Oldalképek
PDF
ePub

Non solum autem illi: sed et nos ipsi, in quibus A
completa sunt, necdum tenemus, sed in spe susti-
nemus, quamvis quæ multi videre justi cupierunt,
viderimus. Item dicens: Si tamen compatimur, ut
et glorificemur. Et inferens: Exspectatio creaturæ,
de rationali creatura sermonem fecit, et non sicut
quidam existimant, de irrationali, vel insensibili,
quæ ad servitutem hominum creata est et post hæc
peritura, quando sol obscurabitur, et luna non da-
bit lumen suum, et stellæ cœli cadent super terram :
et tunc erit novum coelum et nova tempora. Crea-
tura autem, Adam est et Eva, que adhuc exspectat
se a Deo recipere adoptionem.

Vanitati enim creatura. Vanitas est omne quod quandoque finitur. Item vanitas est prævaricatio :

Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes. Nam quod videt quis, quid sperat? Quod videtur, non speratur: sed si proprium est, possidetur. Nulla enim spes in rebus visibilibus est Christianis. Non enim nobis præsentia promissa sunt, sed futura.

Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Idco fides per patientiam grandis est præmii: quia quod non videt credit et quasi jam acceperit, ita secura est de nondum acceptis: sicut ait ad Hebræos Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei scientes, reportetis repromissionem. Spes enim sine patientia esse non novit.

Similiter autem, et spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Secundum hanc spem adjuvat: ut non

nostra possibilitas, nisi doetrina sancti Spiritus adjuvetur.

cui subjecta Eva, non propria voluntate, sed a ser- B terrena, sed coelestia postulemus. Infirma enim est pente decepta, spe illa, qua audierat: Et eritis quasi dii, scientes bonum et malum. Servitus autem est corruptionis, quam audivit Adam Terra es, et in terram ibis. In resurrectione recepturi sunt incorruptionem filiorum Dei.

:

Subjecta est. Si angeli hominibus ministrant.

Non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. Jam non serviet eis, qui Dei imaginem corruperunt.

Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Sicut gaudent angeli super pœnitentes ita dolent super converti nolentes. Item nunc communem creaturam nominat, post Adam et Evam, justos, qui fuerunt usque ad tempus Christi qui et ipsi Adæ et Evæ, qui dicuntur creatura, simul congemiscunt, recipere desiderantes præmia virtutum, quæ Dominus promisit eis.

Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra gemimus adoptionem filiorum Dei. Non solum angeli, qui benigniores nobis sunt de hujusmodi dolent, sed etiam nos qui jam Spiritum sanctum habemus, de talibus ingemiscimus sicut et Jeremias ingemiscens aiebat: ileu mihi anima! quia periit a terra revertens, et reliqua. Item dicens: Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: manifeste edocuit, quia non de irrationali, vel insensibili creatura sermonem fecerit, quæ non participat Spiritum sanctum, sed de sanctis dicit, qui Deo placuerunt naturali lege, similiter et Moysi. Discipuli autem Christi primitias dicuntur habere spiritus, id est, prima et præclara charismata, per quæ ditaverunt omnem terram. Non enim tanta fuit gratia ante legem et in lege Moysi. Et quod priores sint discipuli Christi, Hebræis scribens docet: Sed et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente et ne sine nobis consummarentur.

Exspectantes redemptionem corporis nostri. Nondum rem ipsam promissam percepimus: sed speramus, sicut ad Corinthios ait: Per fidem enim ambulamus, et non per speciem.

Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Quia adhuc per speculum videmus. Frequenter obsunt, quæ prodesse putamus, et ideo nobis postulata minime conceduntur provisione divina: sicut et ipse alibi ait: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et reliqua. Aliter: Difficile orationis nostræ desiderium secundum, quod corde concepimus, exprimere vix voce valemus: unde subsecu

tus est.

Sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Deus ergo, qui scrutatur corda, et si sermone comprehendere non sufficimus: Lovit inC quantum modo credere cupiamus. Scit tamen, quia pro sanctis rebus, nou pro sæcularibus postulamus secundum ipsius voluntatem.

Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Quasi summus sacerdos.

Quia secundum Deum postulat pro sanctis. Ilic gratiam spiritus, spiritum nominavit : sicut alibi dicit : Si oravero lingua, spiritus meus orat, et æmulatores estis spirituum. Postulat autem, quia postulare nos facit gemitibus, qui enarrari non possunt, sicut tentare nos dicitur Deus, ut sciat : hoc est, ut scire nos faciat, quales scimus. Sed et hoc commune, quod Dominus fieri jubet, ipse dicitur operari: ut ille ædificavit domum, aut ille codicem fecit, cum nec ipse scripserit, nec ille construxerit. Item gratiam spiritus, nominat spiritum : qui docet pro nobis Domino postulare, sicut Isaias dicit: Spiritus sapientiæ et scientiæ, et intellectus. Et Corinthiis scribens dicit: Sic, et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, et adificationem Ecclesiæ quærite, ut abundetis.

Scimus autem quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Omnia quæcumque fecerimus, vel passi fuerimus propter dilectionem Dei, omnia nobis ad mercedem crescunt. Omnia enim quæcum. que justus fecerit, prosperabuntur.

His qui secundum propositum vocati sunt sancti. Nam quos præscivit. Secundum quod proposuit sola fide salvare, quos præsciverat credituros; et quos

gratis vocavit ad salutem, multo magis glorificabit A Tunc vero Judri volebant illos a Christo ita sepa

ad salutem operantes.

Et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Prædestinare idem est, quod præscire. Ergo, quos prævidit conformes futuros in vita, volnit ut fierent conformes in gloria. Qui transformavit corpus humilitatis nostræ, conforme corpori claritatis suæ.

Ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Primogenifus ex mortuis in gloriam. Item hic secundum quod homo factus est, secundum gratiam, quæ in eo erat, Filius Dei, primogenitus, interpellat pro nobis, non quasi Deus interpellat, sed quasi summus sacerdos.

rare, ut ad legis eos custodiam revocarent.

Quia propter te mortificamur tota die. Non propter aliquod crimen, sed propter te, qui dixisti : Beati eritis cum persequentur vos, et cætera.

Estimati sumus sicut oves occisionis. Hoc in nobis Christianis maxime impletur, quibus non licet nosmetipsos defendere: sed exemplo Domini et magistri, qui sicut ovis ad victimam ductus est, omnia illata patientissime tolerare.

Sed in his omnibus superamus, propter eum, qui dilexit nos. Has omnes tribulationes pro nihilo ducimus, propter eum, qui nos tantum dilexit, ut etiam moreretur pro nobis. Et quando pro ejus nomine morimur, tunc maxime triumphamus præsertim

minus pati dignatus est.

Quos autem prædestinavit, hos el vocavit : et quos Tocarit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et magnificavit. Quos præscivit credituros, hos vocavit. Vocatio autem volentes colligit, non invitos. B cum leve sit pro se pati, quod pro aliis Christus DoAut certe discretio non in personis, sed in tempore est. Hoc ideo dicit, propter fidei inimicos: ne fortuitam Dei gratiam judicarent. Ergo vocantur per prædicationem, ut credant: credentes justificentur per baptismum: glorificentur in virtutibus gratiarum. Quid ergo dicemus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Vult ostendere, quod nemo possit impedire eos, qui, diligentes Deum, diliguntur a Deo, quominus gloriam, quæ promi›sa est, consequantur: eo quod perfecta, quæ in illis est charitas, omnem causam mortalis timoris foras expellat.

Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Præmisit tradidit, ut tradentibus maneret libertas arbitrii, et nobis paticntiæ monstraretur exemplum. Quod dicit, pro omnibus, C notandum quia non pro aliquantis.

Quomodo non etiam, cum illo omnia nobis donavit? Quid potest habere charius, quod nobis neget, qui Filium non negavit?

Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat? Quis est qui condemnet? Quos Deus elegit credentes, ac signis et virtutibus justos ostendit: quis pro pristinis audebit accusare delictis, vel pro contemptu legalium mandatorum.

Christus Jesus, qui mortuus est : immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei. Secundum assumpti hominis loquitur formam : qui mortuus est, et resurrexit.

Qui etiam interpellat pro nobis. Ut cum ipso simus, ubi ipse est. Solent plane Ariani, ex interpellationis causa, movere calumniam, dicentes, quod qui D interpellatur, interpellante sit major. Quibus respondendum cst, Deum oblivionem non pati: ut pro ipsis commoneatur semper, quos ipse elegit: sed in hoc interpellare eum dicitur, dum semper Patri hominem, quem suscepit, quasi nostrum pignus ostendit, et offert, ut verus pontifex et æternus.

Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius? Sicut scriptum est. Post tanta et præclara beneficia, vel promissa, quæ poterit tam gravis esse pressura, quæ nos ab ejus charitate divellat: et dicendo omnes docet, tales esse debere, qui a Christo nec periculis debeant separari.

Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum. Pro certo confido, quia nec si mihi quis mortem minetur, nec si vitam promittat, nec si se angelum dicat a Domino destinatum, nec si se angelorum principem mentiatur, nec si in præsenti honorem conferat, neque si polliceatur gloriam futurorum, neque si virtutes operetur, nec si colum promittat, et inferno deterreat, vel profunditatem scientia suadere conetur, umquam nos poterit a Christi secernere charitate.

Neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei. Omnem pene crcaturam nominavit : et non fuit his contentus, nisi addiderit, ut etiamsi sit alia creatura, nec ipsa valeat separare.

Quæ est in Christo Jesu Domino nostro. Deum diligit in Christo, cujus dilectio consistit in custodia mandatorum, sicut et ipse ait: Si diligitis me, mandata mea servate. Nec non imitationem amoris sui in fraterna charitate constituit, dicens: In hoc cognoscent homines, quia mei discipuli estis, si dilexeritis invicem. Et Joannes ait: Si fratrem, quem vides, non diligis: Deum quem non vides, quomodo potes diligere?

CAPUT IX.

ad

Veritatem dico in Christo Jesu: non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Contra Judaros acturus, primum illis satisfacit, non se odii causa hoc dicere, sed amoris eo quod doleat illos non credere Christum, quos primum salvandos advenerat. Quod autem dicit, se in Christo dicere veritatem: ostendit hominem baptizatum: quí per communicationem corporis et sanguinis Christi in ipso manet, et ipse in illo: quidquid, vel facit, vel loquitur in Christo, eum loqui, vel agere, cujus est membrum. Et quidquid ei illatum injuriæ fuerit, Christo similiter irrogari. Nam quod ait: conscientiam sibi in hac parte testimonium perhibere: illum docet veritatem dicere, cujus con

scientiam in omnibus attestatur. Nec eum mendacii A filios Abrahæ, quam meruit fides, ut scilicet pater

reum, interna accusatione constituit. Item Apostolus se tristem dicit valde pro fratribus suis secundum carnem, qui dicit nullum nos separare a charitate Christi: sciens se quando persecutor erat, et optabat se anathema esse a Christo, vocatum a Christo secundum ejus misericordiam : et volebat eos credere, et eamdem misericordiam promereri.

Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem. Optabam aliquando, cum persequerer Christum, non modo optarem: sciebam quod ipsorum essent hæc omnia. Sed postquam cognovi veritatem, dereliqui eos, quos taliter diligebam, et ipsi nondum conver

tuntur.

Qui sunt Israelitæ, quorum adoptio est filiorum. De ipsis enim dicebat: Filius meus primogenitus Israel. Et gloria, et testamentum, et legislatio. Veteris latio, et novi promissio.

Et obsequium et promissa. Hoc est mysterium angelorum vel prophetarum.

Quorum patres. Abraham, Isaac et Jacob.

