Oldalképek
PDF
ePub

sanatur. Febris intemperantiam significat : de qua A Fili, dimittuntur tibi peccata túa. Erant autem illic nos filii synagogæ per manum disciplinæ, et elevationem desiderii sanamur, et hujus qui sanat nos ad vesperum, declinantis a nobis, ministramus voluntati.

Et erat omnis civitas congregata ad januam, el curavit multos, qui vexabantur variis languoribus. Et dæmonia multà ejiciebat, et non sinebat ea lóqui, quo. niam sciebant eum : Et diluculo valde surgens egressus abiil in desertum locum, ibique orabat: et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. Et cum invenissent eum, dixerunt ei, quia omnes quærunt te. Et ait illis: Eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. Et venit ad eum leprosùs, deprecans eum : el ge- В nu flexo, dixit: Si vis, potes me mundare. Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam, et tangens eum, ait illi: Volo, mundare. Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra et mundatus est, et comminatus est ei, statimque ejecit illum, et dicit ei : Vide, nemini dixeris, sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. At ille egressus, cœpit prædicare, et diffamare sermonem. Janna regni, moraliter pœnitentia est, cum fide: quæ operatur salutem languoribus variis. Varia etenim sunt vitia, quibus languescit civitas mundi. Unde leprosus tertia virtute mundatur deprecans genu flexo Domini voluntatem; qui non vult mortem peccatoris, sed ut converlatur, et vivat. Lepra nostra, peccatum primi hominis est: quæ a capite cœpit, quando regná mundi desideravit. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Unde Giezi avaritiam secutus, lepra suffunditur: quæ sacerdoti vero secundum ordinem Melchisedech ostensa, oblatione mundatur, dicenti : Datè eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Sequitur de propriis Marci.

[ocr errors]

Ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esse, et conveniebant ad eum undique. Certe non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque planis serviunt laudibus, et propriis voluptatibus: sed his, qui foris cum Petro exeunt : et in desertis locis, quæ elegit Dominus ad orandum et reficiendum populum, qui deserunt delectationes mundi, et deserunt omnia, quæ possident, ut dicant: D Portio mea Dominus. Gloria vero Domini manifestatur his, qui conveniunt undique : id est, per plana et ardua: quosque nihil potest a charitate Christi separare.

CAPUT II.

Et iterum întravit Capharnaum post dies, et auditum est, quod in domo esset, et convenerunt multi, ul non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur: et cum non possent offerre eum illi, præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacienles submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat. Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico:

quidam de scribis, sedentes et cogitantes in cordibus suis. Quid hic sic loquitur? Blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris? Quid est faciliùs? dicere paralytico, dimittuntur tibi peccata, an dicere: surge, tolle grabatum tuum, et ambula? Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, aït paralytico: Tibi dico, Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et statim surrexit ille, et sublato grabato, abiit inde coram omnibus: ita ut mirarentur omnes, et honorificarent Deum, dicentes: quia numquam sic vidimus. Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba venicbat ad eum, et docebat eos. Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. Et factum est cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. Erant enim multi, qui sequebantur eum. Et scribæ et pharisæi videntes, quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis ejus : quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit magister vester? Hoc audito, Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui máte habent: Non enim veni vócare justos, sed peccatores. Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes, et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui àutem discipuli non jejunant? Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu cum illis sponsus est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri, alioqui aufert supplementum novum a veteri : et major scissura fit. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin disrumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum novum in utres novos mitti debet. Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt prægredi, et vellere spicas. Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui sabbatis, quod non licet? Et ait illis: Numquam legistis, quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant: quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare nisi sacerdotibus? et dedit eis, et qui cum eo erant. Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo pròpter sabbatum. Itaque dominus est filius hominis etiam sabbati. Deinde quarta virtute, veniunt quatuor viri portantes paralyticum in grabato: qui turba offensi nudant tectum. Quorum per fidem dimittuntur paralytico peccata: qui portat lectum, quo portatus est, et vadit in domum suam coram omnibus. Paralysis autem typus est corporis: quo piger jacet in mollitia carnis, habens desiderium salutis: et corporis ignavia, et duplis cogitationibus, ac si enervatus membris,

