Oldalképek
PDF
ePub

(158) Accipite eum vos ; et secundùm legem vestram judicate. (Joan., xviii, 3 1. ) (159) V. Act., cap. 1v et v. (16o) V. Act. vii. (161) Il ( Ananus) prit le temps de la mort de Festus, et qu'Albinus n'était pas encore arrivé, pour assembler un conseil dans lequel il fit venir Jacques, frère de Jésus nommé Christ, et quelques autres; les accusa d'avoir contrevenu à la loi, et les fit condamner à être lapidés. (Josephe, Antiq. jud., liv. xx , chap. 8. ) (162) In anno primo Darii, filii Assueri, de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldeorum , anno uno regni cjus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni. Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum , rogare et deprecari in jejunio, sacco, et cinere ; et oravi Dominum Deum meum. ( Dan. ix, 1 , 2, 5, 4 (163) a 1. Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione à principio citò volans, tetigit me in tempore sacrificii vesperini. 2a. Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque: Daniel, nunc agressus sum ut docerem te , et intelligeres. 23. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo. Ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Tu ergo animadverte sermonem , et intellige visionem. 24. Septuagenta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio ; et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et unguatur sanctus sanctorum.

25. Scitò ergo, et animadverte. Ab exitu sermonis ut iterùm ædificetur Jerusalem, usquè ad Christum ducem , hebdomades septem , et hebdomades sexagenta duæ erunt ; et rursùm ædificabitur platea et muri in angustiâ temporum. 26. Et post hebdomades sexagenta duas occidetur Christus; et mon erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo ; et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio. 27. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una ; et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium ; et erit in templo abominatio desolationis; et usquè ad consummationem et finem perseverabit desolatio. ( Dan. ix, 2 1 et seq. ) (164) Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum , idest septies septem. ( Levit. xxv, 8. ) (165) In diebus illis, ego Daniel legebam trium hebdomadarum diebus. ( Dan. x, a. ) Donec complerentur trium hebdomadarum dies. (Ibid., 3. ) (166) Messias venit qui dicitur Christus. (Joann. iv, 25.) (167) Et confessus est quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt eum , et dixerunt : Cur ergo baptisas, si tu non es Christus? ( Joan. 1 , 2o, 25. ) (168) Numquid verè cognoverunt principes, quia hic est Christus ? Sed hunc scimus undè scit : Christus autem cùm venerit, memo sciet undè sit. (Joan. vii, 26, 27. ) De turbâ autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cùm venerit, numquid plura signa faciet quam hic facit? (Ibid., 3 1. ) Circumdabant ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousquè animam nostram tollis ? Si tu es Cbristus,

[ocr errors]

(169) Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus. ( Marc , viii, 29. ) (17o) Christum autem jam venisse habemus à Daniele prophetâ, qui tempus ejus adventus sic ipse, vel potiùs archangelus Gabriel ipsi indicavit. Lxx. hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam , ut perficiantur peccata , et obsignentur peccata. Et paulò post : et obsignetur visio et prophetia , et ungatur sanctus sanctorum. Quis ergo alius unctus est sanctorum, præter solum Christum , ut Dei viventis? Lxx enim hebdomades quadringentos nonagenta annos significant. Namque à Daniele ad hoc tempus sunt anni plusquam octogenti. Ostendant igitur nobis Judæi quinam apud ipsos sit sanctus sanctorum post quadringentos momagenta annos Danielis, qui et sacrificium libationemque legalem abrogaverit. Sanè neminem poterunt judicare qui hæc præstiterit, misi Jesum-Christum, filium Dei. ( S. Athanasius , quæstiones ad Antiochum , quæst. cxxvir, n° 2. ) Si quis autem voluerit annos illos per numerum hebdomadarum ab angelo Danieli dictos, ab ædificatione urbis enumerans , in ipsius ortum descendere, hæc cum illis consentire deprehendet. ( S. Joannes Chrysost. in Matth., homil. iv, n° a. ) Daniel etiam tempus quo venturus fuerat Christus atque passurus, numero definivit annorum ; quod longum est computando monstrare, et ab aliis factitatum est antè nos. (S. Augustinus , de Civit. Dei , lib. xviii , cap. 34, n° 1.) (17 1) Dicant Judæi quemnam sermo propheticus vocet Christum ; quis autem sit ex eis qui apud ipsos Christi dicti sunt. Sive rex , sive propheta, sive sacerdos qui appellatus sit Dominus, nunquàm ostendere poterunt ; licet multis utantur mendaciis. Clarum est igitur quod propheta prædixit Salvato

