Oldalképek
PDF
ePub

imperitiam cordis mei, vitium orationis exprimit: A virgo, cum audiret die fati sui triumphorum præ

et strumosa dictionum imperitia delicatum offendit animum. Hujus imbecillitatis mihi conscius divertissem me ad dissuadendum libenter: sed quia tacere non potui, locutus sum ut potui.

Quod si mihi esset tanta styli virtus, quantus esset scribendi animus: tam elegantia tibi verba transmillerem, et tam nobili maritata conjugio, ut singula seorsum, et omnia simul suum viderentur auclorem benedicere. Sed quia mihi omnia debes quæcumque adhuc nudus amor et infecundus, ne dicam sterilis, mereri potest ex omnibus mihi præbe inlerim patienter aurem, dum evolvam quod implicui: et a me non requiras purpurissam oratoris, aut cerussam, quam me nescire fateor et fleo: sed scribentis votum, et paginæ veritatem accepta.

conia recoli, quibus frequentissimus erat: ait una se tantum gloriari victoria. Et requisitus qua? respondit: Quod inimicorum nequissimum devici carnem meam. Amice, hic inglorius migrasset a sæculo, nisi ei fortiter restitisset, cum qua tu assensum familiaritatis pepigisti.

XVI. Cicero post repudiuin Terentiæ uxorari noluit, dicens se pariter uxori et philosophiæ operam dare non posse. Amice, utinam tibi hoc animus tuus respondeat, vel tua lingua mihi: ut loquendo saltem eloquentiæ principem digneris imitari, et mihi spem facias vel vanam.

XVII. Cannius a Gadibus Herculis, poeta facundiæ lenis, et jucundæ, reprehensus est a Livio B Pœno, gravi et uxorato historiographo, quod multarum gauderet amoribus, his verbis: Nostram philosophiam participare non poteris, dum a tot participaris. Non enim eo jecore Junonem amat Tyrus, quod multi vultures in multa divellunt. Cui Cannius: Si quando labor, resurgo cautius: si paulum opprimor, alacrius resumo aerem, vices noctium dies reddunt lætiores: sed tenebrarum perpetuitas instar inferni est. Sic lilia primæva, verni solis delicata teporibus varietate tum Eurì, tum Nothi, tum Zephyri lætitia effusiore lasciviunt, quibus uno spiritu fulminans Libs incumbens occasum facit. Sic Mars ruptis testiculis in mensa cœlesti recumbit conviva superum, a qua uxorius Mulciber suo fune longe religatur. Sic levius ligant multa fila

XIII. Julius Cæsar, cujus amplitudini strictus fuit orbis, die qua nobilem filium suum ausa est occare sæva nimis Atropos, Tugillio humiles quidem, sed divinos quasi stylos prædocenti, aurem humiliter inclinavit in valvis Capitolii: quod si et animum, pœnas ei dedissent, quibus ipse. Tu vero stylorum tuorum mihi prænuntio aurem inclinas, ut aspis veneficiis adhibes animum, ut aper latratibus: placaris, ut dipsas [Al. serpens], cui sol incanduit a cancro. Tibi consulis, ut spreta Medea. Tibi mise. reris, ut æquor naufragis: quod manum contines, reverentia regiæ pacis est. Amice, se humiliavit, licel citra perfectum, domitor orbis fideli suo: et pene pedem retulit, quia pene paruit : et pene succubuit, quia pene obedivit [Al. audivit], et non penitus. Nihil C quam sola catena. Sic mihi a philosophia, delicia

ei multa humilitas profuit, quia non plena. Quid tibi confert tua tam ferina inhumanitas, et rigor inflexus, et horror supercilii? Quid uliro irruis in latronum insidias inermis: humilia te, cede. Sed ad modum humilitatis ejus, qui totum sibi mundum humiliavit : et audi amicum tuum. Et si Cæsarem errasse credis, qui Tugillio non credidit: exaudi et attende, quid et aliis contigerit, ut tibi prosit eorum læsio. Indemnis est enim castigatio quam persuadent exemplaria. Nescio quo refugio tutus es, aut quo torpescis asylo. Cæsar immisericordes Persides reperit, et non est reversus: tu si umquam tale gymnasium evasisti, pios, impios invenisti.

