Oldalképek
PDF
ePub

(72) Huc adde propheticorum sermonum divinitatem, et legis mosaicæ spiritum, adventu Jesu resplenduisse. Nec enim antè Christi adventum, manifestis argumentis ostendi poterat veteres scripturas divinitùs fuisse inspiratas. Christi autem adventus iis qui suspicari poterant legem et prophetias non esse divinas, perspicuè declaravit cœlesti gratiâ esse conscriptas. (Origenes, de Principiis, lib. iv, no 6. )

Et hoc quidem ex omni scripturarum propheticarum genere dictum esse intelligendum est, ne nisi in adventum Domini ex virgine in hominem procreandi intellectæ et recognitæ fuerint, intelligentiæ eorum vis obsignata habeatur, et clausa. (S. Hilarius, in psalmos prologus, no 6.)

Illud volo probare Judæum, sublatis de Christo prophetiis, evertere maximam partem prophetiarum, nec posse apertè ostendere nobilitatem veteris, nisi novum admiserit. (S. Joannes Chrysost., Expos. in psalm. cix, no 2.)

Siquidem legis gloria in hoc sita est, quod ad Christum animos convertat. (Idem, in epist. 2 ad Corinth. Homil. vII, no 3.)

Lege libros omnes propheticos, non intellecto Christo; quid tam insipidum et fatuum invenies? Intellige ibi Christum: non solùm sapit quod legis, sed etiam inebriat. (S. Augustinus in Joan., tract. Ix, no 3.)

(73) Numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cùm adhuc Jerusalem habitaretur, et esset opulenta ipsa, et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitarentur ? (Zachar. v11, 7. )

(74) Quod si quis ex iis qui libenter contradicere solent, non nostros hos libros, sed Judæorum, eo quod etiamnum in eorum synagogis asserventur, proprios esse dicat, ac frustrà religionem his libris

acceptam à nobis referri; noverit ille ex iis ipsis quæ in his libris scripta sunt, non Judæorum, sed nostrain esse horum librorum doctrinæ possessionem. Quod autem hi libri, qui religionis nostræ proprii sunt, etiamnum apud Judæos asservantur, id providentiæ divinæ nobis consulenti opus extitisse. Nam, ne ex Ecclesiâ proferentes locum suspicandæ fraudis præbeamus hominibus nobis obtrectandi cupidis, ex Judæorum synagogis eos proferri postulamus, ut ex ipsis illis libris qui adhuc apud eos asservantur, claré et apertè nostras esse pateat leges quæ à sanctis viris ad doctrinam scriptæ sunt. (S. Justinus ad Græcos cohort., cap. xli. )

(75) Vellem nunc adesse omnes judæos et gentiles; et hoc libro à Judæis accepto psalmumit à legere. Neque enim ignoratis, et in judiciis et ubiquè, tunc maximè à suspicione remotum esse rerum testimonium, quandò id fertur ab inimicis. Ut ergo hoc quoque eveniat, exhibeamus testimonium ex veteri, ut et judæi et gentiles pudore afficiantur: Judæi quidem videntes et non intelligentes, gentiles verò videntes libros nobis aufferri ab inimicis. Neque enim poterunt ea à nobis esse conficta dicere; cum non nos, sed qui Christum cruxifixerunt, libros nobis qui de ejus potestate loquuntur. (S. Joannes Chrysost., Expos. in psalm. XLIV, no 1.)

At vide sapientiam Dei, scripturas prophetarum non sinit in Ecclesiâ solum esse, sed et apud Judæos: ut illi coarguerentur, reliquit eos apud judæos indignos, Dei hostes, Christi inimicos. Cur ergo hoc fecit, nec ab illis scripturas abstulit? Evidens causa est, nec multâ probatione opus habet: ut prædicatio mea non suspecta esset. Si solus prophetas haberem, posset incredulus contradicere. Ausus ne essem ego dicere, dixit Moyses, dixit Isaïas, aut dixit reliquus prophetarum, ordo de Christo et de iis quæ tempore adven

tûs ejus eventura erant. Poterat quivis respondere: Undè non scimus Moysem fuisse prophetam, et hæc dixisse aut prædicasse, quemadmodùm vobis christianis ad confirmationem doctrinæ vestæ blaterare visum est, prophetas nempé fingere, et nomina fabulosa comminisci. Nos ne debemus hanc autoritatem admittere? Nunc verò contradicenti, etiamsi magnis munitus ratiociniis, omnis sublata occasio est; eo quod illa testimonia apud ipsos deposita sint, quæ nos ad dogmatum nostrorum defensionem afferimus. (Idem, de mundi creatione, Orat. Iv, no 5.)