Ex quibus est Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in sæcula, Amen. Contra Manichæum, Photinum, et Arium: quia et ex Judæis est secundum carnem, et Deus benedictus in sæcula sicut et Thomas adorat, et dicit: Deus meus, Deus meus. Quod ille confirmat, dicens: Quia vidisti, ideo credidisti.

sit gentium plurimarum.

Promissionis enim verbum hoc est. Hic ostendit posteriorem populum, more Isaac, esse repromissionis. Secundum hoc tempus veniam, el erit Saræ filius. Antequam nasceremini: immo priusquam Rebecca Esau et Jacob ex utero suo funderet, in Jacob dilexi vos. In Esau Idumæum odio habui. Quem locum Paulus apostolus mystica disputatione eventilans, scriptum est, ad Romanos: duo pariter testimonia de Genesi Malachiaque conjungit. Sed et Rebecca de uno concubitu habens Isaac patrem nostrum. Nam cum nondum nati essent, aut aliquid egissent boni, vel mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocatione dictum B est ei: Quia major serviret minori: Sicut scriptum est: Jacob dilexi; Esau autem odio habui. Hoc enim quod dicitur: Sicut scriptum est, et ad Geneseos librum, et ad prophetam Malachiam refertur. Et non solum ait: Jacob dilexi, antequam nasceretur : et odio habui Esau, priusquam ex matris utéro funderctur, sed in posteros eorum amorem meum, et odium conservavi. Odium in Esau, cujus montes, qui appellantur Seir, redegi in solitudinem, et urbes feci esse desertas, et a serpentibus ac bestiis obtineri.

Non autem, quod exciderit verbum Dei. Licet Apostolus doleat Judæos excidisse a promissionis gratia, C ostendit tamen non inane fuisse verbum Dei : et his promissa deberi, non qui secundum carnem ex Abraham, Isaac et Israel nati sunt: sed qui servantes fidem patriarcharum, de quorum semine putantur. Item quia superius dixerat dolere se, quod genus Israel proprio vitio excluderetur a regno, quorum hæc omnia fuerunt. Hic ostendit illos, qui non credunt, non esse filios Abrahæ, ne omnibus Judæis præjudicare putaretur, et objiceretur ei: Numquid Deus mentitus est Abrahæ ?

Non enim omnes, qui ex circumcisione sunt Israel, hi sunt Israelitæ : neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii. Si non omnes, tamen aliquanti. Et si non omnes Israelitæ, Israel sunt: sunt ergo ex gentibus aliquanti, in quibus non est dolus.

Sed in Isaac vocabitur tibi semen. In solo Isaac vocati sunt etiam tunc filii Abrahæ non etiam in Ismael, cum et ipse ex ejus stirpe descenderet. Item semen Isaac non isti, qui secundum carnem nati sunt, sed hi, qui secundum spiritum sunt, hoc est, secundum fidem Isaac. Qui enim talis, hujus promissio est, et adoptio filiorum. Habebat enim primogenitum Esau, et non est a Deo dilectus, nisi Israel.

Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine. Ismael enim secundum carnalem usum natus est ex ancilla : Isaac vero super naturam de senibus ex reproinissione Dei est generatus. Ita nunc Christianos promissio facit

Non solum autem illa, sed et Rebecca. Non solum autem Ismael et Isaac: qui quamvis ex uno quidem patre, diversa tamen matre sunt generati: non sunt unum apud Deum, sed etiam Jacob et Esau: qui ex uno sunt de Rebecca nati concubitu, antequam nascerentur fidei sunt apud Deum merito separati : ut propositum Dei de eligendis bonis et refutandis malis, etiam in præsenti maneret. Ita ergo et nunc, quos præscivit de gentibus credituros, elegit: et ex Israel rejecit incredulos.

Ex uno concubitu habens Isaac patris nostri. Quæ legitur primo geminos edidisse: et eo, quasi novum aliquid accesserit, perterrita Deum interrogat.

Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali: ut secundum electionem propositum Dei maneret. Sive ut hoc significaret, quod modo etiam de geminis, qui non credit, abjicietur. Nox ex operibus, sed ex vocatione dictum est ei. Præscientia Dei non præjudicat peccatores, si converti voluerint. Dicit enim per Ezechielem ? Si diD xero peccatori, Morte morieris: et ille conversus justitiam fecerit, vita vivet, et non morietur.

Quia major serviet minori. In Geneseos libro dictum est: Duæ gentes, et duo populi in utero tuo, et populus populum superabit, et major serviet minori. Ergo prophetia non de his est, qui secundum carnem sunt Jacobi et Esau, sed de his qui futuri erant ex operibus boni et mali: et ex ipsis operibus, ant odium Dei habere, aut misericordiam ejus consequi.

Sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Hoc autem, quod dicitur, sicut scriptum est, et ad Geneseos librum, et ad prophetam Malachiam pertinet. In Genescos libro ad Rebeccam dicitur: Duæ gentes et duo populi in utero tuo. Unde bene

ostendit Apostolus, promissiones non esse eorum, A annuntietur nomen meum in univérsa terra. Hoc et

qui secundum carnem filii sunt Abrahæ, sed eorum qui fidem patrum servant atque custodiunt. Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Absit. Timuit, ne quod ipse propterea dixerat, ut probaret apud Deum prærogativam generis nil valere sive jam tunc significatum posteriorem populum meliorem futurum, non intelligentes, putarent eum dicere, quod alios Deus bonos faceret, alios malos secundum ipsorum sententiam, quod erat iniquorum punire, qui non sua sponte peccasset: proponit sibi ex adverso testimonia, quibus ipsi hoc affirmare solebant. Quibus exemplis per breves subjectiones respondet, ostendens ita intelligi non posse.

illi male proponunt. Sed hic locus duobus modis a diversis exponitur: sive quod unusquisque modum et finem peccatorum suorum implet, ut puniantur, sicut Sodomitæ et Amorrhæi. Hic ergo jam modum excesserat, et idcirco voluit Deus, quasi de jam perituro aliis providere, ut populus ejus agnosceret justitiam ipsius, atque virtutem: ut nec peccarent, nec suos adversarios vererentur. Tale est hoc quod in Pharaone gestum est, quale si medicus de cruciatu jam damnati rei, multis inveniat sanitatem, causas inquirendo morborum. Vel si judex, cum possit criminosum statim punire, ad omnium timorem diversis pœnis afficiat. Sive Dei patientia induratus est. Cessante enim plaga Dei, durior fiebat, et

Moysi enim dixit, Miserebor cui misertus sum, et misericordiam præstabo. lloc recto sensu ita intelli- B quamvis sciret eum non converti: tamen etiam in gitur: Illius miserebor, quem præscivi posse misericordiam promereri, ut jam tunc illius sim misertus. !

Cui miserebor. Econtrario Judæi sermo est. Igitur non volentis, neque currentis. Et iterum ergo cujus vult miseretur: et quem vult, indurat. Non enim Apostolus tollit, quod in propria voluntate habemus, qui superius dicit: Ignoras, quia bonitas Dei te ad pœnitentiam adducit? Et iterum Timotheo scribit : In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et quædam quidem in honorem, quædam in contumeliam. Si quis autem mundaverit se ab his, erit vas in honorem sanctificatum.

Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis C est Dei. Hoc loco Paulus apostolus usque ad illum locum: Quid enim adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistere poterit? personam de contrario assumit, venientis et dicentis, non esse in nobis, aut recte, aut malum agere, sed in Dei arbitrio constitutum qui cujus vult, miseretur, et quem vult indurat. Homo tu quis es qui contradicas Deo ? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, Quid me fecisti sic? Nunc Apostolus contradicentem sibi superius increpat, ostendens hoc ipsum, quod dicit. Cujus vult, miseretur, et quem vult indurat: et quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistere poterit? Ex hoc igitur demonstrat cum esse proprii arbitrii, vel voluntatis, quod si ut ipsi econtrario veniens dicit: Cujus vult, miserctur Deus, et quem vult indurat: nihil differt, quod figulus tractat in manibus, quod fingendi ex se vas aliquid contradicere non potest, quid ex eo vult efficere; bic autem in eo in quo contradicit, queritur de Dei voluntate, ostendit liberi esse arbitrii: qui audet de Dei judicio retractare. Item si non est volentis neque currentis, ut quidam putant, quare ipse currit, dicens : Cursum consummavi, Et alios, ut currerent, adhortatus est, dicens: Sic currite, ut omnes comprehendatis. Unde intelligitur, quia hic interrogantis voce utitur, et redarguentis potius quam negantis.

Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut

D

ipso suam clementiam voluit demonstrare.

Ergo cujus vult, miseretur, et quem vult, indurat. Ergo si hoc sic intelligitur: Cujus vult miseretur, et quem vult, indurat : quod satis iniquum est, et ita propositio vestra concluditur, ut dicatis malitiæ vestræ non vos esse causam, sed Domini voluntatem, cui contradici non possit: sed resistit hic rationi vestræ ipsa natura justitiæ Dei.

Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur? Voluntati enim ejus quis resistit? Apostolus contra adversarios dicit Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur? Et iterum infert, confirmans hoc quod dixerat: homo, tanto magis vere queritur, et juste, ex verbis tuis. Nemo enim propriam non habens voluntatem, dicere potest de Deo quid adhuc queritur ? Unde recte arguens ejus imprudentiam, dicit: Tu quis es, qui respondeas Deo? Qui enim a Deo induratus est, sicut tu dicis, contradicere suo creatori non potest, quasi non habens propriam voluntatem, sicut et lutum, insensibilis materia, fictori suo respondere non potest, quia in potestate figuli posi

tum est.

O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit, Quid me fecisti sic? Quibusdam videtur, et hoc adhuc ex ipsorum persona dicere, quia ipsum est dicere, neminem posse contradicere voluntati Dei alterius miserentis, alterum indurantis, et addere neminem Deo respondere. Quidam vero dicunt jam hinc Apostolum respondere, quod etiam si ita esset, ut illi calumniantur, non debere eos suo respondere factori: eo quod tales simul ad comparationem Dei, quale ad suum est luti artificem figmentum. In Græco habet, μevourys & voρшns, quod est, o homo tanto magis!

Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Secundum hos, qui hæc verba Apostoli dicunt, massam dicit omnes in Ægypto commorautes quia et Israel ibi idolis deservierat.

Quod si Deus volens ostendere iram, et notam sacere potentiam suam. Quia illum diu sustinuit blasphemantem, et populum suum variis operibus affligentem. Præterea quod innoxiam ætatem parvulo

rum crudeliter jusserat enecare. Item competens A ponit: quia poterant dicere, si non est ita, ut diciresponsum : quia patientia, et ejus bonitas facit eos, qui propriam habent voluntatem vivendi, şive vasa iræ, sive misericordiæ.

Sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum. Implendo peccata sua, vasa iræ digna sunt facti, et a semetipsis ad interitum præparata.

Ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. Digni erant misericordia quia et minora commiserant, et graviter fuerant afflicti.

Quos et vocavit, non solum ex Judeis, sed etiam ex gentibus. Quia et tunc aliquanti Ægyptiorum exierant, cum filiis Israel, quod si Deus personam acciperet, solus Israel debuit habere salutem. Ita et nunc non solum Judæos, sed etiam gentes vocavit ad fidem. Secundum eos autem, qui hæc non ex Apostoli, sed ex Judæorum persona dici putant: Intantum, inquiunt, quos voluit, salvavit; ut etiam gentes elegerit idololatras, qui numquam servierant Deo, et ex Israel paucos vocaret, secundum testimonium Isaia.

Sicut in Osee dicit. Non populum, duas tribus dicit: et non misericordiam consecutam, derem tribus. Vocabo non plebem meam, plebem meam. Hoc loco Judam significat.

