eo, et irrumpentes Jordanem, ante regem transierunt vada, ut transducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus (h. juxta quod bonum in oculis regis) (T. CXXVII.) Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transisset Jordanem1, dixit ad eum : Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum (ms. injuriam) servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo. Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni (ms. tac. B omni) domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis. Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Nunquid pro his (h. propter hoc) verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini? Et ait David: Quid mihi, et vobis, filii Sarviæ? cur efficiamin (h. eritis) mihi hodie in Satan? ergone hodie interficietur vir in Israel? an ignoro (h. Quia nonne novi) hodie me factum regem super Israel? Et ait rex Semei: Non morieris. Juravitque ei. Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus' (h. pedibus infectis), et intonsa barba: vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace. Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex Quare non venisti mecum, Miphiboseth? Qui respondens ait: Domine mi rex, servus meus contempsit me: dixi ei ego famulus tuus, ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege: claudus enim sum servus tuus. Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem: tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei (Vulg. add. es), fac quod placitum est tibi (h. in oculis tuis). Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi: tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensæ tuæ : quid igitur habeo justæ querele, aut quid possum ultra vociferari ad regem? Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum, tu et Siba dividite possessiones (h. Dixi, tu et Siba dividite agrum). Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam. Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, transduxit regem (h. et

C

[blocks in formation]

B

rem regem meum (h. Nonne sermo meus prior fuit, ut reducerem regem meum)? Durius autem responderunt viri Juda viris Israel.

transiit cum rege) Jordanem, paratus etiam ultra A iam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducefluvium prosequi eum (h. ad transmittendum eum). Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi, cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis. Dixit itaque rex ad Berzellai: Veni mecum, ut requiescas securus (ms. secure) mecum in Jerusalem. Et ait Berzellai ad regem: Quot sunt dies annorum vitæ meæ, ut ascendam cum rege Jerusalem? Octogenarius sum hodie: nunquid vigent sensus mei ad discernendum suave, aut amarum (h. bonum, vel malum)? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum, atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri dominc meo regi? Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum: nec indigeo hac vicissitudine: sed obsecro, ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea (Vulg. add. el sepeliar), juxta sepulcrum patris mei, et matris meæ. (T. CXXVIII.) Est autem servus tuus (h. Ecce servus tuus) Chamaam, ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quod tibi bonum videtur (b. quod bonum est in oculis tuis). Dixitque rex : Mecum transeat Chanaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit, et omne, quod petieris a me, impetrabis. Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei, et ille reversus est in locum suum, Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda transduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israel. Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem C

dixerunt ei: Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et transduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo? Et respondit omnis vir Juda ad viros Israel: Quia propior est mihi rex: cur irasceris super hac re ? nunquid comedimus aliquid, ex rege, aut munera nobis data sunt? Et respondit vir Israel ad viros Juda, et ait: Decem partibus ego sum major apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te (h. Decem partes mihi sunt apud regem, magis que ego in David quam tu): cur mihi fecisti inju1 Canon emendatus legit modo in tertia persona, procedat: autem habuit primam personam, procedam, Id retinent alii codices ms. quod noluimus mutare, quia in utrisque unus sensus renuntiatur. Porro quod legitur iu editis versu immediate sequenti, et sepeliar juxta, etc., illud, et sepeliar expunctum habet in fonte Hebraico, uti apud Septuaginta ac Syrum interpretem. Chaldæns tamen et Arabs eodem modo interpretati sunt, et sepeliar in sepulcro, etc. MART.

2 Erasum est in Canone hic et alibi verbum revertere, sive vade, atque ad textum Hebræum sententiam Scripturæ accommodat emendator: In tabernacula sua Israel. At ne fieret indecora translatio, voculas interdum Latinas addit Hieronymus, ut ipse profitetur epist. ad Sunniam et Fretelam. Necessario etiam hoc loco subintelligitur verbum revertere, aut redi: alio qui sensus, vel nullus est, rel obserrus omnino remanebit. MART.