XIV. Phoroneus rex, qui legum thesauros populis publicare non invidit, sed is primus Græcorum D studia deauravit, die qua viam universitatis ingressus est, ait Leontio fratri suo: Ad summam felicitatem nihil mihi deesset, si uxor mihi semper defuisset. Cui Leontius: Et quomodo uxor obstat?

At [Al. ait] ille, Mariti omnes sciunt. Amice, utinam tu semel maritus fueris, et non sis, ut scias quid felicitatem impediat.

XV. Valentinus imperator octogenarius adhuc

allic forte Livium Pœnum cum Patavino confundit, Cannius enim Gaditanus, cujus sæpe meminit Martialis eidem coævus, Patavinum Livium invisisse traditur, non Pœnum. Verus llieronymus epistol. 58.

tibi solatium. Amice, utriusque verba probo: vitam neutrius. Minus tamen multi morbi lædunt salutis vicissitudine interpolati, quam languor unus, qui doloribus irremediatis non cessat affligere.

XVIII. Pacuvius flens, ait Arrio vicino suo, Amice, arborem habeo in horto meo infelicem, de qua prima uxor mea se suspendit: postmodum sccunda, jam nunc tertia. Cui Arrius: Miror te in tot successibus lacrymas invenisse. Et iterum : Dii boni, quot tibi, dispendia arbor illa suspendit. Et tertio: Amice, da et mihi de arbore illa surculos quos seram. Amice, timeo ne et te oporteat arboris illius surculos mendicare, cum jam inveniri non poterunt.

XIX. Sensit Sulpitius ubi ipsum calceus suus premebat, qui ab uxore nobili et casta divertit. Amice, cave tibi ne te premat calceus, qui avelli non possit.

XX. Ait Cato Uticensis: Si absque femina posset esse mundus, conversatio nostra non esset absque diis. Amice, Cato non nisi vera et cognita loquebatur, nec quisquam feminarum exsecratur ludibria, nisi lusus et expertus, et conscius pœnæ. Ilis igitur fidem habere decet, qui cum omni veritate loquun

ad Paulinum. Ad istum Livium, inquit, aureo eloquentiæ fonte manantem de ultimis Hispaniæ, Galliarumque finibus quosdam venisse nobiles legimus

tur. Hi seiunt ut placet delectatio, et pungit deli- A dolendus ut gemebundus occubuit, qui cœli arcem ctum. Ili norunt quod flos Veneris rosa est: quia sub ejus purpura multi latent aculei.

XXI. Metellus Mario respondit, cum ejus filiam dote divitem, forma nobilem, genere claram, fama felicem ducere noluit: Malo meus es e quam suus. Cui Marius: Immo ipsa tua erit. At ille: Immo virum oportet uxoris esse. Logicum est enim, talia erunt subjecta, qualia permiserint prædicata. Sic facetia verbi Metelli divertit ab oneribus dorsum ejus. Amice, si uxorari oportet, non expedit quidem. Verumtamen sit amor in causa, non census. Et faciem uxoris eligas, non vestem. Et animum, HON abrum. Et tibi nubat uxor, non dos. Ergo si quo modo fieri potest, prædicari poteris, ut livorem non ducas a subjecto.

XXII. Lais Corinthia prærogativa pulchritudinis insignis, tantummodo regum et principum dignabatur amplexus. Conata est tamen Demostheni philosopho participare, ut notæ castitatis ejus miraculo soluto, videretur specie sua lapides movisse, ut Amphion cithara, attractumque blanditiis tractavit suaviter. Cumque jam Demosthenes emolliretur ad thalamum, petivit ab co Lais centum talenta pro consensu. At ille suspiciens in cœlum, ait: Non ento tanti pœnitere. Amice, utinam in cœlunt et tu acumen mentis dirigas, ut id effugias quod pœnitentia est redemi.

sine gemitu sustinuerat humeris. Tandem quæ umquam inter tot millia millium sedulum sollicitumque peccatorem perpetua contristavit repulsa? vel quæ constanter præcidit verba petentis? favorem sapit ejus responsio et quantumcumque dura fuerit, semper in aliquo verbi sui angulo habebis aliquem petitionis tuæ fomitem implicitum : quælibet negat, nulla pernegat.

XXV. Irrumpit aurum in propugnacula turris Acrisii, valloque multiplici signatam Danaes pudicitiam solvit. Amice, sicut virgini quæ terram triumpharat, de cœlo pluit incestus : sie quam numquam fallit humilis, vincit sublimis. Sic arborem quam numquam movit Favonius, evertit Aquilo.