Et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Israeliticum populum.

B

mus, quia non est volentis neque currentis: quomodo gentes invenerunt justitiam, quam numquam antea quæsierunt. Israel vero quærens semper justitiam, non potuit invenire? Si vero totus superior sensus contradicentibus applicatur hic respondet Apostolus et breviter, recapitulat quæstionem, dicens: Quid ergo dicemus ad ea, quæ nobis objecta sunt, nisi quia gentes vocata crediderunt: et illi credere noluerunt.

Justitiam autem, quæ ex fide est. Quia justitia ex fide est, cui illi credere noluerunt.

Israel vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Reddit causas, quare non invenerint justitiam : quia falso in operibus gloriati, credere noluerunt, quasi justitiam gratiam reputantes, dicens : quoniam populus Judæorum ex operibus legis justificari se putans, in legem justitiæ, id est, ad fidem Christi dedignando non potuit pervenire.

Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriplum est Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali. Qui videt lapidem, non offendit : qui autem cæcus est, impingit. Quod contigit Judais, quos sua malitia excæcavit: et Christum non agnoscentes crucifixerunt. Sed et idcirco lapis offensionis, et peti a scandali, prædictus est Christus: quia multi in nativitate ejus et passione scandalum patiuntur, sicut scriptum est: Quia scandalizabuntur in eo. Et Apostolus ait, Christum erucilixum, Ju

Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos. Gentes demonstrat in Christo credituras; sicut C dæis scandalum, gentibus stultitiam ipsis vero vo

in Evangelio Dominus per parabolam loquitur, nuptiali cœna facta, cum Israel venire noluisset, et pro ipso gentes vocantur.

Ibi vocabuntur filii Dei vivi. Vocationem gentium significat.

Isaias autem clamat pro Israel. Communicatio pro ipsis esse monstratur.

Si fuerit numerus filiorum Israel, tamquam arena maris reliquiæ salvæ fient. Paucitatem eorum creditam esse demonstrat.

catis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Unde et hic sequitur: Qui credit in eo, non confundetur. Petrus quoque dicit, quod credentibus lapis electus sit angularis: incredulis vero offensionis.

Et omnis qui credit in eum, non confundetur. Non Judæus solus, sed omnes credentes in co, non confundentur de pristinis delictis.

CAPUT X.

Fratres: Voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Hic se ostendit, non solis labiis, sed et corde pro inimicis orare.

Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super Testimonium enim perhibeo illis, quod æmulationem terram. Historia hos habet sensus: Sicut ego ver- quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ha bum abbrevio et cito definio: ita Deus hoc omni bent scientiam sectande legis, sed non intelligunt, velocitate perliciet. In prophetia autem verbum bre- D quia Christus secundum legem venit. Et quia per viatum, novum Testamentum accipitur: quia in eo breviter comprehensa sunt omnia et clausa.

Et sicut prædixit Isaias. Bene prædixit: quia superius scriptum est.

Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. Quia non est passus paucos justos perire cum multitudine impiorum in fide, nisi semen Abraham Christus fuisset missus ad populum liberandum, qui corruisset.

Quid ergo dicemus, quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam. Si superiora ex persona Apostoli dicuntur, hic sibi iterum pro

legem justificari non possunt : periclitantur revera, si sine scientia fiat, quia sæpe vertitur in contraria.

Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes stituere justitiæ Dei non sunt subjecti. Ignorantes quod Deus ex sola fide justificat: et justos se ex legis operibus, quam non custodierunt, esse putantes : noluerunt se remissioni subjicere peccatorum, ne peccatores fuisse viderentur, sicut scriptum est : Pharisæi autem spernentes consilium Dei in seme:ipsis, noluerunt baptizari baptismo Joannis. Item quia sacrificia legis, et cætera, quæ umbra erant veritatis, quæ per Christum perfici habebant, præsentia Christi cessaverunt : cui credere noluerunt ;

« ElőzőTovább »