-Ms. Veronens., in domo David: renuentibus aliis

D

(Cap. XX.) Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri (h. Bichri, vir Jemineus; et cecinit buccina, et ait: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai: revertere in tabernacula tua, Israel. Et separatus est omnis Israel a David, secutusque est Seba filium Bochri (h. Bichri); viri autem Juda adhæserunt regi suo, a Jordane usque ad Jerusalem. Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem (h. non habet, rex, sed, David), tulit decem mulieres concubinas,quas dereliquerat ad custodiendam domum. et tradidit eas in custodiam, alimenta eis præbens, et non est ingressus ad eas, sed erant clausæ usque ad diem mortis suæ in viduitate viventes. Dixit autem rex Amase, Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto (ms. esto) præsens. Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum, quod ei constituerat rex 3. Ait autem David ad Abisai Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalon: tolle igitur servos domini tui, et persequere post illum (Vulg. cum), ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos. Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cherethi quoque et Phelethi, et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.Cumque illi essent juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis (h. Amasa veniens ad faciem illorum. Nostri codices,, Amasa veniens occurrit eis). Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad illia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere. Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve, mi frater (h. Pax tibi, frater). Et tenuit manu dextera mentum Amasæ quasi osculans eum. Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab (h. quem habebat Joab in manu). (T. CXXX.) Qui percussit eum latere, et effudit intestina ajus in terlibris. Mox pro revertere, quod verbum in aliis mss. erasum Martianæus invenit, optime ad Hebræum

; איש לאחוליו ישראל,textum habet Veronensis vir

Vir ad tentoria sua Israel, id est quisque, ut præferunt versiones aliæ Orientales. Ita et in Memmiano Canone legi postea Martianæus ipse animadvertit.

3 Vacat cum in Hebræo, tum in Veronensi ms. rex. In Canone quem emendatum vocat Martianæus postea reperit, quod ei constitutum erat.

• Quos hic nostros codices Scholiastes vocat, nihil ab Hieronymiana impressa lectione dissident. Econtrario, supra in c. xvII Num. v 6, codices eosdem hoc nomine laudat, ut abludere eos a proposito exemplari notet. Non indigna hæc visa res est, quam curiosius inspiceres.

5 Multo concinnius in Veronens. ms., fabre factus.

ram,nec secundum vulnus apposuit,et mortuus est'. A tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem

Joab autem,et Abisai frater ejus, persecuti sunt post
(h.ms.tacet post) Seba filium Bochri. Interea quidam
viri, cum stetissent juxta cadaver Amasæ, de sociis
Joab, dixerunt: Ecce qui esse voluit pro Joab comes
David (h.de pueris Joab dixerunt: quisquis volunta-
tem habet in Joab, et obediens vult esse David,seque-
tur Joab). Amasa autem conspersus sanguine jacebat
in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret
omnis populus ad videndum eum,el amovit Amasam
de via in agrum, operuitque cum vestimento, ne
subsisterent transeuntes propter eum. Amoto ergo
illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad
perse uendum Seba filium Bochri. Porro ille trans-
ierat per omnes tribus Israel in Abelam, et Beth-
Macha: omnesque viri electi congregati fuerant
ad eum. Venerunt itaque et oppugnabant eum in
Beth-Macha, et circumdederunt munitionibus civi-
tatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba
(h. populus), quæ erat cum Joab, molicbatur de-
struere muros. Et exclamavit mulier sapiens de
civitate: Audite, audite, dicite Jeab: Appropinqua
huc, etloquar tecum. Qui cum accessisset ad eam,
ait illi: Tune (ms. et Vulg. Tu) es Joab? Et ille
respondit: Ego. Ad quem sic locuta est: (T.
CXXXI.) Audi sermones ancillæ tuæ. Qui respon-
dit Audio. Rursumque lla, Sermo, inquit,
dicebatur in veteri proverbio (h. non habet, prover-
bio): Qui interrogant, interrogent in Abela, el sic
perficiebant. Nonne ego sum quæ respondeo veri-
tatem in Israel, et tu quæris subvertere civitatem,
et evertere matrem in Israel ? Quare præcipitas C
hæreditatem Domini? Respondensque Joab, ait:
Absit, absit hoc (h. non habet, hoc) a me : non
præcipito, neque demolior. Non se sic habet res :
sed homo (h. vir) de monte Ephraim, Seba, filius
Bochri cognomine, levavit manum suam (ms. tac.
suam) contra regem David: tradite illum solum, et
recedemus a civitate: Et ait mulier ad Joab:
Ecce caput ejus mittetur (h. projicietur) ad te per
murum. Ingressa est ergo ad omnem populum, et
locuta est eis sapienter: qui abscissum caput
Seba filii Bochri projecerunt ad Joab, et illi cecinit
tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ad regem. Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israel: Banaias autem filius Joiadæ super Cherethæos (h.) et Phelethæos; Aduram vero super tributa: porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis. Siva (h. Serva) autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes. Ira autem Jairites (ms. Hiajarites) erat sacerdos David ".

