Oldalképek
PDF
ePub

:

si non ad finem eodem quo cœperit tenore pervene- A pulsate operibus. Sive, petite fide, quærite opere, et rit. Dico, inquit, vobis, et si non dabit illi surgens, eo pulsate scientia et ecce omnia aperientur vobis, quod amicus ejus sit, propter importunitatem ejus sur- Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapiget, et dabit. Magna perseverantia est, quæ quamvis dem dabit illi (Matth. vii, 9)? Ac si dicat: qui petit importuna est, quamquam molesta sit Deo: tamen a Domino charitatem et dilectionem, non illi dat duplus amica est, quam amicus. Ecce enim quod amico ritiem cordis. Aut piscem, numquid pro pisce serpennegatur, perseverantia promeretur. Illi recusat de tem dabit illi (Ibid., 10)? Per piscem fides intelligitur, fiducia, buic de contentione compatitur. Illi non lar- per serpentem infidelitas: ac si dicat: Si petis a Dogitur familiariter pulsanti, huic pertinaciter misere- mino fidem, non tribuit tibi infidelitatem. Aut si petit tur oranti. ovum, numquid porriget illi scorpionem? ac si dicat: Si habes in Deum spem veram, sive cogitationem sanclam in corde tuo cogitaveris, non contrarietatem, nec insidiarum calumniam a Domino pertimescas. Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de cælo dabit vobis spiritum bonum timentibus se (Ibid., 11)! Ac si diceret : Si homines carnales inter bonum et malum discernitis, et non vultis ut quisque vestrum de manu vestra malum pro bono recipiat: quanto magis Deus qui cuncta condidit homini, quem ad imaginem suam fecit, fideliter sibi petenti tribuet bona! Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. xu, 49)? Quid hoc loco ignem nisi Spiritum sanctum intelligimus: quem Dominus in terram misit, ut urat vitia et peccata, et accendat animas per charitatem atque illuminet?

V. Pulsemus igitur ostium Domini, non solum per fidem, sed etiam perseverantia, ut aperiatur nobis: et media nocte pulsemus, ne gravis nos ad vigilandum peccatorum somnus invadat; quoniam scriptum est: Beati servi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes (Luc. x11, 37). Hoc autem ostium aperiri B sibi Apostolus exposcit, non solum tuis, sed etiam propriis orationibus obsecrans se juvari, dicens: Ut aperiatur mihi ostium ad loquendum mysterium Christi (Col. IV, 3) scilicet aperto ostio illos sacramenti panes accipere desiderans, de quibus esurientis gentilis populi ad cognoscendum Dominum inedia saturetur. Et nos ergo pulsemus hoc ostium et perseveranter oremus, ut ex ipso sapientiæ et scientiæ panem accipere mereamur. Nam nisi substantiam exinde sumpserimus, fraternitatis istius desiderium proprio sermone reficere non valemus.

VI. Vel homo iste quilibet Christianus intelligitur, qui fidem Trinitatis tantummodo intelligit: et quod necessarium est, nisi alter cum doceat, ignorat.

Amicus vero ejus, ut diximus, Christus est. Quod

dieit, vadit ad illum media nocte, id est, in novissimo tempore, et dicit illi, Commoda mihi tres panes : ac si dicat anima illa ad Christum, Commoda mihi fidem Trinitatis, et fac me intelligere, quemadmodum operari me oportet. Amicus meus venit de via: ac si dicat, sensus meus ambulavit per diversas regiones, et rediens ad me vacuus est, non habeo alimenta spiritalia, quæ ante illum ponam, nisi tu me doceas fidem Trinitatis, spem, charitatem, et omne quod ei tribuam nec unde eum doceam habeo. Noli mihi molestus esse, et cætera. Distulit quidem desiderium, sed non abstulit, ut plus nos quæramus, et inventus strictius teneatur. Quod vero dicit : Pueri mei mecum sunt ac si dicat Dominus Christus omnipotens, sancti mei quos volui jam mecum sunt: Non possum surgere, et dare tibi. Ideo negat petitionem, ut probet cujuslibet perseverantiam. Et quod dicit: Si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus est, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios: sic et Dominus Jesus amicus et frater noster [Al. tac. noster] Christianorum, omni importane fideliterque petenti, pro jugi petitione quidquid in nomine ejus petierit, sine difficultate tribuet. Sicut et sequitur.