offendit : quem portant quatuor, quas supra diximus A creditur, in montis istius est gratia constitutum, qui

virtutes, ad tegulas divinitatis, et sapientiæ, in domo carnis Christi patefactas. Cui vice dicitur muneris, portare carnem, quæ se portabat : ut per aliam viam, cum magis in suam redeat regionem. Post hæc peccator Levi Alphæi. Levi, appositus interpretatur: qui relicto telonio negotiorum sæcularium, solum sequitur verbum quod dicit : Qui non renuntiaverit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. CAPUT III.

Et introivit iterum in synagogam, et erat ibi homo habens manum aridam, et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum. Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium. Et dicit eis: Licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant. Et circumspiciens eos in B ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit : Et restitula est manus illius. Exeuntes autem pharisæi, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare, et multa turba a Galilæa et Judæa secuta est eum, et ab Jerosolymis, et ab Idumæa, et trans Jordanem et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quæ faciebat, venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi deservirent propter turbam, ne comprimerent eum. Multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quolquot habebant plagas. Et spiritus immundi cum illum videbant, procidebant ei. Et clamabant, dicentes : Tu es filius Dei. Et vehementer comminabatur eis, ne ma- C nifestarent illum. Quinta virtute, erat homo manum habens aridam, cui dicitur, Extende manum tuam : qui significat avaros, qui nolentes dare, volunt accipere prædari, et non largiri. Quibus dicitur, ut extendant manus suas, id est, qui furabatur, jam non furetur magis autem laboret operando manu sua, quod bonum est ut habeat unde communicet indigentibus.

Et ascendens in montem, vocavit ad se quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos prædicare. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates, et ejiciendi dæmonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus ; et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi: et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, filii tonitrui; et Andream, et Philippum, et Bartholomæum, et Matthæum, et Thomam, et Jacobum Alphæi, et Thaddæum, et Simonem Chananæum, el Judam Iscariotem, qui et tradidit illum. Est consuetudo Scripturæ divinæ allegorice loqui, et cum aliud dicat, aliud velit intelligi. Quod in Evangeliis positum frequenter invenies: sed nobis necesse est, ut sic excelsiora sensibus nostris applicemus, ut tamen cuncta secundum historiæ veritatem cernamus: Christus enim solus spiritualiter mons est: mons quidem breviter a nobis laudatus, sed cœlestium rerum qualitate copiosus, ex quo aquæ vivæ decurrunt: lac in parvulorum salutem præparatur: pinguedo spiritualis agnoscitur, et quidquid summe bonum