(Cap. XXI.) Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David oraculum (h. faciem) Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus et sanguinem (h. et domum sanguinum), quia occidit Gabaonitas. Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos.(Porro Gabaonita non sunt de filiis Israel, sed reliquæ Amorrhæorum: filii quippe Israel juraverant eis, et voluit Saul B percutere eos zelo, quasi pro filiis Israel et Juda.) Dixit ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam vobis? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis (h. et in quo expiabo, ut benedicatis) hæreditati Domini? (T. CXXXII.) Dixeruntque ei Gabaonitæ: Non est nobis super argento et auro quæstio, sed contra Saul, et contra domum ejus: neque volumus, ut interficiatur homo (h. vir) de Israel. Ad quos ait rex : Quid ergo vultis ut faciam vobis? Qui dixerunt regi: Virum qui attrivit nos, et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit (h.et ita disperdere ut ne unus quidem de eis deficiat) de stirpe ejus in cunctis finibus Israel. Dentur nobis septem viri de filiis ejus: et crucifigamus eos Domino in Gabaat Saul, quondam (h. non habet) electi Domini. Et ait rex: Ego dabo. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathæ filii Saul, propter jusjurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul. Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja, quos peperit Sauli, Armoni et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi, et dedit eos in Inanu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino: et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi super petram, ab initio

congregati venerunt post eum: ubi non modo viri D tacetur, sed et venerunt pro fuerant, et post eum pro ad eum scribitur.

Ms. Veronens., quæres subruere.

5 Falsus Hieronymus legit, matrem Israel, ait enim: « Hanc mulierein Judæi Zaram, filiam Aser filii Jacob, intelligunt: et quod se matrem dixerit, ita dicens: Tu quæris evertere matrem Israel. Idcirco malrem, quia multorum annorum erat. » Mart.

• Subdit statim idem auctor : « Ira autem Jairites erat sacerdotes David, id est, magister, sicut alibi scriptum est: Filii autem David crant sacer· dotes, id est magistri fratrum suorum. » Mart.

7 Idem ms. sed voculam tacet, quæ quidem neque in Hebræo resonat.

Hic quoque reticet Veronens. ms. rex, quam Hebræus hic nescit.

et

messis, donec [h. usque] stillaret aqua super eos de A quasi lictatorium texentium. Quartum bellum fuit

:

cœlo et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem. Et nuntiata sunt David quæ facerat Respha filia Aja [ms. Ahaja], concubina Saul. [T. CXXXIII] Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathan filii ejus a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Beth-San, in qua suspenderant eos Philistim, cum interfecissent Saul in Gelboe et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathan filii ejus et colligentes ossa eorum, qui affixi fuerant, sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus [h. et collegerunt ossa eorum qui affixi erant, et sepelierunt ossa Saul et filii ejus] in terra Benjamin, in latere, in sepulcro Cis patris. ejus feceruntque omnia, quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philistim. Deficiente autem David, Jesbibenob [ms. Jesbidenob], qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum haste trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tune juraverunt viri David, dicentes: Jam 3 non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel. Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthæos : tunc percussit Sobochai de Husati, Saph [ms. Seph] de stirpe Arapha, de genere gigantum. Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus, polymitarius Bethlehemites, Goliath Getthæum, cujus hastile hasta erat

In Canone, cujus hasta trecentas, etc., quam lectionem sequi nolumus, eo quod suspectæ nobis sint hujusmodi emendationes ex Hebraico textu procuratæ ab aliquo studiosiori; nam prima manu eodem modo legebatur in Canone, ut modo legitur in editis, ac in omnibus aliis mss. codicibus. Unde manifestum apparet similes lectiones fuisse mutatas in versione Hieronymiana, quantumvis aliunde verbis Hebræis propius accedant. MART.