VII. Ego vobis dico: Petite et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis : id est, petite Patrem, quærite Filium, pulsate Spiritum sanctum. Vel petite cogitationibus, quærite verbis,

MONITUM IN SEQUENTEM EPISTOLAM.

Quamquam nemo ibit inficias, hujus auctorem epistole, si cum Hieronymo componatur, longo intervallo infra ejus ingenium ac dignitatem esse: non probarit tamen Erasmi censuram, si quid alias. plane injuriosam, ubi eum vocat impudentissimum rabulam, essutientem, non proloquentem, et quidquid in buccam venerit, ebla'erantem. Versatus in hoc ipso argumento est Victor Cartennæ, Mauritaniæ civitatis episcopus, qui scripsit, teste Genadio cap. 77, ad Basilium quemdam super morte filii consolatorium librum, spe resurrectionis, perfecta instructione munitum.

EPISTOLA XL.

AD TYRASIUM SUPER MORTE FILIE SUE CONSOLATORIA.

Benedicto et dilectissimo Tyrasio Hieronymus.

I. Charitatis tuæ scripta percepi, in quibus animum tuum dolore commotum de filie dormitione cognovi. Non aliud principaliter admiratus sum, quam Christiani pectoris in te ablatam virtutem fuisse, ut auimuni flecteres ad dolorem. Stupeo murum fidei Ꭰ penetratum vulneribus orbitatis, quem sepire debucrat spes resurrectionis et regni coelestis Numquam spes cum dolore concordat, nec fides aliquando sentit quantamcumque jacturam. Resurgere credimus mortuos, et plangimus? Quid faceremus si mori tantummodo sine resurrectione præciperet Deus? Voluntas ejus utique sola sufficeret ad solatium, cui nullum præponere jubemur affectum. Quod dederat abstulit qui creaverat. Quis est qui plangat quod ad tempus acceperat ? Commodaverat, ut haberes quantocumque tempore voluisset: ut cum vellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum, qui dignatus est recipere prop: ium. Creditum suum recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet, quam creditori suo

lerent, numquam prorsus parentes a se sua pignora dimisissent. Destitutos se a morientibus conqueruntur: et vivos filios, aut propter honores, aut propter negotia peregrinis regionibus credunt et gaudent tota vita sine affectibus commorari, dummodo capiant, quod cupiunt de suis pignoribus adipisci : et ut ad palatia pergant, peregrinantur. Ad studia dignitatis navigant acquirenda, vel ad causas patrimonii aliquas explicandas cum labore et periculo, proficiscentes omnes impellunt, nec secum vacare quos diligunt, patiuntur. Et ut ad palatia coeli, ad studia Christi, ad honorem vitæ perpetuæ, et patrimonium possessionis æternæ cum securitate valeant pervenire, nemo filios suos a se libenter gratulatur

gratias agere mutuantem. Sic Job legimus, quam A dentiæ. Si enim desolationes homines ferre non vasequamur devotissimam vocem : Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est sit nomen Domini benedictum (Job. 1, 21). II. Parva ergo non erat hæc consolatio contra luctum, quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum : quia fas non erat apud alium retineri, quod Domino suo fuerat necessarium. Additur consolationis alia providentia, quæ jaculis orbitatis occurrat. Plangere debuimus de sæculo recedentes, si sæculi inimicitias contra nos minime sentiremus : et plangimus Domini beneficia, qui novit infirmitati nostræ quid præstet. Periclitari volebat adhuc, qui dolet aliquem dormientem : et inter fluctus vitæ præsentis videre cupiebat miserum laborare. Talibus ac tantis tempestatibus vitæ, tot impugnationes B abscedere. Ad comparanda peccata gaudent tam padiaboli, tot corporis bella, tot sa culi clades evasit. Et lacrymas fundis, quasi nescias quid in te ipso quotidie patiaris?

