Oldalképek
PDF
ePub

judicio solet accidere, qui de electionis gratia, vel temere præsumentes, vel otiose et proterve fabulantes, in viis electorum ambulare nolunt.

XIV. Ut autem hæc de divina electione doctrina sapientissimo Dei consilio per prophetas, Christum ipsum, atque Apostolos, sub Veteri æque atque sub Novo Testamento, est prædicata, et sacrarum deinde literarum monumentis commendata : ita et hodie in Ecclesia Dei, cui ea peculiariter est destinata, cum spiritu discretionis, religiose et sancte, suo loco et tempore, missa omni curiosa viarum altissimi scrutatione, est proponenda, idque ad sanctissimi nominis divini gloriam, et, vividum populi ipsius solatium.

XV.

Cæterum æternam et gratuitam hanc electionis nostri gratiam eo vel maxime illustrat, nobisque commendat. Scriptura Sacra, quod porro testatur non omnes homines esse electos, sed quosdam non electos, sive in æterna Dei electione præteritos, quos scilicet Deus ex liberrimo, justissimo, irreprehensibili, et immutabili beneplacito decrevit in communi miseria, in quam se sua culpa præcipitarunt, relinquere, nec salvifica fide et conversionis gratia donare, sed in viis suis, et sub justo judicio relictos, tandem non tantum propter infidelitatem, sed etiam cætera omnia peccata, ad declarationem justitiæ suæ damnare, et æternum punire. Atque hoc est decretum reprobationis, quod Deum neuti quam peccati authorem (quod cogitatu blasphemum est) sed tremendum, irreprehensibilem, et justum judicem ac vindicem constituit.

XVI. Qui vivam in Christum fidem, seu certam cordis fiduciam, pacem conscientiæ, studium filialis obedientiæ, gloriationem in Deo per Christum in se nondum efficaciter sentiunt, mediis tamen, per quæ Deus ista se in nobis operaturum promisit, utuntur, ii ad reprobationis mentionem non consternari, nec se reprobis accensere, sed in usu mediorum diligenter pergere, ac horam uberioris gratiæ ardenter desiderare et reverenter humiliterque expectare debent. Multo antem minus doctrina de reprobatione terreri debent ii, qui cum serio ad Deum converti, ei unice placere, et e corpore mortis eripi desiderant, in via tamen

CANONES SYNODI DORDRECHTANA.

THE CANONS OF THE SYNOD OF DORT. A.D. 1618 AND 1619.

[We give first the full Latin text of the Acts of the Synod of Dort (Dordrecht) on the five controverted heads of doctrine, viz., the Preface, the Articles of Faith, the Errors Rejected, the Names of Subscribers, the Conclusion, the Sentence against the Remonstrants, and the Approval of the States-General, but distinguishing the several parts by different type. They were officially published May 6, 1619, and often since in Latin, Dutch, German, and English. The original is given in the Corpus et Syntagns Confess.ed. II. 1654, in the Oxford Sylloge Confess. (pp. 397-454), in Niemeyer's Collectio (pp. 690-728); the German in Beck's and Böckel's Collections. To the Latin text we append the English abridgment, as adopted by the Reformed Dutch Church in America.]

JUDICIUM SYNODI NATIONALIS REFORMATARUM ECCLESIARUM BELGICARUM, Habitæ Dordrechti Anno MDCXVIII. et MDCXIX. Cui plu

rimi insignes Theologi Reformatarum Ecclesiarum Magnæ Britanniæ, Germania, Galliæ, interfuerunt, de Quinque Doctrinæ Capitibus in Ecclesiis Belgicis Controversis : promulgatum VI. Maii MDCXIX.

PRÆFATIO.

IN NOMINE DOMINI ET SERVATORIS NOSTRI JESU CHRISTI.

AMEN.

