Oldalképek
PDF
ePub

cedendas. Datum feria VI. proxima post Octauas B. Michaëlis Archangeli, in autumno, anno Domini MCCCXI. “

Ex autographo exscripsit Dan. Cornides MSS. T. VII. p. 20. sqq. De origine huius litis atrocis Sam. Timon in Cass. vet. et nou. p. 33. notauit: ,, Ad exstinguendas dissensiones, quae inter Ciues Cassouienses ortae fuerant Anno MCCCV. summa cum potestate datus erat arbiter prorex Omodaeus - Jurgia tum quidem infirmauerat atque infregerat Omodaeus, sed non sustulerat. Calente contentione Ciues post tres annos rursum Iudices a Carolo Rege petiuerunt, et impetrarunt; missi sunt ad ipsos Episcopi duo duo filii Omodaei, Ladislaus et loannes diris deuoti. A diuersis partibus steterant pater et filii. Pater, cum filios contumaces vehementius obiurgaret, quod neque Regi, neque legibus obtemperarent, vsque adeo partis aduersae in se commouit odia, vt vitam profuderit. Quippe multis acceptis vulneribus, ac debilitato et contrucidato corpore, e vestigio exspirauit. " Caussam fuisse iurgiorum violentam iurium alienorum per anarchiam occupationem, diploma clare prodit.

[ocr errors]

CLXXXXIII.

A. Ch. 1311. Conuentus Ordinis Praedicatorum de Calidis aquis Benedictum, Transiluaniae Episcopum, aduersus iniquas Prolegatorum Apostolicorum exactiones ad sedem Romanam solenniter appellasse, testatur. Feria V proxima ante Festum Assumtionis B. M. V.

Nos Frater Petrus Prior, et Conuentus Ecclesiae S. Trinitatis de calidis antiquis, significamus quibus expedit, tenore praesentium vniuersis, quod anno Domini MCCCXI. feria secunda, proxima ante Octauas Natiuitatis Virginis Gloriosae, Magister Petrus, Notarius Venerabilis Patris, Fratris B. dei gratia Episcopi Transiluani, coram nobis constitutus, Vice et nomine eiusdem Domini

sui legit libellum appellationis in haec verba: Coram vobis viris religiosis, atque Deo amabilibus, Fratre Aegidio Priore, et aliis fratribus ordinis fratrum Praedicatorum, Paulo Priore, et aliis fratribus Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini, de conuentibus Albae Iuliae. In nomine Domini Amen. Anno eiusdem MCCCXI. Non. Kalend. Augusti. Ego frater B. miseratione Diuina Episcopus Transiluanus, audiens et intelligens, quod taxatio legationis venerabilis Patris et Domini Fratris Gentilis, Ecclesiae S. Martini in montibus Presbiteri Cardinalis, Apostolicae sedis Legati quarti anni immineret, et imposita esset Ecclesiis regni Hungariae, praetimens et praecauens, ne ego et ecclesia mea, totusque clerus Diaecesis meae aggrauetur in quingentis quinquaginta marcis fini argenti, ad pondus Budense, in quibus inique et contra Deum et iustitiam per taxationes, tam tempore quondam Nicolai Legati, quam tempore quondam Pauli legati, quam tempore nunc Domini fratris Gentilis, Apostolicae sedis legati, Episcopatus et Ecclesia Transiluana cum suo clero toto grauati fuerint, et sint, cum Archiepiscopatum Colocensem, cum aliis quinque suffraganeis, nulli sit dubium, multo plus in prouentibus et facultatibus habere, quam sola Ecclesia et Dioecesis Transiluana habere dinoscantur; sentiens igitur Ecclesiam meam totumque Clerum Dioecesis meae grauari, et esse aggrauatos, cum ad hoc meae et Ecclesiae meae, totius que Cleri non suppetant facultates, cum per solutionem praecedentium procurationum de solutione praecedentium legationum indebite, contra Deum et iustitiam taxatarum in tantam, simul cum clero deuenerimus exinanitionem, et inopiam,