III. Propter quod admonet Dominus Apostolos suos, dicens: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem (Joan. xiv, 12). Plane Lazarum flevit mortuum, sed non tuas lacrymas fudit. Resurrectio. nis promissor dolorem docere non poterat, ne fidem perfidiam faceret, quam docebat. Doluit Lazarum non dormientem, sed potius resurgentem: et flebat, quem cogebatur propter alios ad sæculum revocare. Hanc vitam dans Dominus, ingemiscelat, quam tu doles esse sublatam. Contra lacrymas ejus pugnant lacrymæ tuæ, el amor tuus amori ejus non convenit. Hic fletus non habet pietatem. Ille nolebat red- C dere laboribus, quem dilexerat : et tu amare credebas te, cui laborum volebas adhuc præstare tormenta. Cæterum si putas eum Lazarum doluisse, ante non permisisset exire, qui repellere potuit mortem : aut certe non fleret, qui mortuum suscitare postmodum habuerat potestatem. Unde apparet, sola eum causa fuisse commotum, quod ad hostilem-vitam charissimum revocare denuo, et propter credituros aliquos et confundendos incredulos, urgebatur. Denique sic subsecutus est, dicens: Ergo, Pater, ut credant, quia tu me misisti, ait clara voce: Lazare, prodi foris (Joan. x1, 43). Et factum est.

IV. Gaude ergo unde ille coactus est flere, ne tu saltem videaris dormientis felicitatibus invidere. Ab

:

rentes a filiis, quam filii a parentibus, provocaute diabolo, separari. Ad indulgentiam percipiendam, nolunt ab invicem, Deo vocante, discerni: ut appareat non pro nostra ratione nos dolere quemcumque videmur amittere sed indicium magis ostendere diffidentiæ.

VI. Mihi crede, sola in omnibus incredulitas mœ. ret. Et sicut non potest fides nosse quod doleat, sic diffidentia sola doloribus invenitur ancilla. Nam si dormientes dicimus, dormientes utique credere debemus et non mortuos, sed requiescentes, secundum vocem Domini: Omnis enim, inquit, qui credit in me, licet moriatur, vivit (Joan. x1, 25). St tibi medicus hoc promitteret quisquam, nullam sine dubio promissioni ejus negare poteras omnino lætitiam. Nunc quia Christus fabricator et resuscitator promittit, non times eam plangere, ut fideliorem Christo pariter et potentiorem medicum videaris in promissione judicare.

VII. Sed destitutam, dicis, doleo senectutem meam : qui debueram liberos meos potius antecedere, ne in laboribus remanerem. Quando de spiritualibus bonis quodcumque tractatur, nihil est omnino de carnalibus ante oculos proponendum. Ego tibi melius profiteor evenisse: qui non carnalem, sed spiritualem circa te considero felicitatem. Tu dicis de pignoris tui obitu in senectute confectum : ego contra probo sublevatum. Senectuti tuæ amputavit Dominus magis sollicitudinem, quæ torquebat

alieno mundo proprium transivit ad Dominum et D de viva, filia ne periret. Melius utique nunc mortuam de hostili patria migravit ad cœlumn. Contra sic Apostolus commemorat, dicens: Quamdiu sumus in hoc sæculo, peregrinamur a Domino (11 Cor. v, 6). Non ergo nobis luctum debet incutere quisquam, cum a peregrinatione redire meruerit ad propriam regionem, maxime cum non inanis et vacuus redire noscatur, qui Christianitatis mercatus est lucrum : propter quod descendit ad mundi commercium. Et ego, inquies, nulla promissionum cœlestium dubitatione conturbor, sed sola separatione dormientis æstuans, desolatus solatio pii pignoris jactor.