B XXVI. Lycia virgo, vergens in senium, fama castitatis privilegiata constanter, tandem oppressa Apollinis phantasmate concepit, peperitque Platonem. Amice, quam illibatam servaverunt vigiliæ, defloravit illusio per somnium ut semper omne rosarium aliquo turbine sua purpura spolietur. Sed bene si quid hic bene, quod patrissavit Plato in sapientia et quod simili factus est nominis et numinis patris præcipui.

XXIII. Livia virum suum interfecit, quem nimis odiit. Lucillia suum, quem nimis amavit. Illa sponte miscuit aconitum : hæc decepta, furorem propinavit C pro amoris poculo. Amice, contrariis contenderunt votis ista. Neutra tamen defraudata est fine fraudis femineæ, et proprio scilicet malo. Variis diversis incedunt semitis feminæ, quibusque anfractibus errent, quibusque devient inviis, unus est exitus, una omnium viarum suarum meta. Unicum caput et conventus omnium diversitatum suarum malitia. Exemplo harum experimentum cape: quod audax est ad omnia quæ amat vel odit femina: et artificiosa cum nocere vult, quod semper est et frequenter: cum juvare parat, obest. Unde fit, ut frequenter noceat nolens. In fornace positus es: si aurum es, exibis purior.

XXIV. Dejanira Tirynthium vestivit interula, et monstrorum malleum, monstri sanguine ulta est: D sibique processit ad lacrymas, quod ad lætitiam machinatá est. Amice, trajectum telo Herculis scivit et vidit Nessum ista: nihilominus tamen Nesso credidit in Herculem et quasi non sponte, quem debuit vestire interula, vestivit interitu. Insani capitis et præcipitis est femina, indeliberata semper. voluntate: præcipuum arbitratur quod vult, et qued non expedit et ut præ omnibus placere cupit, ita placitum suum omnibus præferre consulta est. Duodecim inbumanos labores consummavit Alcides. A tertio decimo qui omnem inhumanitatem excessit, exsuperatus est. Sic fortissimus hominum, æque

XXVII. Amice, miraris, an indignaris magis, quod in parabolis tibi significem gentiles esse imitandos, Christiano idololatras, agno canes, denique bono malos? Volo sis api argumentosæ similis, quæ mel elicit ex urtica: ut sumas mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Gentilium novi superstitionem, sed omnis creatura Dei aliquod habet exemplar honesti. Unde ipse, tum aries, tum leo, tum vermis dicitur, sed plurima perversa agunt increduli: aliqua tamen quæ cum ipsis interierant, in nobis fructum abundare fecerunt. Quod si illi zonas babuerunt pelliceas causa munditiæ, sine spe, sine fide, sine prædicamento, sine charitate: profecto si nos fuerimus asini et sues, aut aliqua inhumanitate brutorum similes, quo fidei, quò spei, quo charitatis merito digni reperiemur: cum videas prophetas, et præcipue illum mundi cordis, quem soli cernere possunt oculi. Illi autem studio suarum artium se multis conatibus afflixerunt, nullo futuræ felicitatis intuitu sed tantum ne animas haberent ignorantes. Quid nobis est, et illuminatio et lucerna pedibus, et lumen semitis ad vitam æternam.

XXVIII. Utinam hanc eligas, utinam hànc legas, utinam hanc introducas in cubiculum tuum, ut introducat te rex in suum. Hanc dudum floribus tui veris subarasti. Hæc in ætate tua exspectat ut facias uvam in hujus injuriam, non ducas aliam, ne faciens, in tempore vindemiæ labrusca inveniaris. Nolo te sponsum Veneris fieri, sed Palladis. II.rc sponsa te induet monilibus pretiosis et ornabit: hac te induet veste nuptiali. Hae nuptiæ gloriabuntur Apolline paranympho harum Fescennina decebit cedros Libani. Stilbon & uxoratus, spem hujus tam

a Philosophus ille, ut videtur, qui, uxore amissa et liberis, omnia tunc bona apud se habere gratulabatur.

desiderata solemnitatis devote concepit: sed in ti- A de Epistola Apostoli ad Titum scripsit: Si quis, ait, more, causa hujus tota hæc lectio facta est.

