Oldalképek
PDF
ePub

Qui factus est ei ex semine David. Factus per Spi- A profectum : Sive quia omni mundo mirum fuit ritum sanctum.

Secundum carnem. Addendo secundum carnem, et Photinum excludit, et Arium. Si enim secundum carnem factus est, secundum Verbi utique substantiam factus non est.

Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute. Dicendo in virtute, ostendit non solitum humanæ naturæ esse conceptum, sed absque virili semine ex virgine procreatum. Inferendo autem :

Romanos credidisse, qui idolorum nimia fuerant cultura possessi, ita ut omnium gentium diis, quas vicerant; deservirent. Sed et simpliciter eorum fidem laudasse credendum est, cujus nunc devotio demonstratur. ·

Testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus. Hoc est, in toto corde meo, et prompta devotione mea deservio. Si enim volens hoc ago, mercedem habeo. Sive verbum hic spiri tum nominavit, ut est illud: Verbo Domini cœli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eo

rum.

Secundum Spiritum sanctificationis. Ostendit creatorem suum Spiritum sanctum. Item ut sit in omnibus ipse primatum tenens, secundum Spiritum sanctificationis prædestinatus, ut prior omnibus incorruptibilitatis virtute surgeret, et viam resurrectionis Dei filiis aperiret. De quibus ipse dicit: B ex dilectione dicturum, ut liberius audiatur : et dat Quia filii Dei, cum sint filii resurrectionis.

Ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri. Non omnium resurgentium, sed ad Christum pertinentium, in ipso Christo resurrectionis forma est.

Per quem accepimus gratiam et apostolatum. Gratiam in baptismo: apostolatum, quando a Spiritu sancto directus est. Apostolus enim Græce, Latine missus dicitur. Item recto ordine, accepta gratia, honorem apostolatus meruisse se dicit.

Ad obediendum fidei. Ostendit Evangelii gratiam obedientibus prædicandam.

In omnibus gentibus. Apostolatum accepit, ut jam non Legi, sed fidei obedirent.

Pro nomine ejus. Vice nominis ejus fungimur ut C ipse ait: sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Eɩ iterum: Qui vos recipit, me recipit.

In quibus estis et vos vocati Jesu Christi. Et in vobis, id est, Romanis apostolatum accepimus.

Omnibus qui sunt Romæ dilectis Dei. Hoc est omnibus credentibus, quos æqualiter diligit Deus sine acceptione personæ, Judæi, vel Græci.

Vocatis sanctis. Sanctis vocatione Dei, non meritis facti. Item idcirco dicit, sanctis, quoniam gratiam Spiritus sancti habentibus prædicabat.

Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo. Talis est ubique salutatio ejus, ut et commemoret in nobis beneficia Dei, et optet in nobis integra permanere : quia et gratia nobis peccata dimissa sunt, et reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus. Commonet etiam pacificos esse debere, unam eamdemque gratiam consecutos.

Primum quidem gratias ago Deo meo. Natura, Deus omnium est merito et voluntate, paucorum, ut Deus Abraham secundum quod hic suum nominat Deum.

Per Jesum Christum pro omnibus vobis. Hoc est, non pro Judæis solis.

Quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Ostendit quomodo Romanorum fides omnibus Ecclesiis cognita sit. Vel certe, quod eadem fides, quam Romani tenent, in universo mundo ab apostolis prædicetur. Item prudenter laudat, ut provocet ad

D

Quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Hic ostendit, se omnia

exemplum sine intermissione orandi.

Obsecrans. Qua liberatione ad vos quandoque perveniam in voluntate Dei. Aliter enim prosperum iter non habeo, nisi me voluntas Dei, quæ omnia novit, illuc direxerit, ut aliquem habeam fructum. Unde in Actibus apostolorum legimus, eos alio ire volentes, alio destinatos. Sive secundum illud Jacobi: Si Deus voluerit, et vixerimus, faciemus hoc, vel illud.