(76) Et testimonium quod ab hostibus ferebatur, cum qui prædicabatur sermonem, fide dignum reddebat. Hujus enim sermonis præcones in medium producebant, et Abraham patriarchum, qui easdem promissiones acceperit, et Isaacum promissionis fructum, et Jacobum qui eamdem benedictionem à patre retulit, et Judam qui paternam benedictionis sortem suscepit, et Moysem qui hæc prædixit, et regem Davidem qui eadem vaticinatus est, et Isaïam et Jeremiam qui eadem prædicaverant, et Ezechielem et Danielem qui hæc per spiritum prædicarunt; totum prætereà prophetarum chorum, qui nostra hæc evidentissimè antè ostendit. Videntes igitur qui audiebant judæos confiteri hasce voces divinas esse, miracula autem quæ in Christi nomine perficiebantur conspicientes, et signa sua obsides; et pignora sermonum accipientes, prædicationem quidem facilè recipiebant; credebaut autem Deo qui prædicabatur, et judæorum impias nugas abominabantur. Proindè judæorum incredulitas divinæ prædicationts non modo impedimentum non fuit, sed iis potiùs qui resistere conebantur, sermoni fidei autoritatum conciliaverunt. (Theodoretus de provid., orat. x. )

(77) Modò fratres nobis serviunt judæi, tanquàm capsarii nostri sunt; studentibus nobis codices por

tant. Audite in quo nobis serviunt, et non sine causâ. Caïn ille frater major qui occidit minorem fratrem, accepit signum ut occideretur, id est ut maneat iste populus. Apud illos sunt prophetæ et lex; in quâ lege et in quibus prophetis Christus prædicatus est. Quando agimus cum paganis, et ostendimus hoc evenire modo in ecelesiâ Christi quod antè prædictum est de nomine Christi, de capite et corpore Christi, ne putent nos finxisse illas prædictiones et ex his rebus quæ acciderunt, quasi futura essent, nos conscripsisse proferimus codices judæorum. Nempè judæi inimici nostri sunt; de chartis inimici convincitur adversarius. (S. Augustinus, enarr. in psalm. XI, n° 14.)

Proptereà autem adhuc judæi sunt, et libros nostros portent ad confusionem suam. Quandò enim volumus ostendere prophetatum Christum, proferimus paganis istas litteras. Et ne fortè dicant duri ad fidem, quia nos christiani composuimus, ut, cum evangelio quod prædicamus, finxerimus prophetas, per quos prædictum videretur quod prædicamus: hinc eos convincimus, quia omnes istæ litteræ quibus Christus prophetatus est, apud judæos sunt; omnes ipsas litteras habent judæi. Proferimus codices ab inimicis, ut confundamus alios inimicos. In quali ergò opprobrio sunt judæi! codicem portat judæus, undè credat christianus: librarii nostri facti sunt; quomodo solent servi post dominos codices ferre, ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant...... Sic apparent judæi de scripturâ sacrâ quam portant, quomodò apparet facies cæci de speculo: ab aliis videtur, ab ipso non videtur: (Idem, enar. in psalm. LVI, no g.)

V. Idem, sermo cc in Epiph. 4.; sermo cc, II, in Epiph. 6; de Consensu evang., lib. 1, cap. 14, no 22; de Civit. Dei, lib. Iv, cap. 34; lib. xvIII,

T. I.

10.

cap. 46, 47; Epistola CXLIX, ad Paulinum, cap. I n° 9; contrà Faustum, lib. xIII, cap. 10, lib. xvI, cap. 21; contrà duas epist. pelagianorum, lib. II, no 9. (78) V. Josephe, Antiq. jud., liv. xII, chap. 2. Quidam igitur homines inter judæos Dei prophetæ extitere, per quos spiritus propheticus futura prænuntiavit antequam fierent. Horum vaticinia diligenter observabant, qui secundùm temporem seriem judæa regnarunt; cum eâ ut in ore vaticinantium emissa fuerant, propriâ hebræorum linguâ, in libris ab ipsis prophetis conscriptis possiderent. Ptolomæus autem, rex Ægyptiorum, cùm bibliothecam construeret, ut omnium hominum scripta comportare conaretur, certior de his quoque vaticiniis factus, Herodem tunc judæorum regem per legatos regavit, ut libros prophetarum ad se mitteret: at rex quidem Herodes eâ quam diximus hebræorum linguâ scriptos misit. Sed cum nota Ægyptiis non essent quæ scripta in illis erant, iterùm, legatis missis, ab ipso petiit, ut ad se mitteret qui hos libros in græcum sermonem transferrent: quod cùm factum esset, apud Egyptios quoque hactenus libri manserunt ; ac ubiquè apud omnes extant judæos qui, quamvis legant, non tamen quid dicatur intelligunt, sed nos pro inimicishabent, et non secus ac vos. (S. Justinus, Apol. 1, cap. 51.)

Deus ille, tantorum bonorum auctor, divinæ scientiæ vi futurum intuitus, singulari egit providentia, ut quæ de venturo paulò post generis humani servatore, eodemque sanctioris erga unum præpotentem Deum religionis omnibus sub sole gentibus doctore futuro, prædicta jam olim essent, ea demùm accuratâ explicatione patefacta, et publicis in bibliothecis collocanda, cunctorum in lucem venirent : immissâ hâc Ptolomeo regi mente divinitùs, nimirùm ut quædam quasi penus esset; undè illa post modum in populorum omnium usum fructumque promeretur..

« ElőzőTovább »