'Deerant olim in Veronens, cod. hæc verba, Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, quæ recentior manus suffecit : suntque re ipsa in aliis omnibus libris.

Vocula jam in Veronensi ms. juxta Hebræum aliosque textus vacat.

Duæ sunt interpretationes hæ simul junctæ, de stirpe Arapha, et de genere gigantum est enim in Hebræo una sententia, de natis, sive de stirpe Arapha, quod si velis Arapha juxta etymologiam interpretari, dicas, de natis, sive de genere gigantum. Atque hæc quidem expositio Syro, atque Arabi, fere etiam et Chaldæo interpretari placuit: illam Græcus probavit magis, ἐν τοῖς ἐγγόνοις τοῦ 'Papá. Certum autem est atque evidens, Hieronymum quoque alterutram elegisse, non utramque junxisse temere, quemadmodum Latini Vulgati libri repræsentant. Quam porro ex his probarit, Veronensis ms. significat, qui priore unice habet, de stirpe Arapha alteram, de genere gigantum, penitus nescit. Atque hinc novum penoidytos Hieronymianæ, quam exhibet, versionis argumentum sibi sumit, quod cæteris religiosius omnibus,

in Geth in quo vir [Vulg. add. fuit] excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti et quatuor, et erat de origine Arapha, [41. add. et] blasphemavit Israel. Percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.

[Cap. XXII.] Locutus est autem David Domino verba carminis hujus ", in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et manu Saul. Et ait :

[T. CXXXI] Dominus petra mea, et robur meum
et salvator meus 6.

Deus meus [Vulg. tac. meus], fortis meus,
B

C

D

in eum :

scutum meum, et cornu salutis meæ : Elevator meus, et refugium meum,

sperabo

salvator meus, de iniquitate liberabis me. Laudabilem invocabo Dominum :

et ab inimicis meis salvus ero.

Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me" [Vulg. tac. me]. Funes inferi circumdederunt me: prævenerunt me laquei mortis.

In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo:

Et exaudiet de templo suo vocem meam,

et clamor meus veniet [h. non habet veniet] ad aures ejus.

Commota est et contremuit terra:

fundamenta montium concussa sunt ".

eorum qui glossemata interpretati sunt, additamentorum est purus. Nam de Vulgatis libris ita sentio, cum obscurior illa videretur translatio, de stirpe Arapha, glossator, non nemo ad libri oram, aliam hanc ex nominis etymologia derivatam, de genere gigantum, apposuit, quam inconsulto postea librarius in textum intrusit. Cæterum mirari subit, hoc Latinorum codicum additamentum nedum Martianei, et quem ille edidit. Hebræi Scholiastis, sed et omnium, quot habemus ad manus, qui se Criticos in S. Scripturam agunt, effugisse diligentiam.

Hæc verba usque ad principium hymni posita sunt per modum tituli, ac majusculis litteris ex minio descripta in pervetusto regio codice Bibliorum. MART.

Primum hujus cantici distichum ita divisum invenimus in Hebr. codice regio num. 6. Ad fidem igitur optimi illius ms. exemplaris commata duo posita sunt in hac editione, cum in aliis libris, ac in Latinis etiam mss. codicibus quamplurimis, sub una divisione sen incisione legantur. Cæterum iste Psalmus idem est cum nostro xvII in libro Psalm., vel cum XVIII, juxta numerum Hebræorum: sed nonnihil variant, amplius aliquid inter se habentes, aut aliis verbis, ut in amborum contentione studiosus quisque facile compertum habebit. MART.

7 In Veronens. ms. Invenerunt, quod haud scio unde librarius excuderit.

Canon ad Hebr. emendatus legit, conturhata sunt et commota sunt: cæteri omnes ut in editis. MART.

« ElőzőTovább »