rationem humanæ animæ requirat, com de ea neque quod ex seminis traduce ducatur, neque quod honorabilior et antiquior corporum compage sit, tradiderit ecclesiastica regula: propter quod multi nec comprehendere potuerunt aliter sentiri oportere de animæ ratione. Sed et qui aliter sentire vel disserere visi sunt; a nonnullis in suspicione habentur velut novi aliquid introducentes. Fatetur idem ipse Origenes in præfatis opusculis: sed et Eusebius Cæsariensis, et Pamphilius martyr: Basilius quoque et Gregorius, Didymusque, et Rufinus similiter in suis, unius substantiæ omnes esse animas, et immortales et rationabiles liberi arbitrii ac voluntatis : judicandas quoque esse pro his quæ in hac vita gesserunt;

XXIX. Ad hunc finem luculenta tota hæc properat oratio. Hic rigor hujus dissuasionis, hic totus armatur, cujus multo chalybe præduratos sentis aculeos. Dura est manus chirurgici, sed sanans. Durus est hic sermo, sed sanus. Sed utinam tam utilis quam devotus. Amice, arcam tibi, ut ais, infligo vivendi regulam, esto. Est enim arcta via quæ ducit ad vilam: nec est semita plana, qua itur ad gaudia plena: immo etiam ad mediocra per salebras evadimus. Audivit Jason, quod per mare adhuc intactum, nec uilis devirginatum ratibus aut remis, et per tauros et sulphureos ignes, et per toxicati serpentis vigilias sibi viandum esset ad vellus aureum et sano consilio, licet non suavi usus, abiit et rediit, et opta- B esse tamen eas facias a Deo qui universa creavit et bilem thesaurum retulit: sic absinthium veritatis acceptat morose mentis humilitas fecundat officiosa sedulitas; in fructum perducit perseverantiæ utilitas. Sic sementem serit, pincerna pluviarum Auster. Consolidat scopa viarum Aquilo. In ubertatem promovel florum procreator Zephyrus. Sic dura principia dulci fine munerantur. Sic arctus callis ad ampla palatia perducit; sic angustus trames ad terram ducit viventium.

XXX. Sed ne longo te dispendio suspendam, ut majori testimonio mihi fides adhibeatur: lege aureoJum Theophrasti, et Medeam Jasonis [Al. Nasonis ], et vix pauca invenies impossibilia mulieri. Amice, det tibi Deus omnipotens feminæ fallacia non falli et illuminet cor tuum, ne præstigiatis oculis tendas quo ego timeo. Sed ne Oresten scripsisse videar. Vale.

EPISTOLA XXXVII.

SEU DIALOGUS SUB NOMINE HIERONYMI ET AUGUSTINI.

De origine animarum.

I. Cum apud vos cœlestis eloquentiæ purissimi fontis, et litterarum omnium fluenta redundent : ac solida secundum verticem sanitas, vestra cuncta firmo statu membra contineat: miror stupore mentis attonitus, cur stillicidium insulani rivuli dignemini haurire, nitores corporis infirma medentes. Magis ergo quæ de Græcorum mutuavi fontibus, sitientibus proferam [ Al. præferam], atque Latinorum latices limpidissimos ad vestri cordis secreta perducam.

II. Origenes igitur qui nullum proprie de anima edidit librum, in catalogo ecclesiastica prædicationis animæ faciens mentionem, hæc dicit: b De anima vero utrum ex seminis traduce ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis corporis seminibus habeatur, an vero aliud habeat initium, et hoc ipsum si genitum est aut non genitum, vel certe si extrinsecus corpori inditur, necne, non satis manifesta prædicatione distinguitur. Item in libro quem • Palam est alludi ad versum illum Juvenal. Sat. 1. Scriptus et in tergo necdum finitus Orestes. Hæc Origenes in Proœm, lib. πapi 'Apxẩu, :en

[ocr errors]

condidit. Quando autem facta sint, olim simul, aut nunc per singulos nascentium, quid periculi esse aiunt, alterum e duobus opinari? Athanasius, Hilarius, et Ambrosius, præparatis jam in ventre mulierum, deformatisque corporibus, tunc ad præsens creari animas, et inseri deformato jam corpori criminantur.