[ocr errors]
[ocr errors]

vt ad propriam sustentationem minime suppetant ipsae Ecclesiarum facultates, non habentes Deum pro oculis, nec considerantes praedicti taxatores, quod Ecclesia Transiluana propter prolixam vacationem scilicet trium annorum et medii, vnius videlicet anni Petrum Episcopum, quem MCCCVII. anno diem suum obiisse patet, ex hac vacantis sedis recensione (per) ingressum ipsius Domini fratris Gentilis, Apostolicae sedis Legati, duorum et mediis, postquam idem Legatus stat in prouincia, sit cum toto clero suo, suis prouentibus, et facultatibus, per seculares vastus, prout toti regno est notorium, penitus spoliata, et mandatum principale tam sedis Apostolicae, quam Domini Legati contineat, vt, secundum rata prouentuum et Ecclesiarum facultates taxatio ordinetur, et per Capitulum et Clerum, ipsa sede vacante, appellatum fuerat, sed propter sedis vacationem, et inopiam necessariorum et paupertatem cleri, ipsa Appellatio non fuit prosecuta, quare ab ipsa iniqua et contra Deum et iustitiam facta exactione, et a sententia Domini Legati, praetextu ipsius taxationis, si qua lata foret vel fieret, simul cum clero meo, Apostolicam sedem appello, apello, ac iterum appello; et a vobis viris religiosis praedictis Apostolos peto, et instantius peto, me et Ecclesiam meam, totumque clerum, bonaque et Ecclesias eorumdem protectioni sedis Apostolicae committendo; et si dicetur, quare omisso medio, scilicet Domino Legato, ab ipsa iniqua taxatione existat appellatum, dico: quod Dominus Legatus est, cuius causa agitur, per ipsos taxatores, et sententias ac poenas ferre consueuit iuxta arbitrium ipsorum taxatorum; quare periculosum esset coram ipso

Domino Legato in sua causa et contra suas sententias litigare. Quare Apostolicam sedem appello appello, et iterum appello, et a vobis viris venerabilibus, vt praemissum est, Apostolos peto, et instantissime peto mihi dari, terminum autem ad prosequendam appellationem ex beneficio iuris concessum assigno. Datum et actum in Alba Iule, die et termino praenotatis. Nos itaque communis iuris debito prouocati, praedictum libellum appellationis de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, in testimonium factae appellationis sigillum nostrum apponi fecimus eidem. Datum et actum feria sexta proxima ante festum Assumptionis beatae Virginis anno vt supra. 66

Ex autographo Antonii Szeredai Series Ep. p. 61. seq.

CXCIV.

Litterae capituli Nitriensis, in quibus fassio certarum terrarum in possessione Szelepcsiny dicta existentium continetur, emanatae anno MCCCXI.

Ex archino Abbatiae S. Benedicti de iuxta Gron, Elenchi nro 133.

CXCV.

Litterae dictae Ecclesiae Nitriensis, in quibus Michaël, filius Eustachy de Zelepchény portionem suam Abbati S. Benedicti contulisse se fatetur. A. MCCCXI.

Ibidem nro 108.

CXCVI.

A. Ch. 1311. Capitulum Scepus. de tribus marcis e censu villae Tothfalua Carthusianis de Lapide refugii per Comitem Arnoldum legatis, testatur. Apud S. Martinum in die S. Elisabeth.

Nos Capitulum Ecclesiae S. Martini de Scepus, harum serie memoriae commendandantes significamus, quibus expedit vniuersis: quod constitutis coram nobis religiosis viris Fr. Petro, Priore de Lapide, et Fratre Elia ordinis Carthusiens. ab vna parte; et Comite Arnoldo cum duobus filiis suis, Elia et Ladislao ex altera; idem Comes Arnoldus, cum praedictis filiis dixerunt tali modo: Quod Ioannes piae recordationis filius quondam Comitis Detrici, et Nepos Domini Comitis Arnoldi, extrema hora mortis suae, pro remedio animae Patris sui, matrisque suae, de censu villae suae Sclauonicalis, tres marcas argenti cum pondere Scipsiensi, Fratribus de Lapide, annis singulis perpetuo delegasset, tribus terminis infra specificatis persoluendas: in festo scilicet B. Martini, in media Quadragesima, et Festo S. Georgii Mártyris; hoc tamen addito, quotiescunque quandocunque prae dicam pecuniam eiusdem villae possessores dictis fratribus non soluent, per censuram Ecclesiasticam dare compellantur. In cuius rei testimonium eisdem Fratribus nostras concessimus litteras, nostro sigillo munitas. Datum apud S. Martinum Anno Domini MCCCXI. in die S. Elisabeth."

Kaprinai sub B. Tomo LIII. 118. Wagner Anal. P. I. p. 396-7. Katona Tom. VIII. 225—6.

« ElőzőTovább »