Si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. Demonstrat se cuncta quæ agebat, ex Dei gerere volun

tate.

Desidero enim videre vos. Hic ostendit, quomodo eos superius laudaverat, qui ad confirmandum aliquid gratiæ indigent spiritualis.

Ut aliquid impertiar gratiæ vobis spiritualis ad confirmandos vos. Romanos Petri prædicatione fidem tenentes confirmare se velle Paulus dicit: non quo minus accepissent a Petro: sed ut duobus apostolis testibus atque doctoribus, eorum roboretur fides.

Id est simul consolari in vobis per eam, quæ invicem est fides vestra atque mea. Ut per communem fidem invicem consolemur.

Nolo autem vos ignorare, fratres: quia sæpe proposui venire ad vos. Per commeantes autem fratres audire potuistis.

Et prohibitus sum usque adhuc. Ostendit se occupatum necessitate Evangelii prædicandi, Romam adhuc ire non posse. Item prohibitus hic occupatus accipitur dum aliis provinciis prædicaverit : sicut ipse exponit in fine Epistolæ suæ, dicens: Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos.

Ut aliquem fructum habeam in vobis. Mercedem laboris sui nominat fructum,

Sicut et in cæteris gentibus. Subauditur, habeo. Græcis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Sapientes; Græcos philosophos; Barbaros, insipientes appellat.

Itaque quod in me promptum est, et vobis, qui Romæ estis evangelizare. Qui Romæ estis æque insipientibus, ut Græcis evangelizare vult.

Non enim erubesco Evangelium. Recte dicit non A Et plura alia, quæ enumerare perlongum est. Sive

se erubescere prædicationem crucis, quæ credentibus Dei virtus est in salutem. Item hoc ad taxationem subtiliter pertinet paganorum, qui, cum non erubescant credere Deum suum Jovem propter inanem libidinem, in animalia irrationabilia, et insensibilia esse mutatum, nobis erubescendum putant, Dominum propter salutem perditi hominis credere crucifixum cum in altero horrendum sit dedecus, in altero admiranda pietas atque virtus. Simul et illos hæreticos tangit, qui hæc tamquam indigna Deo refugiunt, ut hominem indueret, quem pro salute humani generis passioni traderet, non intelligentes nihil dignius creatore, quam creaturæ suæ curare salutem maxime cum ipse per hoc naturæ detrimentum quasi impassibilis sentire non possit. Virtus enim Dei est in salutem. Nulla major virtus est, quam quæ devicta morte homini perdito reddit vitam.

Omni credenti. Quamvis infirmitas videatur incredulis.

Judæo primum et Græco. Sive quod justum fuerit, ut quomodo Abraham credens ex gentibus per solam primam fidem salvatus est: ita cæteri credentes salvarentur. Sive quod illud Testamentum, quod per legem Deus verax promiserat, debuerat exhibere.

Justitia enim Dei in eo revelatur. Ostendit ex fide uniuscujusque nostrum, prædicationis fidem posse roborari.

Ex fide in fidem. Sive quod ex fide justificatur Judæus, et in fide gentilis. Et ideo exposuerit, ut cacologiæ vitium declinaret.

Sicut scriptum est. Non ex operibus legis. Justus autem ex fide vivit. Propterea hoc dicit: quia sine fide, hoc est, sine spe retributionis bonorum operum, perficere virtutes nemo poterit: sicut et ipse ad Hebræos perhibens docet Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

omnis impietas, ad diversas idolorum culturas referenda est ut impietas quasi ad injuriam Dei, injustitia vero ad omnia peccata pertinere videatur.

Eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent. Ve» ritatem nominis Dei injustitia indignæ materiæ detinente dolorem. Item scientes delinquunt, qui, Dei veritate agnita, injuste agunt.