III. Jam vero illi qui ex traduce animas venire confirmant, el simul corporali eas semine seminari: siquidem, ut quidam ipsorum affirmare solent, non aliud dicunt esse animam quam insufflationem Spiritus Dei: illam scilicet quam initio facturæ mundi, Deus insufflasse dicitur in Adam, de ipsa Dei esse eam substantia profitentes: quomodo non isti videbuntur quodammodo hæc præter Scripturæ regulam et rationem pietatis asserere, quod substan tia Dei est quæ peccat, si anima quæ de substantia Dei est peccat: insuper etiam quod et pœnis subdenda sit pro peccato. Sed et illud se quod absurdum est, incurrere non vident: quia necesse est eam simul cum corpore mori, et esse mortalem, si simul cum corpore, vel seminata, vel formata, vel

nata est,

IV. Tum deinde illi, id est, Apollonius, Tertullianus, Pompeius, Arnobius, Lactantius, atque Apollinarius, qui unam quidem ex nullis substantiis a Deo factam esse dicunt animam, id est, illam quæ prima facta est in Adam : et ex Adam omnium hominum animas existere, et secundum corporalem sine du·D bio successionem, traducem quoque fieri animarum: etiam ipsi quid aliud ostendunt, nisi animas esse mortales? Si enim sicut animalia cætera ex solo semine oriuntur: ita etiam de hominibus sentimus; ut cum corpore simul in eodem semine, etiam anima defundatur. Quid dicimus de his qui imperfecti adhuc, et de ventre aborsi sunt : et qui nonnumquam etiam antequam vasculorum naturalium receptaculis semina sint suscepta, depereunt? In quibus sine dubio invenitur, quod simul etiam illæ

tit, quæ hic iisdem ipsis Rufini verbis proferuntur, et in alio opere de Deitate, et incarnatione Verbi ad Januarium 1. 1, c. 2. inter supposititia Augustini tom. VIII, replicantur.

quæ naturali ratione seminibus insertæ erant animæ, A nestum, inquit, puto animas cum corporibus geneexstinctæ sint pariter et corruptæ.

V. Sive ergo ex insufflatione Domini sunt, sive ab una quæ prima facia est, necessarium est, simul ut cum corporibus corrumpantur, si eamdem cum corporibus etiam originem sumunt secundum ipsorum rationem. Aut enim nihil omnino ex rationabili atque immortali anima participavit illud quod adhuc in ventre corruptum est: et repulsa est illa ratio, quæ affirmat cam in seminis traducere simul cum corporibus seminatam aut si participat, necessitas imminet confiteri mortalem esse animam, quod fides nostra utique non recipit, Domino declarante, defunctorum animas et colloquium apud inferos habuisse, et Lazari scilicet in beatorum sedibus ovan tem, et divitis flagrantem in incendiis.

:

VI. Esse namque animas immortales, non tantum divini, sed et philosophorum pleni sunt libri. Quod taliter esse Cleon brotius Ambraciota in Platonis libro, Socrate disputante, didicerat qui homicida sibi esse non timuit, ac se de altissimo præcipitavit muro, dum et nullum post mortem autumat restare judicium, et sine discrimine aliquo meritorum, omnes animas post corpora æqualiter ferri arbitratur ad cœlum. Quod adeo pro vero tenuerunt, et sic illos omnes sæculi sapientes una nebula hujus erroris involvit ut et ipse tam laudabilis, ut putant, doctor homicidæ, ipsum se privatim ne publice occiderctur, occiderit. Sic quoque Cato, lecto in nocte ad lucernos Platonis libro, qui immortalitatem animæ docet, stricto gladio revelatum manu pectus semel iterumque percussit.

VI. Redeamus ad illas præterea sanctorum nobilissimas disputationes, non in Academiæ nemorosæ obscuris textas [Al. tecias] umbraculis, sed cœlesti illustratas ex lumine. Beatus itaque flieronymus tam sanctum Victorinum martyrem, quam plerosque catholicos secutus, se potius fieri, quam propagari animas: secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Pater meus quotidie operatur, et ego operor, credere significavit. Sanctus quoque Augustinus hanc opinionem in octo admodum voluminibus, verbis tueri cernitur. Sed cum originale peccatum pœnasque parvulorum, qui sine baptismate moriuntur, declarare nititur, a Deo factam in Adam, et ex ipsa omnium hominum animas existere, tam suis argumentis, quam Scripturarum testimoniis, ut est illud: Anima quæ ingressæ sunt cum Jacob Ægyptum, el egressæ de femore illius, amplecti propensus compe

ritur.