Inter plurima, quæ Dominus et Servator noster Jesus Christus militanti suæ Ecclesice in hac ærumnosa peregrinatione dedit solatia, merito celebratur illud, quod ei ad Patrem suum in cæleste sanctuarium abiturus reliquit: Ego, inquiens, sum vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. Hujus suavissimæ promissionis veritas elucet in omnium temporum Ecclesia, quce quum non solum aperta inimicorum violentia, et hæreticorum impietate, sed etiam operta seductorum astutia inde ab initio fuerit oppugnata, sane, si unquam salutari promissæ suæ præsentiæ præsidio eam destituisset Dominus, pridem aut vi tyrannorum fuisset oppressa, aut fraude impostorum in exitium seducta. Sed bonus ille Pastor, qui gregem suum, pro quo animam suam posuit, constantissime diligit, persecutorum rabiem tempestive semper, et exserta sæpe dextera, miraculose repressit, et seductorum vias tortuosas, ac consilia fraudulenta detexit atque dissipavit, utroque se in Ecclesia sua presentissimum esse demonstrans. Hujus rei illustre documentum exstat in historiis piorum imperatorum, regum, et principum, quos Filius Dei in subsidium Ecclesiæ suæ toties excitavit, sancto domus suæ zelo accendit, eorumque opera, non tantum tyrannorum furores compescuit, sed etiam Ecclesiæ cum falsis doctoribus religionem varie adulterantibus conflictanti, sanctarum synodorum remedia procuravit, in quibus fideles Christi servi conjunctis precibus, consiliis, et laboribus pro Ecclesia et veritate Dei fortiter steterunt, Satanæ ministris, licet in angelos lucis se transformantibus, intrepide se opposuerunt, errorum et discordiæ semina sustulerunt, Ecclesiam in religionis purce concordia conservarunt, et sincerum Dei cultum ad posteritatem illibatum transmiserunt.

Simili beneficio fidelis noster Servator Ecclesiæ Belgicæ, annos aliquam multos afflictissime, gratiosam suam præsentiam hoc tempore testatus est. Hanc enim Ecclesiam a Romani antichristi tyrannide et horribili papatus idololatria potenti Dei manu vindicatam, in belli diuturni periculis toties miraculose custoditam, et in veræ doctrinæ atque disciplinæ concordia ad Dei sui laudem, admirabile reipub. incrementum, totiusque reformati orbis gaudium eflorescentem, Jacobus ARMINIUS ejusque sectatores, nomen Remonstrantium præ se ferentes, variis, tam veteribus, quam novis erroribus, primum tecte, deinde aperte tentarunt, et scandalosis dissensionibus ac schismatibus pertinaciter turbatam, in tantum discrimen adduxerunt, ut florentissimæ Ecclesiæ, nisi Servatoris nostri miseratio opportune intervenisset, horribili dis

mihi. Johan. xvii. 6. Item, Crediderunt quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act. xiii. 48. Et, Elegit nos ante jacta mundi fundamenta, ut essemus sancti, etc. Ephes. 1. 4.

II. Qui docent, 'Electionem Dei ad vitam æternam esse multiplicem; aliam generalem et indefinitam, aliam singularem et definitam; et hanc rursum vel incompletam, revocabilem, non peremptoriam, sive conditionatam : vel completam, irrevocabilem, peremptoriam, seu absolutam.' Item, ‘Aliam electionem esse ad fidem, aliam ad salutem ; ita ut electio ad fidem justificantem absque electione peremptoria ad salutem esse possit.' Hoc enim est humani cerebri commentum extra Scripturas excogitatum, doctrinam de electione corrumpens, et auream hanc salutis catenam dissolvens: Quos prædestinavil, eos etiam vocavit : et quos vocavit, eos etiam justificavit : quos autem justificavit, eos etiam glorificavit. Rom. viii. 30.