Quia quod notum est Dei. Ostendit quomodo omnis homo naturalem habens intellectum, agnoscit esse insequendam substantiam invisibilem, quæ diversas in omnibus artes et disciplinas operatur. Quo etiam exemplo invisibilis Deus manifestatur hominibus, ex his operibus, quæ operatus est, et operatur simul et mens Trinitatis demonstrat imaginem, in qua B generat insitum sibi verbum, et inseparabilem habet sibimet natum verbum sapientia. Item quod potest naturaliter scire de Deo, quod sit, et quod justus sit.

C

Revelatur enim ira Dei de cœlo. Si dicentibus Manichæis, crudelis asseritur Deus veteris Testamenti, quia super peccatores vindictam inducat: quomodo hoc loco ab Apostolo dicitur a Deo novi Testamenti vindictam impiis hominibus inferendam? Unde mon- D stratur, unum eumdemque Deum esse novi et veleris Testamenti. Item incipit ad partem gentium loqui, dicitque Dei iram per Evangelium revelari, sive per naturæ testimonium: noverunt enim homines, et beneficia, et plagas exspectare de cœlo.

Super omnem impietatem, et injustitiam hominum. Tres esse videntur impietates. Prima et maxima in Deum, quæ aut per blasphemiam, aut per idololatriam admittitur. Secunda, in parentes, aut injuria, aut contemptus: sicut scribitur in Levitico: Si quis dormierit cum uxore patris sui, morte moriatur : ambo impietatem fecerunt. Tertia, in extraneos, ut est illud: Et tu remisisti impietatem cordis mei. PATROL. XXX.

Manifestum est in illis. In conscientiis eorum. Omnis namque creatura Deum se nosse testatur, et ab alio factam judicat cujus voluntati sibi parere necesse sit. Si enim Deus summum magnum est, invisibilis, incomparabilis, incomprehensibilis, instimabilis : et qui super omnia sit, id est, cui neque præponi aliquid, neque possit æquari, sive magnitudine, sive claritate, vel potentia: manifestum est, hoc nulli creaturæ posse competere, quæ et oculis videtur, ratione colligitur, et æstimatione judicatur. Major autem omnibus per omnia nulla est creatura: quia omnes se alterutrum vincunt. Alia enim magnitudine, ut cœlum, terra. Alia claritate, ut sol, vel stella. Alia altitudine, ut mare. Ita ergo pervidetur, quia nullum elementum sit Deus. Quod autem facta sint, mutabilitas eorum, quæ non potest cadere in æternitatem, demonstrat. Quod vero non seipsa fecerint, manifestum est: quia si se ipsa fecerunt, jam erant antequam fierent, ut se facere possent, quod valde absurdum est dicere. Cum vero variant, et ordines suos permutant, et alterutrum cedunt, ostendunt se ab uno auctore facta, et non suam, sed Domini sui facere voluntatem: cujus transgredi non possunt imperium."

Deus enim illis manifestavit. Virtus enim ejus occulta, ex his quæ palam sunt, æstimatur. Si enim ea quæ videntur, tam præclare ab eo facta sunt, ut quidam illa deos putarent, et æterna esse tentarent : quanto magis factorem sempiternum et omnipotentem, et immensum esse intelligere potuerunt! secundum Sapientiæ librum dicentem: Ad cujus magnitudinem, creatura comparata, poterit horum creator videri, etc.

Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur. Tam evidenter intellecta sunt, ut conspecta dicantur.

Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum. Sive per naturam, sive per facturam, et rationem.

Non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias ege

21

runt. Pro eo quod tales facti sunt, ut Deum possint A torem. Infandorum enim idolorum cultura, omnis agnoscere, si velint. mali causa est, initium et finis.

Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Putantes se Dei magnitudinem in cogitatione posse compreliendere, evanuerunt in naturali sopore, creaturas pro creatore venerați.

Et obscuratum est insipiens cor eorum. Recedentes a lumine veritatis.

Dicentes enim se esse sapientes. Quasi qui invenis. sent quomodo invisibilis Deus, per simulacrorum visibile coleretur.

Stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem. Non intelligentes nullam similitudinem habere mortale immortalis, et corruptibile sempiterni.

Imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et qua- B drupedum, et serpentium. Non hominis solum, sed imaginis hominis et non hujus tantum, sed etiam animalium. Hic Jovis cultores appellat, qui cum propter amores fœdissimos in ista asserunt trausformatum, et idcirco se illi tales imagines conse. crasse, in quibus libidini satisfecit.

Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum. In hoc quod Deus tradidisse dicitur proprijs desideriis peccatores, ostendit non quod ipse sit causa, sed quod per longanimitatem, et patientiam non inducendo vindictam, patitur eos secundum cordis sui agere voluntatem: hoc facit volens eos ad pœnitentiam converti. Item tradere in Scripturis dicitur Deus, cum non retinet delinquentes propter arbitrii libertatem : sicut in Psalmo dicit: Et dimisit C eos secundum desideria cordis eorum.

In immunditiam. Quæ est in turpibus ministeriis idolorum.

Ut contumeliis afficiant corpora sua. Dum sibi in sac:amentis eorum, cauteria et combustiones infligunt.

In semetipsis. Ut quasi amentes ipsi in se, suorum sint vindices delictorum.

Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Commutaverunt veri Dei cultum in mendacium idolorum, que falso prodigiis coluerunt; et quodammodo stultis mentiuntur esse, quod non sunt.

Et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam creatori. Non solum dilexerunt, sed etiam servierunt: sed quicumque alicujus creaturæ cupiditate vincitur, D ipsi servit. A quo enim quisque superatus est, hujus

et servus est.

Qui est benedictus in sæcula amen. Cui si servissent, fieri benedicti in sæcula potuissent. Qui enim fecerit voluntatem Dei, manet in æternum: sicut ipse manet in æternum.

Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominice. Propter causas superius memoratas, in his flagitiis sunt dimissi.

Nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum, qui est contra naturam. Omnia perverterunt in Deum perversi. Neque enim ordinem naturæ servaverunt: qui naturæ dereliquerunt auc

Similiter autem et masculi, relicto naturali usu femine, exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes. Effrenata libido modum servare non novit.

[ocr errors]

Et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semelipsis recipientes. Sic cucurrit ordo, ut qui Dei obliti erant, nec seipsos agnoscerent.

Et sicut non probaverunt, Deum habere in notitia. Non nescierunt, sed minime probaverunt. Ille enim probat se Deum habere in notitia, qui semper illum in præsenti habens, peccare non audet.

Tradidit illos Deus in reprobum sensum. Non reprobandi sunt traditi in reprobum sensum.

Ut faciant ea, quæ non conveniunt. Homini facere. Repletos omni iniquitate, malitia. Iniquitatem et malitiam, principales causas ostendit vitiorum esse. Fornicatione, avaritia, nequitia. Fornicationem autem, et avaritiam simul junxit: quia utrique pene idololatria comparatur nequitia.

Plenos invidia, homicidiis. Pulchre invidiam homicidio sociavit: quia prima, hujus criminis ipsa materia est.

Contentione. Contentio est, ubi non ratione aliquid, sed animi pertinacia defenditur, et ubi jam non veritas quæritur, sed proximus fatigatur.

Dolo. Occulta malitia, blandis sermonibus adornata. Malignitate. Malitia votum, vel opus, malignitas appellatur.

Susurrones. Murmuratores, non in faciem, sed in aurem loquentes.

Detractores, Deo odibiles. Nihil est enim tam odibile Deo, quam idololatria: cui per similitudinem eradicandi pœna detractionis scripta conjungitur.

Contumeliosos. Qui veloces sunt in verbis injuriæ. Superbos, elatos, inventores malorum. Qui vult supergredi quod est, superbus est, sicut diabolus perdit seipsum quod est. Qui enim super alios vult esse, hic infra se fiet: et ideo sequitur inventores malorum quia semper superbia excogitat et invenit mala, sicut auctor superbiæ per elationem suam invenit sibi malum, quod ante non fuerat. Elatus autem dicitur, qui effertur super mensuras suas.