D

est mons montium, et sanctorum: quos quotidie ad se de præsentibus ærumnis invitat. In montem vocantur excelsi merito et verbo, ut locus meritis congruat altis, ut essent duodecim cum illo. Speciem Jacob dilexit Dominus, et cum divideret altissimus gentes, et separaret filios Adæ, statuit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel : ut sint ipsi super thronos duodecim, judicantes duodecim tribus Israel : quibus data est potestas, quam Filius a Patre accepit secundum carnem, ut opera quæ ipse fecit, et ipsi faciant, et majora horum faciant. Et imposuit Simoni nomen Petrus. De obedientia ascendit ad agnitionem: Qui enim habet dabitur ei, et abundabit: et Jacobum, qui supplantata habet tota desideria carnis, et Joannem, qui gratia accepit, quod alii per laborem tenent et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, filii tonitrui: quorum trium sublime meritum, in monte meretur audire tonitruum Patris, per nubem de Filio tonantis: Hic est filius meus dilectus, ut per nubem carnis, et ipsi ignem verbi, ac si fulgura in pluviam spargerent in terris : quoniam Deus fulgura in pluviam fecit: ut exstinguat misericordia, quod judicium inurit. Unde propheta dicit: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Et Andream, qui virili forma vim facit perditioni suæ, ut responsum mortis in se semper habeat et anima ejus sit semper in manibus suis. Et Philippum, qui est os lampadis: qui illuminare potest ore, quod corde concepit. Cui dedit Dominus apertionem oris illuminati. Scimus bunc modum locutionis proprium Scripturarum esse divinarum, quando Hebræorum nomina ad aliquod mysterium significationis sunt posita quod nunc Evangelista ex Dei persona vehementer affectans interserit. Et Bartholomæum, qui filius est suspendentis aquas. Et quis est filius suspendentis aquas, nisi qui dixit: Et mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem? Nomen vero filii Dei, per pacem et dilectionem acquiritur inimici. Beati enim pacifici, quoniam filii Dei sunt et diligite inimicos vestros, ut sitis filii Dei, et reliqua. Et Matthæum, qui est donatus, cui donatur a Domino, ut non solum remissionem peccatorum adipiscatur, sed in numero ascribatur apostolorum ut leo et bos simul comedant, et lupus cum agno pascatur. Et Thomam, qui est abyssus. Multi enim profunda scientes Dei, minime proferunt, ut Paulus ait: Scio hominem, et reliqua: usque, quæ non licet hominibus loqui. Et Jacobum Alphæi, id est, docti vel millesimi. Cujus a latere cadunt mille, et decem millia a dextris ejus. Jacobus alter, cui colluctatio non est adversus carnem et sanguinem sed adversus spirituales nequitias. Et Thaddæum, qui est, corculum, id est, cordis cultor : qui conservat cor suum omni custodia. Munditia namque cordis Deus videtur, ut per vitrum mundum forma ostenditur expressa. Et Simonem Chananæum, qui et zelotes. Simon, ponens tristitiam interpretatur, Beati namque, qui lugent: quoniam ipsi con

:

Qui autem blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti: quoniam dicebant, spiritum immundum habet. Quia non meretur pœnitentiam agere, ut recipiatur, qui Christum intelligens, principem dæmoniorum esse dicebat: quia numquam solvitur a carcere, qui quadrantem verbi novissimum non solverit ante finem vitæ. Quatuor namque partibus denarius vitæ fundatur æternæ : ut quod corde credis, ore confitearis et quod confiteris, opere impleas, et quod impleveris, docere non cesses. Qui enim fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cœlo

rum.

solabuntur. Trinum luctum implet, qui consolationem A futuram quærit. Deflet peccata propria cum David et Maria flet cum flentibus cum Paulo: et flet multum cum Joanne, qui dicebat: Et ego flebam multum : quia nemo dignus inventus est, qui aperiret librum, et solveret signacula ejus. Zelotes autem dicitur, quem zelus domus Dei comedit: ut Phinees sacerdos, ut cesset quassatio. Et Judam Iscariotem, qui tradidit illum qui non delet peccatum suum per pœnitentiam : nec illud deletur per memoriam. Unde de eo dicitur: Et peccatum matris ejus non deleatur. Fiant contra Dominum semper. Judas, confitens, vel gloriosus interpretatur. Iscariotis autem, memoriam mortis. Confessores sunt multi in Ecclesia superbi et gloriosi: quorum primus Simon Magus, et Arius, et cæteri hæretici, quorum memoria mortalis B turba, et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres tui foideo in Ecclesia celebratur, ut devitentur. Hæ sunt duodecim differentiæ apostolorum et prædicatorum: qui terni, quaterni circa tabernaculum Domini excubant: et sancta Domini verba humeris operum propriis portant: ut tabernaculum unum mansionibus multis ad terram repromissionis portent : quos unius exemplum ad timorem humiliat, ut angelos Luciferi illius casus conservet, ut non glorietur sapiens in sapientia sua sed qui gloriatur, in Domino glorietur.

