Oldalképek
PDF
ePub

de inter pedes ejus, donec veniat is cujus illud est, et ipsum expectabunt gentes.

(151) Non deficiet, inquit, princeps de Judá, neque dux de femoribus ejus, donec veniant quæ reposita sunt ipsi: et ipse expectatio gentium. Sed quænam hæc expectatio erat, præter eam quæ Abrahæ quondam promissa fuerat; quod videlicet in ipso omnes gentes terræ essent benedicendæ ? (Eusebius demonst. evang. lib. 1, cap. 3.)

(132) Moyses quidem, qui primus extitit prophetarum, sic ad verbum scribit. Non deficiet princeps Juda, neque duæ è femore ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit expectatio gentium; ligans ad vitem pullum suum; lavans sanguine uvæ stolam suam. Vestrum est igitur accuratè inquirere, e pernoscere, quoadusque judæus suus fuerit proprius princeps et rex. Nimirùm quoad apparuerit Jesus Christus magister noster, et latentiam oraculorum interpres.

Quemadmodùm prædictum est à spiritu prophetico per Moysen; non defecturum è Judæis principem; donec veniat cui repositum erat regnum. (S. Justinus apol. 1.a cap. 31. )

Non deficiet, inquit princeps de Judá, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est et ipse expectatio gentium. Quibus verbis non defuturos deinceps ductores, ac principes, qui sibi inter se continuatâ serie succedant de gente judaicâ, usque ad ejus qui expectabatur adventum, enuntiat. Quod si principes apud judæos defecerint, adventurum. eum qui ex oraculis expectabatur. Judam verò

hic non ipsam tribum intelligit, sed quoniam denominatione quâdam posterioribus temporibus à regali tribu Judâ omnis judæorum natio dicta est, ita quidem ut hodiè quoque judæi nominentur, valdè mirabiliter et propheticè, omnem judaicam gentem nominavit sanè; ut nos quoque judæos appellare consuevimus, Tum affirmat non priùs defuturos de gente ipsorum principes ac duces, quam is adveniat quem prophetia significat. Porrò hic simul atque advenerit, judæorum quidem principatum esse dissolvendum, ipsum verò, non judæorum ampliùs, sed gentium forè expectationem: quod quidem ipsum nulli unquam prophetarum accommodare, sed uni duntaxat Salvatori Dominoque nostro poteris. Nam simul atque ille ad homines venit, judæorum regia sublata est : continuòque illorum princeps defecit, qui quidem majoribus suis succederet, atque ex legibus propriis illis præesset. ( Eusebius demonst. evang. lib. 1. pærmium n. 2.)

Jacob quoque usque ad ipsum permansurum esse regnum judæorum his verbis prænuntiat. Non deficiet princeps ex Judâ, et dux ex femoribus ejus, donec venerint quæ reposita sunt ei: et ipe est expectatio gentium. ( S. Athanasius de incarn. Verbi Dei, n.o 46. ).

Alius iterùm tempus quo venturus erat significavit his verbis. Non deficiet princeps de Judá, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit expectatio gentium...

Vide hanc etiam prophetiam congruere. Nam tum advenit cum jam deficerent principes judaici, et sceptro romanorum subderentur : et sic implebatur prophetia quæ dicit. Non deficiet princeps de Judd, et dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, de Christo scilicet loquens. Nam statim atque natus est et descriptio illa prima facta est, imperantibus romanis judæorum genti, cum eos sub imperii sui jugum egissent. Itemque aliud significatur his verbis Et ipse erit expectatio gentium. Cum advenisset enim, omnes gentes attraxit. (S. Joannes Chrysost. contra judæos quod Christus sit Deus, n.o 3. )

Hujus autem ineffabilis misericordiæ manifestatio facta est Herode apud judæos jus regium tenente; ubi legitimâ regum successione cessante et pontificum potestate destructa, alienigenæ obtinuerunt principatum; ut veri regis ortus illius prophetiæ vocaretur voce quæ dixerat : Non deficiet princeps ex Judá, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit expectatio gentium. ( S. Leo sermo LXII, de passione Domini xiv, cap. 6. ) (133) Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus Israel. ( Gen. XLIX, 16. )

(134) Non deficiet, inquit, princeps de Judá, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: erit expectatio Gentium. Tamdiù, inquit, durabunt judaica et principes judæorum, donec ille venerit. ( S. Joannes Chrysost. in Genes. homil. LXVII n. O 2.)

(155) Vade et congrega seniores Israel. ( juxta IXX senatum filiorum Israel. ( Exod. in, 16. )

(136) Et ait (rex ) ad populum suum : Ecce populus filiorum Israel multus, et fortior nobis. est. Venite sapienter opprimamus eum ne fortè multiplicetur etc. (Exod. 1, 9, 10.)

:

(137) Tollite summam universæ cognationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum ; quidquid sexûs est masculini à vigesimo anno, et supra omnium virorum fortium ex Israel; et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, quorum ista sunt nomina. De Ruben Elisur filius Sedeur.... De Juda Naasson filius Aminadab .... De Nephtali Ahira filius Enam. Hi nobilissimi principes multitudinis, per tribus et cognationes suas, et capita exercitûs Israel. ( Num. I 2 et seq.)

(158) Voyez num. 11, 3 et seq.)

(159) Judices et magistratus constitues in omnibus portis tuis, quos Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas ; ut judicent populum justo judicio. ( Deuter. xvi, 18. )

(140) Et interim miserunt ad eos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis ; et decem principes cum co, singulos de singulis tribubus. (Jos. xxii, 13, 14. )

(141) Cor meum dilexit principes Israel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini. Benedicite Domino, qui..... sedetis in judicio. (Jud. V, 9, 10.

(142) Veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. ( 2 Reg4.)

[ocr errors]

(143) Et venerunt universæ tribus Israel adDavid in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. ..... Venerunt quoque et seniores Israel ad regem in Hebron et percussit cum iis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israel. (2 reg. v , 1, 3.)

(144) Videns itaque populus quod poluisset eos audire, respondit ei dicens : quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai. Vade in tabernacula tua Israel nunc vide domum tuam David. Et abiit Israel in tabernacula sua. (4 reg. xII, 16.)

(145) Auferam igitur regnum de manu filii ejus et dabo tibi decem tribus. Filio autem ejus dabo tribum unam. (3 reg. xi, 55, 56. )

(146) Iratusque est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos à conspectu suo : et non remansit nisi tribus Juda tantummodò. ( 4 regXVII, 18.)

(147) Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Arath, et de Emath, et de Sepharnaim, et collocavit cos in civitatibus Samariæ pro filiis Israel : qui possiderunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus. (4 reg. xvii, 24)

(148) Josephe antiq. judaiques liv. x1, chap. 5. (149) Voyez Daniel chap. XIII.

(150) Indicavit mihi in toto orbe terrarum

« ElőzőTovább »