VII. Hujus assertionibus beatus Gaudiosus episcopus, animarum et corporum promptissimus medicus, nostrisque temporibus unus martyr: cum nobiscum colloquium familiariter habuisset, per totam orationis suæ seriem evidentissimis approbationibus usus est. At vero sanctus Ambrosius, quem jam superius inter viros apostolicos memoravimus. Inho

B

rari, ut anima nascatur ex anima, quod nec animæ ipsi competit: aut si certe singulæ cœlesti potestate factæ sunt, et ex ipsis cæteræ natæ sunt, potest ex una Adæ anima credibile videri cæteras nasci: sed non convenit, quia soli Deo hoc possibile fuit, ut simplex generaret, nec cæteris concederetur, quod tam mysticum est in causa Salvatoris, ut non solum a solis gentilibus vel Judæis verum etiam ab ipsis qui Christianos se dicunt, incredibile putetur. Photiniani enim hanc fidem spernunt, non credunt Deum generasse. Nam si eo tempore quo seminatur corpus, et anima a generatur ex anima, de Adam costam sublatam legimus: non tamen animam natam ex anima. Sed si costa secum habuit animam : jam non nata est, sed [Al. si] detracta in partem. Sed nec hoc scriptum est: propheta enim Zacharias inter cæterea: Qui plasmas, inquit, animam hominis in eum. Nec Isaias ab his dissentiens, ait: Sic dicit Dominus Deus qui fecit te, et finxit te in utero. Si ergo in utero fingitur, jam formato corpori tribuitur. Cum enim omnia membra implet corporis, figurata dicitur in corpore: ut sicut aqua cum sit sine effigie, missa tamen in vas, figurata videtur, ita et anima cum sit natura incorporea et simplex: formatur in corpore, singula membra vivificans: quod quidem Moyses manifestius tradidit, dicens: Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiverit: si formatum fuerit, det animam pro anima: Si autem informatum fuerit, mulctetur pecunia: ut C probaret non inesse animam antequam formam. Itaque si jam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata: nam si cum senine et anima existit ex anima, multæ animæ quotidie pereunt; cum semen fluxu quodam non proficit nativitati.

IX. Sed si prius respiciamus, videbimus quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adæ in Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia jam formatuin corpus accepit animam. Nom poterat Deus animam limo terræ admiscere, et sic formare corpus. Sed ratio infirmatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur. Cum ergo corporis liniamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? An foras vagatur, quamdin immittatur, cum ratio tradat sic dari eam, ut anima in corpus non otiosa vagetur. Sed ex quo detur, dicant, qui aliud putant, ex mare, an ex femina [Suppl. Ex femina]? Non convenit, quia aliud in exemplo est : proponunt enim ex viro cum costa datam et animam, quod multis rationibus infirmari docuimus. Unde forte videatur dari ex femina, maxime propter Salvatorem: quem scimus sine complexu carnis, de Spiritu sancto natum ex femina; quod si arbitrantur, plus dant feminis auctoritatem enim

Hæc verba, generatur ex anima, de Adam, in nupera editione desiderantur.

viri mutant in feminam. Cum enim tam corporis A
quam animæ originem ex viro dicant, convertunt
se, ut id quod potius est, ex muliere dicant, id est,
animam quod vero minus, ex masculo, id est, cor-
pus; cum [A!. tac. cum] manifestum sit ordinem
exempli a Deo traditum immutari non posse. Qui
ergo animas ex una propagari asserunt, et non in
corpora juxta exemplum primi hominis a Deo quo-
tidie fieri, anathema sint.

Hieronymus. Sicut nescis viam spiritus et animæ ingredientis in parvulum, et ignoras ossium et venarum varietates in ventre prægnantis, quomodo ex vili elemento corpus hominis in diversas effigies artusque varietur, et de eodem semine aliud mollescat in carnibus, aliud duretur in ossibus, aliud in venis palpitet, aliud duretur in nervis: ita Dei opera scire non poteris, qui factor est omnium.

Augustinus. De animæ incarnatione utrum ex illa una quæ primo homini data est, sic cæteræ propagentur? an singulis quibusque novæ etiam mcdo fiant an alicubi jam existentes vel mittantur divinitus, vel sponte labantur in corpora ? Quænam sit eligenda opinio scire desidero.