V. Excusatio est hæc, benedicte, sine dubio fragilitatis humanæ, quæ patrocinari non potest diff

sæculo credis esse apud Deum vivam, quam hic vi-
vam mortuam. Gaude tibi quod filiam Christianam
mereberis sequi quam secutus, in cœlo gaudeas
rursus amplecti. Non te deseruit, sed præcessit. Mi-
sisti nutrimenta tua Christo. Si luctum horrueris, et
te obtulisse pignus Deo deputari poteris. Secundum
votum tuum habe post Abraham, si non potes pri-
mum ut quod ille non dubitabat offerre, tu saltem
[Al. forte] videatis de sublato gaudere. Ab illo Do-
minus postulavit, a te tulit: ille jussioni paruit, tu
voluntati consentias. Illum per illicitam legem na- ·
turæ probavit sibi devotum te saltem per licitam

conditionem mortalitatis annotet religiosum. In qua A adducet cum illo (I Thess. iv, 12, 13). Hæc tibi, beparte Christianum te poteris approbare.

nedicte, pro charitate communi transmisi. Cæterum scio te valere, alios consolari. Tunc orbitas non inveniet penetrabilem, si alios contra illam non cesses armare [Al. amare].

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Erasmus ait: Hæc in quibusdam exemplaribus inscribitur ad Oceanum: verum homiliarum more desinit. Sapit eumdem auctorem, cujus est superior epistola, quippe nec erudita, nec ullo modo spirans pectus Hieronymianum.

EPISTOLA XLI.

VIII. Erubescat incredulitas nostra, quæ nec cum gentilibus Deo vult esse subjecta. Communis est nobis cum illis exitus mortis : et dolores illorum superamus doloribus nostris. Quid ageremus, si peculiare aliquid exigeretur a nobis? Quod ad dedecus nostrum pertinet, gentiles dolores sæpe contemnunt, cum non ad promissa cœlestia, sed ad pœnas tartari rapiantur: et nos plangimus euntes ad cœlum? Considera, Christianus talis quid merebitur deinceps: qui nec imitari contendit exempla sanctorum, nec contemptum habere gentilium? Illi luctus desperando despiciunt nos et sperando despicere non conamur. Illi servire intrepidanter filios suos mortalibus tradunt: et nos Deo nostro simul et suos li- B Cujus rei causam non tantum, si hæc refellas, do'eo, beros, et nostros liberandos dimittere sacrilega mente cunctamur: quasi tutius apud homines judicemus magis quam penes Deum condemnari. Aliqueni filiorum Christiani nolunt vel gratulatione sua deducere ad bona. Gentiles tradere non cunctantur ad mala.

IX. Postremo vel cum ipsa felicitate nostrorum morientium cogamur animum flectere: ne desideriis eorum desideria nostra incipiant reluctari. Esto religiosus, vel voto ejus quæ evasit, si non potes tuo. Exsulta, quia placuisse cognoscis tui participium sanguinis Christo: maxime quod de occasione debeas tolerare Domini voluntatem, cui non potes contradicere. Et cum sit omnibus communis hic casus: vanus dolor est, qui nec primus videtur esse nec solus.

::

X. Sed dicis Nullus me de mea desolatione | Al. consolatione] mentis angor exulcerat sed pro derelictis parvulis morientis, humanitatis affectus impulsat. Nec licet commoveri animum Christianum, ae contra Christi imperia reluctetur. Quid interest quandocumque et qualescumque filios dimisisse : quos jubemur a Domino causa devotionis odisse: Melius nunc salvam animam suam moriens dereliquit in pace ne in persecutione dimittere cum suo interitu non valeret. Ipsis auxiliabitur in mundo, quorum matrem habet in cœlo. Et qui matri subvenit, et filiis certe succurret.