rem Dominum nostrum. ( Theodoretus, in Lament. Jerem. , cap. Iv. ) (172) Voyez ci-dessus, S 1 , no xiii, note 161. (173) Voyez Dissertation sur la propagation du christianisme, chap. 1 , n^ 4, mote II. (174) Voyez Isaie Liii , 4, 5, 6. (175) Ut quid enim Christus, cùm adhùc infirmi essemus secundùm tempus pro impiis mortuus est ? (Rom., v, 6. ) Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundùm scripturas. ( 1 Cor. xv, 5. ) Dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet de sæculo præsenti nequam. ( Galat. 1, 4. ) In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum. (Ephes. 1 , 7 ; Coloss. 1 , 1 4. ) Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus. ( 1 Timoth. 11, 6.) Semel Christus pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis. ( 1 Petr. , iii, 18. ) (176) Filius hominis venit non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. ( Matth. xx, 28; Marc, x, 45. ) , (177) Quid est autem quod dicit (Daniel) signari visum et prophetiam ? Quoniam omnes prophetæ nuntiabant de ipso quod esset venturus, et pati haberet. Igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus , proptereà signari visionem et prophetiam dicebat; quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, ademplens omnia quæ retrò de eo prophetæ nuntiaverunt. Post enim adventum Christi et passionem ipsius , jam non visio, neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum. Deniquè si hoc non ità esset, exhiberent Judæi prophetarum aliqua volumina. ( Tertullianus contrà Judæos , cap. viii. ) .

Itaque quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, id est per nativitatem quam suprà memoravimus, et passionem quam evidenter ediximus, proptereà et Daniel signari visionem et prophetiam dicebat ; quoniam Christus est signaculum omnium prophetarum , ademplens omnia quæ retrò erant de eo nuntiata. Post enim adventum ejus et passionem ipsius, iam non visio, neque prophetes. Undè firmissimè dicit adventum ejus signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes, et numerum annorum, et tempus Ixix et dimidiæ hebdomadarum adimpletarum , probavimus tunc venisse Christum, id est natum. (Ibid, cap. xi. ) (178) Omnes enim prophetæ et lex usquè ad Joannem prophetaverunt. ( Matth. xi, 13.) (179) Dico autem vobis quoniam adhùc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me, et cum iniquis deputatus est. Et enim omnia quæ scripta sunt, de me finem habent. (Ibid., xxiv, 44. ) Et alibi passim. (186) Cùm ergo accepisset Jesus acetum , dixit : Consummatum est. Et, inclimato capite, emisit spiritum. (Joan. xix, 3o. ) (181) Verùm quia nobis propositum est, non adversarii calumniis respondere , quæ longo sermone indigent, sed ea quæ à prophetâ dicta nostris disserere, id est christiamis, illud in præfatione commoneo, nullum prophetarum tam apertè dixisse de Christo. Non enim solùm scribit eum esse venturum, quod est commune cum coeteris, sed etiam quo tempore venturus sit docet, et reges per ordinem digerit, et annos enumerat, ac manifesta signa prænuntiat. (S. Hyeronimus, comment. in Danielem, præfat. ) — (182) Quia igitur postulas pro Jerusalem , et oras pro populo Judæorum, audi quid in septuagenta

« ElőzőTovább »