Parentibus non obedientes. Veri parentes sunt, qui per semen verbi generant in lucem filios ad vitam

æternam.

Insipientes, incompositos. Qui a fonte sapientiæ recesserunt, necesse est ut inordinate ferantur. Sine affectione, absque fædere. Affectio est adimpletio charitatis.

Sine misericordia. Quando aliis poterant misereri, qui in se misericordes esse noluerunt? Hec omnia per ordinem digesta peccata, de illis dicuntur, qui derelinquentes Deum, ab eo vicissim sunt derelicti. Caveamus ergo et nos, ne quod malum ex his habentes, similiter relinquamur.

Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt: quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. Hic

ostendit quomodo unusquisque hominum sit a Deo A tor. Multi se homines per patientiam Dei seducunt :

secundum actus proprios judicandus: in quo et ipse alium hominem peccantem judicat atque condemnat. Item cum ex eo sibi quisque displicet, quod fecerit malum, Dei justitiam cognovisse dicitur: non intellexerunt tales ab eo, et si non in præsenti, tamen in futuro esse puniendos. Si enim intellexissent, utique talia committere timuissent.

Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Ne quis diceret, hæc non omnia se fecisse addidit, qui consentiunt facientibus. Sed et qui in istis non consensit, qui judicabant bujusmodi: tamen idololatriæ consentiendo, quæ omnium horum caput et causa est, omnibus consensisse videbatur.

CAPUT II.

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim alterum judicas, teipsum condemnas. Eadem enim agis, quæ judicas. Omnes hujusmodi, qui dijudicabant, maxime tamen hi qui habent in reprehendendo judicium judices et domini conveniuntur. Naturali enim judicio dignam factis profert unusquisque sententiam omnesque noverunt, et innocentiam mereri præmium, et malitiam habere supplicium.

Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem, in eos qui talia agunt. Existimas autem hoc, o homo omnis, qui judicas eos, qui talia agunt, et facis ea: quia tu effugies judicium Dei? Secundum veritatem erit judicium, quo judicabantur hujusmodi, qui non condemnare in aliis potuerunt, quæ ipsi committere non timuerunt. Si enim tu, peccator, peccatorem tibi similem judicas, quanto magis Deus justus te judicabit injustum! ne illi mala placere, et displicere bona forsitan videantur: quippe quem sine personarum acceptione, nec amicis suis, nec angelis legimus pepercisse peccantibus. Humanum autem judicium multis modis corrumpitur. Amore, odio, timore, avaritia sæpe judicii integritas violatur: et contra justitiæ regulam interdum misericordia inclinatur.

An divitias bonitatis ejus, el patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Hic aperte monstratur quare peccatori desideria cordis sui dimiserit Deus: et cum possit prohibere peccantem, vel inferre vindictam, mavult converti ad pœnitentiam. Item numquid propterea tibi de impunitate blandiris, quia Deus in præsenti non reddit: et tu longitudinem temporis, et abundantiam bonitatis intuens, putas jam non esse judicium? Audi Scripturæ sententiam : Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit propter vos nolens aliquem perire, sed omnes ad pœnitentiam converti. Bonus est exspectando, justus est puniendo. Unde admonet Propheta: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem: subito venit ira ejus, et in tempore vindicta disperdet te. Et iterum: Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim Altissimus patiens reddi

qui nonvult statim punire peccantes: putatur enim aut res humanas minime curare, aut culpas indulgere, quia differt. Plerique etiam contra se calumpiantur, cur in præsenti non reddit : non intelligentes, quod si ita fieret, nullus pene hominum remaneret nec umquam de injustis fierent justi. Ideo autem hominibus videtur Deus diu exspectare peccantes: quia nos cum parvi temporis simus, annos centum æternitatem putamus. Ille autem, apud quem mille anni pro uno sunt die, centum annos unius horæ suæ spatio non coæquat; quapropter hoc parvum est apud eum: cum etiam homines soleant multo tempore correptionem sperare peccantium.

Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor. B Tu autem imprudens æger, ad vulnera major abuteris ipso remedio: quia juxta sententiam beati Job, pœnitentiæ loco abuteris in superbiam. Unde non agnita pietas majus tibi judicium parat: ut vindictam sentiat, qui misericordiam sentire contempsit. Iterum, omne enim cor, quod non sentit, induratur. Hoc enim modo iuduravit Deus cor Pharaonis.

C

Thesaurizas tibi irum in die iræ, et revelationis justi judicii Dei: qui reddit unicuique secundum opera ejus. In diem judicii, iram tibi super iram ipse condis qui die definito, et certo tempore apparebit.

His quidem qui secundum patientiam boni operis. Boni operis merces per patientiam exspectatur: quia in præsenti vita non redditur. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Et tunc erit perfectum opus, si in finem usque duraverit: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Gloriam et honorem, et incorruptionem. Gloriam, qua sancti fulgebunt ut sol. Honorem, filiorum Dei, quo nihil est majus per, quem etiam angelos judicabunt. Incorruptionem vitæ perpetuæ.

Quærentibus vitam æternam. Qui per patientiæ opera quærit vitam æternam ista omnia consequitur. Et qui habet hanc spem, in eo sanctificat se, sicut et ille sanctus est.

His autem qui sunt ex contentione. Audiant, qui sæpe victi, animositate contendunt, et timeant in Consuetudine pessima permanere, ne ista omnia super eos deputentur. Jam superius dictum est; contentiosum hunc esse specialiter, qui aliquid contra conscientiam suam nititur defensare.

Et qui non acquiescunt veritati: credunt autem iniquitati. Evangelicæ veritati non credunt, et consentiunt iniquitati, ut relicto creatore, deserviant

creaturæ.

Ira et indignatio. In judicio pœnæ sunt.

Tribulatio et angustia. Conscientiæ et infructuos pœnitentiæ, sicut scriptum est: Tunc dicent intra se pœnitentiam agentes, et per angustiam spiritus. gementes. Item hucusque sermo dirigitur ad omnes naturali obnoxios legi: in quo etiam Judæi pariter continentur. Idcirco autem Judæus Gentili antefertur quoniam præter naturalem, legem seriptam habet.

In omnem animam hominis operantis malum: Ju- A accusabunt, aut etiam excusabunt, sicut scriptum dæi primum et Græci. Animæ pœnam Apostolus est Arguam te, et statuam eam contra faciem comminatur, propter hæreticos, qui solam carnem tuam. delinquere dicunt: et animam negant posse peccare. Sive anima pro toto homine dicitur: Sicut in Genesi: Jacob cum septuaginta animabus Ægyptum introisse refertur.

Gloria autem, honor, et pax omni operanti bonum. Gloria contra iram, honor contra indignationem. Et quod supra incorruptionem, hic pacem appellat.

Judæo primum et Græco. Quod supra animam, hic hominem inominavit. Primum autem pro quidem ponit. Sive primum credulitatis tempore, non ho

nore.

Non enim est personarum acceptio apud Deum. Ergo nec gentes sibi de ignorantia falsa, nec Judæi B de legis circumcisione, et privilegio blandiantur.

Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Sine lege naturæ: hoc loco, peribunt et judicabuntur, unum voluit intelligi, quia et qui perit, per Dei judicium perit, et qui judicatur, peccator perit sicut scriptum est, quia peccatores peribunt. Nam et similes illos facit dicendo: Non auditores tantum legis justos esse, sed factores. Et paulo inferius dicit gentes in die Domini judicandas. Quis enim dubitat, tam sub lege positos quam sine lege degentes, nisi Christum crediderint, perituros?

Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Reddit rationem, C quare non sint gentibus meliores. Unde et nobis timendum est, ne audientes legem, et non facientes, cum gentibus pereamus: sicut ipse alibi dicit: Ne cum hoc mundo damnemur.