XI. Postremo vide, si aliquid debeat dolori concedi, ubi sine aliquo remedio potest animus fatigari. Sapienter debet dolere qui dolet: ne perdat sine causa quod dolet. Nunc autem contra luctum sumenda sunt arma: ut spes nostra possit habere victoriam. Principaliter quod voluit Deus suscipere gratulemur. Deinde quia hoc nobis in mundo commune est, additur privatim peculiare nostrum, quod ad requiem deducamur. Sequitur consummatio omnium gaudiorum, quod in resurrectione invicem nobis, Domino reformante, reddemur : quod Apostolus pollicetur: Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus: ut non contristemini, sicut et cæteri qui spem non habent. Si enim credimus quia Christus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt in Christo,

C

D

AD OCEANUM DE FERENDIS OPPROBRIIS HORTATORIA.

I. Diversorum opprobria, tribulationes multipl:ces, quibusdam insidiantibus, te sustinere cognovi.

quantum gratulor, si libenter excipias in hoc enim
in nobis Christi ostenditur fides, timor cernitur, ma-
nifestatur mors, si opprobriis et tentationibus pro
suo nos gratanter amore subjugemus. Nec hoc nobis
contrarium debet esse, sed gratum, pro eo,
vel par-
va perpeti, qui majora pro nostra salute perpessus
est præsertim cum sciamus regnum cœlorum non
sine variis tentationibus adipisci : ut scriptumn est :
Oportet nos per maltas tribulationes introire in regnum
Dei (Act. xiv, 21). Si ergo per multas tribulationes,
quibusdam cœlestis regni aditus aperitur : illis uti-
que clauditur, qui volunt [47. nolun!] sustinere vel

pauca.

II Oportet ergo nos diversa tentationum genera æquo animo perpeti, per quæ nobis cœlestis janua promittitur aperiri. Beatus apostolus Jacobus nos hortatur et docet, quales in tribulationibus esse debeamus, cum dicit : Omne gaudium existimate, frutres mei, cum in tentationes varias incideritis ( Jac. 1, 2). Unde satis præposterum et contrarium est, nos in hujusmodi rebus mœstitia aliqua fatigari : in quibus gaudium potius jubemur habere, quam luctum. Et alibi idem apostolus dicit: Beatus vir qui permanet in tentationibus : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Vide ergo quantum homini tentatio prosit : per quam beatitudinem consequitur et coronam. Sed illud intelligendum est cum ita dicit: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. Illos, inquit, probatos, et ab his Deum diligi, qui ob nominis ejus causam in ter tatione perstiterint, quibus merito corona promittitur illos vero reprobos et nullius vite præmio dignos, quos nulla tentationum causa vexarit.

III. Quapropter et nos gaudere in tentationibus oportet, et portare debemus, per quæ et probati æternæ vitæ præmio coronemur. Hoc etiam ipse Do minus in Evangelio suo declaravit, dicens: Beatr estis cum vos maledicent, et persequentur: et dicent omne malum adversum vos propter justitiam. Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis (Matth. xx, 11). Quis ergo post hujusmodi vocem tentari se non sinat? Quis ab hominibus persequi se

justitiæ causa non optet? Quis non tribulari velit ? A
Quis se non maledici desideret: ut mereatur Chri-
sti voce laudari, et cœlesti copiosaque mercede mu-
nerari? Utinam ob Domini mei nomen atque justi-
tiam cuncta infidelium turba me persequatur et tri-
bulet! Utinam in opprobrium meum solidus hic mun-
dus exsurgat tantum ut ego merear a Christo lau-
dari; et suæ pollicitationis sperare mercedem! Grata
itaque et desideranda tentatio est, cujus præmium
speratur a Christo in cœlo: nec maledictio gravis est,
quæ divina laude mutatur. Sustineamus ergo nos pan-
lulum in hac vita tentari, ut æternam postmodum
po simus pro temporali capere tentatione mercedem.