III. Qui docent, 'Dei beneplacitum ac propositum, cujus Scriptura meminit in doctrina electionis, non consistere in eo, quod Deus certos quosdam homines præ aliis elegerit, sed in eo, quod Deus ex omnibus possibilibus conditionibus inter quas etiam sunt opera legis) sive ex omnium rerum ordine actum fidei, in sese ignobilem, et obedientiam fidei imperfectam, in salutis conditionem elegerit; eamque gratiose pro perfecta obedientia reputare, et vitæ æternæ præmio dignam censere voluerit.' Hoc enim errore pernicioso beneplacitum Dei et meritum Christi enervatur, et homines inutilibus quæstionibus a veritate justificationis gratuitæ, et simplicitate Scripturarum avocantur; illudque Apostoli falsi arguitur; Deus nos rocavit vocatione sancta ; non ex operibus, sed ex suo proposito et gratia, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæculorum. 2 Tim. i. 9.

IV. Qui docent, 'In electione ad fidem hanc conditionem prærequiri, ut homo lumine naturæ recte utatur, sit probus, parvus, bumilis, et ad vitam æternam dispositus, quasi ab ipsis electio aliquatenus pendeat.' Pelagium enim sapiunt, et minime obscure falsi insimulant Apostolum scribentem : Versati sumus olim in cupiditatibus carnis nostræ, facientes quæ carni et cogitationibus libebant, eramusque natura filii iræ, ut et reliqui. Sed Deus, qui dires est misericordia, propter multam charitatem suum, qua dilexit nos, etiam nos cum in offensis mortui essemus, una rivificarit cum Christo, cujus gratia estis servati, unaque suscitavit, unaque collocarit in cælis in Christo Jesu ; ut ostenderet in seculis supervenientibus supereminentes illas opes suce gratiæ, pro sua erga nos benignitate in Christo Jesu. Gratia enim estis servati per fidem (et hoc non ex vobis, Dei donum est), non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ephes. ii. 3-9.

V.

Qui docent, “ Electionem singularium personarum ad salntem, incompletam et non peremptoriam, factam esse ex prævisa fide, resipiscentia, sanctitate et pictate inchoata, aut aliquamdiu continuata : completam vero et peremptoriam ex prævisæ fidei, resipiscentiæ, sanctitatis, et pietatis finali perseverantia : et hanc esse gratiosam et evangelicam dignitatem, propter quam qui eligitur dignior sit illo qui non eligitur: ac proinde fidem, fidei obedientiam, sanctitatem, pietatem, et perseverantiam non esse fructus sive effectus electionis immutabilis ad gloriam, sed conditiones, et caussas sine quibus non, in eligendis complete prærequisitas, et prævisas, tanquam præstitas.' Id quod toti Scripturæ repugnat, quæ hæc et alia dicta passim auribus et cordibus nostris ingerit: Electio non est ex operibus, sed ex vocante. Rom. ix. 11. Credebant quotquot ordinati erant ad vitam æternam. Act. xiii. 48. Elegit nos ir semetipso ut sancti essemus. Ephes. i. 4. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Johan. xv. 16. Si ex gratia, non ex operibus. Rom. xi. 6. In hoc est charitas, non quod nos di. lexerimus Deum, sed quod ipse dilexit nos, et misit Filium suum. 1 Johan. iv, 10.

Ví. Qui docent, 'Non omnem electionem ad salutem immutabilem esse, sed quosdam electos, nullo Dei decreto obstante, perire posse et æternum perire.' Quo crasso errore et Deum mutabilem faciunt, et consolationem piorum de electionis suæ constantia subvertum, et Scripturis sacris contradicunt docentibus, Electos non posse seduci : Matt. xxiv. 24. CHRIstum datos sibi a Patre non perdere: Johan. vi. 39. Deum quos prædestinavit, vocavit justificavit, eos etiam glorificare. Rom. viii. 30.

VII. Qui docent, 'Electionis immutabilis ad gloriam nullum in hac vita esse fructum, nullum sensum, nullam certitudinem, nisi ex conditione mutabili et contingente.' Præterquam enim quod absurdum sit ponere certitudinem incertam, adversantur hæc experientiæ sanctorum, qui cum Apostolo ex sensu electionis sui exultant, Deique hoc beneficium celebrant, qui gaydent cum discipulis, secundum Christi admonitionem, quod nomina sun scripta sunt in cælis: Luc. x. 20; qui sensum denique electionis ignitis tentationum diabolicarum telis opponunt, quærentes, Quis intentabit crimina adversus electos Dei? Rom. viii. 33.