Et veniunt ad domum, et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare: et cum audissent sui, exierunt tenere eum, Dicebant enim, quoniam in furorem versus est. Et scribæ, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant, quoniam Beelzebub habet: et quia in principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere? Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare. Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare: et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est et non poterit stare, sed finem habet. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget: et tunc domum ejus diripiet. Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiæ, quibus blasphemaverunt. Hic proprie Marcus convenire Jesum, cum discipulis suis ad domum narrat: Et iterum turbas, ut non possent panem manducare, convenisse commemorat. Et discipulos putasse, quod in furorem verteretur, quia scribæ, qui ab Jerosolymis venerant, dicebant: Beelzebub habet. Sicut exaltantur cœli a terra: sic exaltatæ sunt viæ Domini a viis nostris. Ad hoc namque venit, quod audivit et patitur, qui nobis dicit: Beati eritis cum maledixerint vobis homines, et reliqua, usque, merces vestra in cœlis. Domus ad quam veniunt, primitiva est Ecclesia. Turbæ quæ impediunt panem manducare, peccata et vitia sunt: quia qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Unde Dominus in furorem vertitur, cum dicit : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et reliqua usque, non habebitis vitam in vobis.

C

D

Et veniunt mater ejus et fratres: et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum : et sedebat circa eum

ris quærunt te. Et respondens eis ait : Quæ est mater mea, et fratres mei? Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater mea est. Ut sciamus nos esse fratres ejus et matrem, si voluntatem Patris ejus impleverimus: ut cohæredes simus ejus, qui non in sexibus, sed in factis discernit.

CAPUT IV.

· Et iterum cœpit docere ad mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut in navim ascendens, sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat, et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: Audite. Ecce exit seminans ad semi

nandum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam : et venerunt volucres cæli, et comederunt illud. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ: et quando exortus est sol, exæstuavit, et eo quod non habebat radicem, exaruit. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem, et crescentem : et afferebat unum tricesimum, et unum sexagesimum, et unum centesimum. Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi (qui cum eo erant) duodecim, parabolam. Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt : ut videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: ne quando convertantur et dimittantur eis peccata. Et ait illis: Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Qui seminat, verbum seminat. Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum aùdierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum. Et hi sunt, similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud ; et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione, et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. Et alii sunt, qui in spinis seminantur. Hi sunt, qui verbum audiunt ; et ærumnæ sæculi, et de

:

monstrare: sicut totum corpus constat Evangeliorum. Regnum Dei, Ecclesia est, quæ regitur a Deo, et ipsa regit homines et contrarias virtutes et vitia calcat ut est centurio habens sub se milites. Homo jactans semen, filius hominis est: semen, verbum vite: terra, corda humana. Dormitatio hominis, mors est Salvatoris. Exsurgit semen nocte et die. Post somnum Christi, numerus credentium per adversa, et prospera magis magisque germinabat in fide et crevit in opere, dum nescit ille. Tropica est ista locutio et in Scripturis divinis creberrima consuetudine seminátur, id est, nescire nos fecit, quis fructum in finem afferat, dum dicit: qui perseveraverit usque in finem, ipse salvabitur. Ultro enim terra fructificat, dum voluntátem nostram Deus exspectat, dicens: Si vis pervenire ad vitam, serva mandata. Primuin herham : id est, timorem. Initium enini sapientiæ timor Domini. Deinde spicam: id est, pœnitentiam lacrymosám. Deinde plenum fructum in spica, id est charitatem. Plenitudo enim legis, charitas est.

ceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ in- A militudines terrenas plerumque cœlestia sacramenta troeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur. Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt ; qui audiunt verbum; et suscipiunt, et fructificant unum tricesimum, unum sexagesimum, et unum centesimum. Ut lòcus docendi indicet auditores amaros fuisse ac instabiles. Etideo in parabolis loquitur eis, út requirerent quod non intelligerent : et per apostolos, quos contemptos habebant, discerent mysterium regni, quod ipsi non habebant. Mare mundum istum debere suscipi, frequenti lectione jam notum est: quod et gustu amarum est, et vitiorum fluctibus inquietum est. Sed ab ipso Domino eripi potuissent, qui amara mutát in dulcedinem, tristia vertit in gaudium; et egritudines detestabiles, in salutem. Parabola est natura discrepantium rerum sub alia similitudine facta com- B paratio, more providentie suæ, ut qui cœlestia capere non poterant, per similitudines terrenas, audita percipere potuissent. napaok Græco vocabulo dicitur similitudo, quando illud, quod intelligi volu-mus, per comparationes aliquas indicamus: sic ehim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intelligi: cum velocem, ventis aut avibus comparamus. Quod in trigesimo, et sexagesimo, et centesimo fructu continetur hoc est, Lege, et Prophetia, et Evangelio: quod in bre trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est, Moysi, Et Eliæ, el Jesu consistat.