IV. Hominum quoque opprobria detractionesque pa-
tienter et leniter [Al. leviter] toleremus, ut Domini lau-
dibus digni esse possimus. Nam si humanam laudem B
quærimus, divinam amittimus. Quisquis enim ab ho
minibus laudatur, culpatur a Christo, sicut scriptum
est Væ vobis divitibus, qui consolationem vestram
habetis. Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Væ
vobis qui ridetis et gaudetis nunc, quia lugebitis et fle-
bitis. Væ cum benedixerint vobis omnes homines (Luc.
VI, 24 seqq.). Vide ergo quam gravis et molesta sit
humana laudatio, cui ita Dominus comminatur. Ho-
mines animales atque terreni, non nisi quæ tempo-
ralia et terrena sunt, diligunt: et que diligunt, hæc
laudare videntur. De illis scriptum est: Omne ani-
mal diligit simile sibi : et sic omnis homo secundum
genus suum laudat opes, epulas, et divitias, et eos
qui pretiosis et mollibus gloriantur in vestibus, quæ
omnia lex sancta prohibet atque condemnat.

V. Eos vero qui, dilectione et timore Domini cogente, abjiciunt hæc omnia, et sanctos secundum legis ordinem se exhibent, irrident atque subsannant, infelices atque miseri suorum malorum nimietate cæcati: quibus non sufficit quod propria nolunt lugere peccata; adhuc insuper eos qui lugere videntur, irrident, et in subsanṇationem habeat, quos debuerant imitari. Sed veniet tempus ut eorum risus vertatur in luctum, quibus nunc noster planctus est risus et ut se fuisse divites lugeant, qui nunc Christi pauperibus impudenter insultant. De quibu- Scriptura dicit: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt : et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili:

el subitatione insperatæ salutis dicent intra se pœnitentiam agentes, el præ angustia spiritus gementes: lli sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem eorum sine honore. Quomodo ergo nunc computati sunt inter filios Dei, et inler sunctos sors illorum est (Sap. v, 1 seqq.)? Ergo non erravimus a via veritatis: et justitia lumen non luxit nobis et sol non cst ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis et ambulavimus in solitudines difficilès, dum viam Domini ignoravimus. Quid profuit nobis superbia nostra, aut divitiarum jactatio quid contulit nobis? Trausierunt omnia ista tamquam umbra.

VI. O si hæc nunc gloriosi et divites lugerent, et qui alios irrident, dum tempus est, et ipsi se flerent, non necesse haberent eo tempore gemere, quo nullus jam gemitus fletusque proficiet. Cujus temporis indicium beatus apostolus Jacobus cernitur memorare, dum divites ut in præsenti se lugeant, hortatur et commonet, dicens: Agite nunc, dirites: plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefacta sunt: el vestimenta vestra a tineis comesta sunt: aurum et argentum vestrum eruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Epulati estis, et in luxuriis nutristis corda vestra in die occisionis (Jac. v, 1 seqq.). Sciebat enim quod quisquis se in præsenti tempore flesset, in futuro non fleret. Hoc et ipse Dominus dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. 1, 5). Qui lugent, inquit, hoc tempore, ipsi postmodum consolabuntur a Christo. R:dentibus vero dicitur: Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis.

VII. Sed ne quis putet quod Dominus generaliter omnibus ridentibus comminetur, cum alibi dicat Scriptura: Vir autem sapiens tacitus ridebit (Eccl. 1, 29). Est ergo sine crimine risus et est risus in crimine. Sapientis risus, nihil in se criminis habet. Ille vero indignus est, qui sanctos, et eos qui se Deo exhibent, irridet: de quo dictum esse puto: Qui irridet inopem, ad iracundiam provocat eum qui fecit illum. Sed quis est iste inops, cujus subsannationis causa Dominus provocatur ad iram: nisi ille qui huOmanas terrenasque opes idcirco contempsit, ut illi placeret pauper, cui difficile opulens placere potuisset? Merito illis irascitur Dominus, qui propter se pauperem factum irridere non metuunt. Irridebant enim scribæ et pharisæi Christum, quia divitias contempserat: sicut scriptum est: Hæc audientes scribæ et pharisæi, qui erant avari, irridebant eum. Habemus et nos scribas, habemus etiam pharisæos, qui nunc discipulos Christi spernentes divitias, irrident sicut illi irrisere Dominum ac magistrum.