VIII. Qui docent, 'Deum neminem ex mera justa sua voluntate decrevisse in lapsu Adæ et in communi peccati et damnationis statu relinquere, aut in gratiæ ad fidem et conversionem necessariæ communicatione præterire.' Stat enim illud, Quorum vult, miseretur ; quos vult, indurat. Rom. is. 18. Et illud, Vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum. Matt. xiii. 11. Item, Glorifico te, Pater, Domine cæli et terræ, quod hæc occultaveris sapientibus et intelligentibus, et ea deteceris infantibus : etiam, Pater, quia ita placuit tibi. Matt. xi. 25, 26.

IX. Qui docent, 'Caussam cur Deus ad hanc potius, quam ad aliam gentem Evangelium mittat, non esse merum et solum Dei beneplacitum, sed quod hæc gens melior et dignior sit ea, cui Evangelium non communicatur.' Reclamat enim Moses, populum Israeliticum sic alloquens, En Jehovæ Dei tui sunt cæli, et cæli cælorum, terra, et quicquid est in ea: Tantum in majores tuos propensus fuit amore Jehova diligendo eos; unde selegit semen eorum post eos, vos inquam, præ omnibus populis, sicut est hodie. Deut. x. 14, 15. Et Christus : tibi Chorazin, væ tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes illæ quæ in vobis factæ sunt, in sacco et cinere olim pænitentiam egissent. Matt. xi. 21.

Ita nos sentire et judicare, manuum nostrarum subscriptione testamur.
JOHANNES BOGERMANNUS, Pastor Ecclesiæ Leoverdiensis et Synodi Præses.
JACOBUS ROLANDUS, Pastor Ecclesiæ Amstelodamensis et Præsidis Assessor,
HERMANNUS FAUKELIUS, Pastor Ecclesiæ Middelburgensis et Presidis Assessor.
SEBASTIANUS DAMMAN, Pastor Ecclesiæ Zutphaniensis et Synodi Scriba.
Festus Hommius, Pastor Ecclesiæ Leydensis et Syrodi Scriba.

Ex Magna BRITANNIA.
GEORGIUS Episcopus LANDAVENSIS. :

JOHANNES DAVENANTIUS, Presbyter ; Doctor ac Sucræ Theologiæ publicus Professor in Academia Cantabrigiensi et Collegii Reginalis ibidem Preses.

SAMUEL WARDUS, Presbyter, SS. Theologiæ Doctor, Archidiaconus Fauntonnensis, et Collegii Sid neyani in Academia Cantabrigiensi Præfectus.

Thomas GoAdus, Presbyter, ss. Theologiæ Doctor, Cathedralis Ecclesiæ Paulina Londinensis Præcentor. GUALTERUS BALCANQUALLUS, Scoto-Britannus, Presbyter, S. Theologiæ Baccalaureus.

Ex ELECTORALI PALATINATU. ABRAHAMUS SCULTETUS, S. Theologiæ Doctor et Professor in Academia Heydelbergensi. Paulus TOSSANUS, S. Theologiæ Doctor, et Consiliarius in Senatu Ecclesiastico inferioris Palatinatus HENRICUS ALTINGIUS, S. Theologiæ Doctor et Professor in Academia Heydelbergensi.

Ex HASSIA. GEORGIUS CRUCIGER, S. Theologiæ Doctor, Professor, et pro tempore Rector Academiæ Marpurgensis.

Paulus STEINIUS, Concionator Aulicus et 8. Theologiæ in Collegio Nobilitatis Adelphico Mauritiano Professor, Cassellis.

DANIEL ANGELOCRATOR, Ecclesiæ Marpurgensis Pastor, et vicinarum ad Lanum et Æderam Superintendens.

RODOLPHUS GOCLENIUS, Senior. Philosophiæ purioris in Academia Marpurgensi Antecessor prin marius, et nunc Decanus.