Augustinus. Sancte frater Hieronyme, consulens te de his quæ nescio, oro Deum, ut fructuosum esse nobis velit [Al. velis]. Quamquam a enim sis tu multo, quam ego sim, ætate major, tamen etiam ipse jam senex consulo: sed ad discendum quod opus est, nulla mihi ætas sera videri potest: quia etsi senes magis decet docere quam discere magis ta- B quæstiunculæ, immo maximæ ecclesiasticæ quæstiomen discere, quam quid doceant ignorare.

Hieronymus. Beate papa Augustine, in Scripturarum, si placet, campo, sine nostro invicem dolore ludamus. Noli igitur annorum existimare nos numero: nec sapientiam canos reputes, sed canos sapientiam, Scriptura testante: Cani hominis, prudentia ejus. Noli, inquam, fidem pensare temporibus: nec me idcirco meliorem putes, quod prior in Christi exercitu cœperim militare.

Augustinus. Accipe igitur quæ mihi peto aperiri, ac disserere non graveris. Quæstio de anima multos movet, in quibus et me esse confiteor: nam quid de anima firmissime teneam, non tacebo.

:

Hieronymus. Metiris nos virtutibus tuis et parvos magnus extollis, ultimamque partem convivii C occupas, ut patrisfamilias judicio proveharis. Sed velle fateor, sed eniti præfero, magistrum renuens, comitem spondeo [Al. respondendo], petenti datur, pulsanti aperitur, quærens invenit discamus in terra, quorum nobis scientia perseveret in cœlo. Augustinus. Certus etiam sum animam, nulla Dei culpa, nulla Dei necessitate, vel sua, sed propria voluntate in peccatum esse collapsam nec liberari posse de corpore mortis hujus, vel suæ voluntatis virtute, tamquam sibi ad hoc sufficiente, vel ipsius corporis morte sed gratia Dei per Jesum Dominum

nostrum.

:

Hieronymus. Anima immortalis, invisibilis et incorporalis est secundum crassiorem dico corporis nostri substantiam dico vel eo certe tempore puᎠ nietur, et supplicium sentiet, quando pristinus corpus receperit ut cum quo peccavit, cum ipso puniatur.

Augustinus. Dicitur conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem. Deinde duodecim diebus solidetur: reliquis quindecim formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus, magnitudine augeatur.

Hieronymus. Super animæ statu memini vestræ

nis. Utrum lapsa de cœlo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant: an a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichæus, et insana Priscilliani hæresis suspicantur: an in thesauro Dei habeantur olim conditæ, ut quidam Ecclesiastici stulta persuasione confidunt: an quotidie a Deo fiant, et mittantur in corpora, secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Pater meus usque modo operatur, et ego operor: an certe ex traduce, ut Tertullianus, Apollinarius, et maxima pars Occidentalium autumant, ut quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima et simili cum brutis animantibus conditione subsistat.

Augustinus. Hoc certe sentis, quod singulas animas singulis nascentibus etiam modo Deus faciat. Cui sententiæ ne objiciatur, quod omnes creaturas sexto die consummaverit Deus, et septimo requieverit, adhibes testimonium ex Evangelio: Pater meus usque nunc operatur.

Hieronymus. Quid enim ambiguitatis in dicto est ut diversæ intelligentiæ tribuatur occasio? Constat, et super hoc nulla contentio est.

Augustinus. Doce ergo, quæso, quæ doceam : doce quod teneam. Et dic mihi, si animæ singillatim in singulis hodieque nascentibus fiunt, ubi in parvulis peccent, ut indigeant sacramento Christi, remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati : aut si non peccant, qua justitia Creatoris ita peccato obligentur alieno? Cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur ut eas, nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismatis subvenire.

Hieronymus. Alienali sunt peccatores a vulva: erraverunt ab utero: locuti sunt falsa : statim ut nati sunt, subjacuere peccato, in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. Illud quoque quod in volumine Job scriptum est: Numquid mundus erit homo coram Deo, aut in operibus suis irreprehensibilis vir? Si adversus famulos suos non credit: et contra angelos suos pravum quid reperit: quanto magis in

• Eadem edit. Quamquam enim te multo, quam ego sim, ætate majorem, tamen, elc.

PATROL. XXX.

9

« ElőzőTovább »