Cum enim gentes, quæ legem non habent. Ne quis forte diceret: Legem non habent: ad quam formam poterunt judicari ?

Naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt. Sive de his dicit, qui naturaliter justi fuerunt ante legem, sive qui etiam nunc boni aliquid operantur.

Ejusmodi legem non habentes, ipsi sunt lex. Ostendit illos non esse sine lege, ut et gentes inexcusabiles faciat, et Judæis de proprietate gloriam tollat.

Secundum Evangelium meum, per Jesum Christum. Secundum quod annuntio per Jesum Christum, judicabit Deus.

Si autem tu Judæus cognominaris. Hic convertit se ad Judæos, docens opere, non nomine tantum debere esse Judæum eumque esse verum, cujus occulta sunt bona:

Et requiescis in lege. Confidis vel securus es.

Et gloriaris in Deo : et nosti voluntatem ejus. Gloriaris te solum nosse Deum, ejusque voluntatem agnoscere.

Et probas utiliora instructus per legem. Eligis majora, et inter minora discernis. Quæ enim per naturan utiliora probantur, utiliora sunt per legem.

Confidis teipsum esse ducem cæcorum. Quorum cor obscuratum est.

Lumen eorum, qui in tenebris sunt. Ignorantiæ. Eruditorem insipientium. Qui Dei non habent sapientiam.

Quid ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis: testimonium reddente illis conscientia ipsorum. D. Natura agit legem in corde per conscientiæ testimonium sive conscientia testatur legem habere timendo, dum peccat, et victis gratulando peccatis, etiam si nullum hominum vereatur ipse, qui peccas.

Et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium in die cum judicabit Deus occulla hominum. Dicit altercationes cogitationum esse, cum quid faciendum, vel non faciendum diutina deliberatione decernimus, et secundum hoc nos in die Domini judicandos: quia bonum malumve non ignorasse, probamur. Sive conscientia, et cogitationes nostræ erunt in die judicii ante oculos nostros, tamquam quædam historiæ cognoscendæ aut ipsæ nos

Magistrum infantium. Parvulorum ætate, vel

sensu.

Habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. Ad quam semper respiciens, errare non potes.

Qui ergo alium doces, teipsum non doces. Similiter gentibus dixerat: Qui enim alium judicas, teipsum condemnas. Qui in lege requiescis, o Judae, quare transgrederis legem? Qui gloriaris in Deo, quare inhonoras Deum? Qui nosti voluntatem ejus, quare non obtemperas ejus voluntati? Qui probas utiliora, cur inutilia sectaris? Dux cæcorum : quomodo viam non vides rectam? Si enim videres per ipsam utique ambulares. Si lumen es aliorum, cur non abjicis opera tenebrarum? Eruditor insipientium, ut quid timorem Domini, qui est initium sapientiæ, reliquisti? Magister infantium, quomodo puer es in sensu? Qui habes formam scientiæ veritatis in lege, quare nec ipse sequeris, nec alios sequi pessimo exemplo permittis? Quare non convenit vita tua doctrinæ tuæ, et opus tuum destruit fidem tuam? Unde fiet ut lex a te non custodita, non solum tibi nihil prosit, sed etiam majoris criminis reum, suum contemptorem obtineat.

Qui prædicas non furandum, furaris. Quidam dicunt, abscondendo ab hominibus furaris Christum. Qui dicis non mochandum, mæcharis. Non est una mochia. Nam omne quod Deo debet anima, si aliquid præterquam Deo reddiderit, mœchatur.

Qui abominaris idola, sacrilegium facis. Sacrilegium est, quod proprie in Deum committitur, quasi sacrosancti violatio. Item in hoc, inquit, in quo committis sacrilegium, idololatra esse monstraris.

Qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. Exponit sacrilegium, quia dicit:

Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est: In Isaia. Præposterato ordine ante posuit testimonium quam diceret, scriptum. Ita enim

« ElőzőTovább »