Ex HELVETIA.
JOANNES JACOBUS BREYTINGERUS, Ecclesiæ Tigurinæ Pastor.
MARCUS RUTIMEYERUS, S. Theologiæ Doctor et Ecclesiæ Bernensis Minister,

SEBASTIANUS BECKIUS, SS. Theologiæ Doctor, et Novi Testamenti Professor in Academia Basili-
ensi, ibidemque Facultatis Theologicæ Decamus.
WOLFGANGUS MAYERUS, SS. Theologice Doctor, Ecclesia Basiliensis Pastor.
JOHANNES CONRADUS KOCHius, Ecclesiæ Schaphusiance Minister,

A CORRESPONDENTIA WEDDERAVICA. JOHANNES HENRICUS ALSTEDIUS, in illustri Schola Nassovica, quæ est Herbornæ, Professor ordinarius.

GEORGIUS FABRICIUS, Ecclesiæ Windeccensis in Comitatu Hanovico Pastor, et vicinarum Inspector.

Ex REPUBLICA ET ECCLESIA GENEVENSI. JOHANNES DEODATUS, in Ecclesia Genevensi Pastor, et in eadem Schola SS. Theologiæ Professor.

THEODORUS TRONCHINUS, Divini verbi Minister in Ecclesia Genevensi, et ibidem SS. Theologico Professor.

Ex REPUBLICA ET ECCLESIA BREMENSI. MATTHIAS MARTINIUS, illustris Scholæ Bremensis Rector, et in ea Divinarum literarum Professor,

HENRICUS ISSELBURG, SS. Theologiæ Doctor, in Bremensi Ecclesia ad B. Virginis Jesu Christi servus et in Schola Novi Testamenti Professor.

LUDOVICUS CROCIUS, SS. Theologiæ Doctor, Ecclesice Bremensis ad S. Martini Pastor, et in il lustri Schola Veteris Testamenti et Philosophiæ practicæ Professor.

Ex REPUBLICA ET ECCLESIA ENDANA. DANIEL BERNARDUS EILSHEMIUS, Emdanæ Ecclesiæ Pastor Senior Ritzius Lucas GRIMERSHEMIUS, Emdanæ Ecclesiæ Pastor.

SS. THEOLOGIÆ PROFESSORES BELGICI.
JOHANNES POLYANDER, SS. Theologiæ Doctor, atque in Academia Leydensi Professor.
SIBRANDUS LUBERTUS, SS. Theologiæ Doctor, et Professor in Academia Frisiorum.

FRANCISCUS GOMARUS, Sacrosanctæ Theologiæ Doctor, et Professor in Academia Groninge et Omlandiæ.

ANTONIUS Tysius, Sacræ Theologiæ in illustri Schola Geldro-Velarica, quæ est Hardervici, Professor.

AntoniUS WALÆUS, Pastor Ecclesiæ Middelburgencis, et ex ejusdem urbis illustri Schola inter Theologos ad Synodum evocatus.

Ex DUCATU GELDRIÆ, ET COMITATU ZUTPHANLE.
GUILIELMUS STEPHANI, SS. Theologiae Doctor, et Arnhemiensis Ecclesiæ Pastor,
ELLARDUS A MEHEN, Ecclesiæ Hardrovicenæ Pastor.
JOHANNES BOUILLET, Pastor Ecclesiæ Warnsfeldensis.
JACOBUS VERHEYDEN, Senior, Ecclesiæ Novicmagensis et Scholæ Rector.

Ex HOLLANDIA AUSTRALI.
BALTHASAR LYDIUS, M. F. Pastor Ecclesiæ Dei in urbe Dordrechto.
HENRICUS ARNOLDI, Ecclesiastes Delphensis.
GISBERTUS VOETIUS, Ecclesiæ Heusdanæ Pastor.
ARNOLDUS MusiUS AB Holy, Baillivus Suyd-Hollandia, Senior Ecclesiæ Dordrechtane,
JOHANNES DE LAET, Senior Ecclesiæ Leydensis.

« ElőzőTovább »