D

:

:

VIII. Sed dicendum est eis, quod tunc temporis dictum est illis Vos estis qui justificatis vos coram hominibus. Quod enim hominibus altum est, abominatio est apud Deum (Luc. xvi, 15). Non oportet ergo nos quorumdam risu vel subsannatione terreri, cum etiam ipsum Dominum a talibus non ignoremus irrisum sed exsultare potius et gaudere debemus, si et nos illa omnia quæ Dominus noster ante pertulit, perferamus, recepturi etiam pro ipsa subsannatione mercedem. Quia nihil est quod nobis pro Christi nomine sine præmio irrogetur. Vide ergo quam beati sint atque felices, quibus etiam insipientium risus proficit ad salutem. Ita enim Dominus diligen tes se diligit, ita se timentes honorat : ut nec irrideri eos gratuito sinat, quibus et pro subsannatione retribuit ultionem.

IX. Hæc igitur tu, sapiens sanctaque anima, vide, ne insipientium et infidelium fabulis terrearis : quo minus ca quæ sunt legis, facias. Neque enim de ge

hennæ ignibus nos hominum fabulæ poterunt libe A da, quæ pro nomine et opere Christi tanta quanta

rare vel risus; sed Christi timor atque justitia. Nolo
te nec in hac parte confundi, si tibi pro Chra ti no-
mine vel opere, a perituris et vanis hominibus dero-
getur: quibus et interitum felicitas præstat. Sed gaude
potius et lætare, sciens tibi repositam etiam pro ipsa
derogatione mercedem. Nam satis iniquum et impium
est, si tu tibi pro ejus nomine nec detrahi patiaris,
qui propter te tanta perpessus est. Quam vero grave
sit pro Domino non sustinere omnia, quæ advenerint
in hac vita, sive damna, sive derogationes, suspicio-
nes, detractiones, vel cætera, quando ille cum Deus
et Dei Filius esset, pro tua salute opprobria homi-
num injuriasque sustinuit! Valde ab eo alienus est,
qui nec detractiones saltem sustinere contentus est.
Nam quomodo eum amare dicimus, si pro eo nihil B
sustinere parati sumus?

X. Quod si in nobis est ipsius vera dilectio, quæcumque pro ejus nomine, quamvis gravia, irrogentur, exigua censemus, et dicimus: Parva sunt ista quæ patimur: majora ille pro vita nostra pertulit. Nihil nobis diguuni pro ejus nomine irrogatur. Quod si sententiæ ipsius memores sumus, intelligemus. Ait enim: Non est discipulus super magistrum: nec servus super Dominum suum (Luc. v1, 40). Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus! Et nos ergo si discipuli, si domestici Christi sumus, debemus opprobria, detractionesque amplecti, et sustinere libenter: et æquo animo ea omnia ferre, quæ pro nobis magister et Dominus pertulit nos er. XI. Qui vero hæc sustincre non vult, nec discipulum ejus se depromat esse, nec servun, nec filium, nee domesticum. Ille enim innocens, immaculatus, intactus, in quo nulla potuit peccati macula reperiri: de quo Propheta prædixerat : Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. LII, 10; 1Pet. 11, 22), pro nobis sacrilegis et peccatoribus et æterno supplicio mancipatis, tamquam atrocissimus reus ab iniquis judicio sistitur, flagellis cæditur, sputaminibus irridetur: et nos propter eum confundimur erubescere, qui propter nos tanta perpessus est. Ille enim pro salute nostra dorsum verberil us, sputaminibus faciem, maxillas palmis non confunditur parare: et nos pro eo leve etiam confundimur audire convitium? Gaudeamus potius, et kxtemur, si pro tam magnis ejus et pro nostra salute passionibus vel parva sustineamus.