:

El dicebat illis Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur? Non est enim aliquid absconditum, C quod non manifestetur, nec factum est occultum, quod non veniat in palam. Si quis habắt aures audiendi, audiat. Et dicebat illis: Videte, quid audiatis. In quà mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis. Qui enim habet, dabitur illi; et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. Lucerna verbum est de tribus seminibus. Modius autem tegens, auditus est inobedientium. Candelabrum, apostoli sunt, quos illuminavit verbum Domini absconditum et occultum. Parabola utriusque seminis est. In palam verò venit, dum a Domino tractatur. Et dicebat: In qua mensura, mensi fueritis, remetietur vobis. Etenim secundum mensuram fidei, unicuique dividitur intelligentia mysteriorum : et adjicietur, dum scientia ́etiam adjicientur virtutés. Qui enim habet, dabitir D ei: id est, qui habet fidem, habebit viftuiem: et qui habet opus verbi, habebit intelligentiam mysterii. Et qui non habet e contra fidem, deficit virtute, et qui non habet opus verbi, ejus intelligentia caret. Et qui non intelligit, jam auditum perdidit, ác si non audisset.

Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet et increscat dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Et hanc parabolam prædictis consequentem proprie sumpsit Marcus. Scripturas novimus divinas, per si

Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei: aut cui parabolæ comparabimus illud? Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus sem inibus, quæ sunt in terra et cum seminatum fuèrit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus: et facit ramos magrios, ita ut possînt sub umbra ejus aves cæli habitare. Et tali bus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: sine parabola autem non loquebatur eis. Falx, est mors, vel judicium, quod secat omnia: quoniam adest messis, id est, consummatio sæculi : în quà justi gaudebunt, qui in lacrymis semina verunt. Quod semen iterum similat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum autem in charitate, quæ est major omnibus oleribus: quia Deus charitas est. Et, Omnis caro fenum. Et, Qui infirmus est, olera manducet. Et fert ramos misérico: dia et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi, qui sunt coeli animalia, delectantur habitare.

Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. Et ait illis in die illa, cum sero esset factum : transeamus contra. El dimittentes turbam, assumunt eum, ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. Et facta est procella magná venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. Illi enim digni erant audire mysteria in penetrali intimo sapientiæ: qui remotis cogitationum malarum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore olii. Dehinc ad mare veniunt, et fluctibus turbantur.

Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? Et comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna, et ait illis: Quid timidi estis? Necdum habetis fidem. Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia ven•

tus et mare obediunt ei? Puppis mortuis pellibus vi- A navi rursus trans fretum, convenit turba múlta ad eum, vos continet, et fluctus arcet, et ligno solidatur, id et erat circa mure: et venit quidam de archisynagogis est, cruce et morte Domini, Ecclesia salvatur. Cer- nomine Jairus, et videns eum, procidit ad pedes ejus, vical, corpus Domini est: cui divinitas sicut caput et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filiá inclinata est. Puppis, initium Ecclesiæ est : in qua mea in extremis est, veni, impone manus super eam, Dominus dormit morte corporali: Quia numquam ul salva sit, et vivat. Et abiit cum illo, et sequebatur dormiet, qui custodit Israel. Comminatur vento et eum turba multa: et comprimebant eum. Et mulier, mari, ut taceat, de quo dicitur: Tu dominaris pote quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, et stati maris, et reliqua. Ventus et mare, dæmones fuerat multa perpessa a compluribus medicis, et erogaet persecutores sunt: quibus dicit, tace: quando verat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis compescit edicta regum iniquorum, ut voluerit: deterius habebat: cum audisset de Jesu. Legio, id est, quia non est hominis, ut dirigat gressus suos. Trah- decem millia, quæ cadunt ad dexteram Patris, quæ quillitas magna, pax Ecclesiæ est post pressuram, est Christus. Cui dæmonio grex porcorum creditur: sive theoria, post actualem vitam. cui nihil est utile, nisi ut simul in abysso, id est, in inferno, sine respectu misericordiæ suffocetur, per