XII. Cæterum quæ spes nobis est, si ob eum audire blasphemiam, aut sustinere confundimur, qui nostri causa de cœlis descendit ad terras, et ut nos exaltaret, humiliavit se? Et cum immortalis esset, mori contentus est: ut nos ab æterno mortis laqueo liberaret. Coronatus est spinis, ut nos qui ante spinei et infructuosi steteramus, fructum bonæ arboris apportaremus. Felle et aceto potatus est : ut in pebis jam nec fellis amaritudo, nec aceti esset asperitas. Flius hominis factus est, ut nos filios Dei faceret. Vide ergo si pro isto coafundi debemus aliquid sustinere. Vere illa est anima felix et angelis æquan

C

D

pro nobis ille sustinuit, voluerit sustinere.

XIII. Cæterum grande periculum est justitiæ, ejus erubescere exemplo vivere, qui nostram injustitiam non erubuit sustinere. Deinde si æquo animo pensamus id ipsum, quo nobis quis detrahere videtur injuste, laudari nos potius, quam accusari probamur. Nam quid aliud faciunt, cum vera de sanctis dicunt, nisi ut ea dicant quæ facimus, jejunos, abstinentes, sobrios: qui jam deliciis non delectamur et epulis, qui divitias spernimus, et pretiosis non gloriamur in vestibus. Qui auri cupiditate minime captivomur, qui non adipiscimur argentum, et quæcumque humana vanitas videtur complecti, contemnimus. Nullus hic confusionis est locus, nullus verecundiæ aditus. Hi magis erubescere debent atque confundi, qui ea quæ sanctis displicent, concupiscunt.

XIV. Erubescant igitur ebriosi, voraces, injusti, raptores, adulteri, et quicumque suis gloriantur in malis, quos gehennæ ignis exspectat: et quibus supplicia præparantur æterna. Facientes autem Domini voluntatem, confundi non debent in quibus nulla confusionis sunt opera. O quam indignum est atque præposterum, ut justi confundantur in bonis, et peccatores glorientur in malis! Videat ergo anima Deo devota, ne insipientium risus eam, aut stultorum hominum vanissimus sermo confundat, et a suo proposito retrabat: in quo magis per dies singulos proficere debet in melius. Videat ne quis a timore Christi se revocet, ne quis ab ejus dilectione se divellat, propter quem omnem sæculi gloriam pomip.mque contempsit, cui nihil dignum pœnitentiæ comparavit, quem parentibus filii, quem liberis patres, quem conjugiis præferunt continentes.

XV. Crescat in nobis quotidie amor Christi, erescat fides, quia magna nos pro Dei amore merces exspectat : tantum ne ab ejus cultura, vel opere semel devota mens se retrahat, ne ci dicatur: Habeo adversum le pauca, quod charitatem priorem reliquisti. (Apoc. 1, 4). Unde certum est, non hominibus placendum, sed Christo: nec humanam laudem quæri debere, sed divinam. Quid nobis prodest, si illi nos laudent, quibus placere peccatum est? Quidve obest, si vituperent hi, quorum non plus vituperatio prodest, quam obest laudatio? Audiamus magis quid ille vas electionis doctor gentium dicat, et quo nos ne hominibus placere vellemus, hortetur exemplo : Si hominibus, inquit, placere vellem, Christi servus non essem (Gal. 1, 10). Unde nulli dubium est, eos Christo servire non posse, qui hominibus optant potius quam Christo placere. Contenti ergo interim simus hominibus displicere, tantum ut Christo placeamus. Nee eorum laudibus delectemur, qui non alios quam sibi similes laudant. Nos potius laudent prophetæ, et apostoli, landet în Evangelio suo Christus. Tunc erimus vere felices, si a talibus laudari digni fuerimus. Omnium enim horum voce laudabimur: si quæcumque Dominus ¡er apostolos vel prophetas videtur præcepisse, servaverimus.

« ElőzőTovább »