CAPUT V.

Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerase- B impetum immaturæ mortis: a quibus fugiunt multi, norum. Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis. Et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare : quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, disrupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare. Et semper die ac nocle in monumentis, et in montibus erat clamans, et concidens se lapidibus. Videns autem Jesum a longe, cucurrit et adoravit eum, et clamans voce magnà dixit : Quid mihi et tibi, Jesu, Fili Dei altissimi ? Adjuro ie per Deum, ne me torqueas: Dicebat enim illi: Exi, spiritus immunde, ab homine. Et interrogabat cum: Quod tibi nomen est? Sexta virtute sanatur, qui in monumentis domicilium habebat: nec catenis ligatus, nec compedibus. Nemo enim domare eum poterat. In montibus et in monumentis erat clamans, et concidens se lapidibus. Hic est desperatissimus gentium populus, quem enumerat Apostolus: Superbus, elatus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, nec in lege naturæ, nec Dei, nec humano timore alligatus.

Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens. Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mille nos in porcos, ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi, introierunt in porcos, et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. Qui autem pàscebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre, quid esset facti: et veniunt ad Jesum, et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem vestitum et sànæ mentis, et timuerunt. Et narraverunt illis, qui viderant qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, de porcis. Et rogare cœperunt eum, ut discederet de finibus eorum. Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo. Jesus autem non admisit eum, sed ait illi: Vade inįdomum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. Et abiit, et cœnit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus, et omnes mirabantur. Et cum transcendisset Jesus in

C

qui pascebant eos. Flagellato etenim stulto, sapiens prudentior fit. Et rogant Jesum, ut exeat a finibus corum ut ait Petrus: Exi a me, Domine, quoniam immundus sum: Ne tangant arcam Dei, ut Oza, Homo sanatus mittitur in domum suam, et prædicat in Decapoli; dum a Romano nunc regno, Judæi convertuntur, qui in littera tantum pendent decalogi. Post hæc venit Jairus archisynagogus, quia cum intraverit plenitudo gentium, tune omnis Israel salvus fiet. Jairus, sive illuminans, sive illuminatus, interpretatur, id est, Judaicus populus umbra litteræ deposita, spiritu illustratus et illuminatus: procidens ad pedes Verbi, id est, ad incarnationem Jesu se humilians, rogat pro filia. Qui sibi vivit, alios vivere facit. Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. Septima virtute suscitatur mortua. Sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria : quæ profligatam cum salute perdidit in medicos nihil proficientes, substantiam. Septimo die requievit Deus ab omnibus operibus suis. Quando suscitatur mortua intus, et semiviva cum turbis. Fluxus sanguinis sterilitatem facit: unde dicitur ad Ecclesiam gentium: Lætare, sterilis, quæ non paris.

Venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus. Dicebat enim quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus, et sensit corpore, quia sanata esset a plaga. Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem, quæ exierat de

Dillo, conversus ad turbam aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis, quis me tetigit? Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. Mulier vero timens, et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. Ille autem dixit ei: Filia, fides tua le salvam fecit, vade in pace: et esto sana a plaga tva. Adhuc eo loquente veniunt ad archisynagogum, dicentes : quia filia tua mortua est, quid ultra vexas magistrum? Jesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere, tantummodo crede. Et non admisit quemquam se sequi, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacchi. Et veniunt in domum ar

« ElőzőTovább »