Oldalképek
PDF
ePub

occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob: filii autem regni ejicientur extrà. Hæc porrò dicebat, et gentium ecclesiam, et Judæorum reprobationem prænuntians, quod etiam nunc opere completum est, et sole clarius omnibus exhibetur: sed tunc obscurum erat, et ab incredulis non facilè admittebatur. Ideòque signum tunc exhibitum præcessit, quod multam fidem faciebat rei post ea eventuræ ; quemadmodùm et ipsa prophetia, quæ nunc opere completur, signo tunc facto, magnam præbet confirmationem. Quid dixerit incredulus? An mundatum non fuisse leprosum ? Respiciat in prophetiâ veritatem, ut illâ perspectâ signo fidem habeat. Quid porrò dixerint illi tunc Judæi? An ea quæ ille dicebat non esse vera? Respiciant leprosum mundatum, et ex beneficio illi allato futuris non neget fidem cùm maximum illi prophetiæ pignus acceperint, nempè signum; ut hodierni signi pignus per prophetiam babent. Vides quomodò alterum altero confirmatur. (S. Joannes Chrysost. in Isaiæ, cap. VII, no 1.).

:

I.

quæ

diù

(45) Cùm advenisset igitur, et salutis hominum negotium ageret, tùm eorum qui tunc in vivis, tùm etiam eorum qui post futuri erant, variis illam modis procurabat. Vide, quæso, quid faciat : miracula edit, et quædam prædicit longis posteà temporibus iis eventura. Ac per ea quæ tunc fiebant, posteà futura erant auditoribus præsentibus fidem faciens, futuris quoque ex eventu prædictionum credibilia reddens miracula illo tempore edita, atque ex hâc duplici demonstratione fidem faciens iis quæ ad fidem pertinebant. (S. Joannes Chrysost. adv. Judæos, quòd Christus sit Deus, no 11.) 16; Joan. IV, (46) V. Matth. XXI, II; Luc. VII,

19; VI, 14; IX, 17; et alibi.

(47) Et idcircò vel maximè prophetæ apud po

pulum sermonum suorum habebant fidem, quia non solùm de iis quæ multa post sæcula futura erant, sed etiam quæ incontinenti, et non post grande temporis spatium essent implenda memorabant. (S. Hyeronymus in Isaiæ caput xxxviii, lib. x1.)

Non solum ea quæ multa post sæcula futura sunt, propheticus sermo prædicit; sed et vicina et quæ statim vaticinium consequuntur... ut qui viderint rebus expleta quæ antè nuntiata sunt, convertantur ad cultum Dei, in cujus prophetis divinationis est veritas. (Idem in cap. vII; Amos, lib. 111.)

(48) Pensées de Pascal, chap. xv, no 13.

(49) Propheta qui vaticinatus est, pacem cùm venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. (Jerem. xXVIII, 9.)

Et cùm venerit quod prædictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos. (Ezech. xxIII, 33. )

Idoneum testimonium divinitatis est veritas divinationum. (Tertullianus, Apol., cap. xx.)

Sin autem fidem non habes prophetis, signa aperta et manifesta præbemus quæ maximè ostendunt eos à Deo fuisse inspiratos; et nihil nobis diseruisse. quod ex se afferrent, sed divinâ illâ gratiâ, et super cœlesti afflatos. Quæcumque enim ab iis dicta sunt, finem sunt assecuta, et omnia ad veram veritatem devenerunt. (S. Joannes Chrysost., Expos. in psal. IV, n° II.)

Firmitas enim fidei in eo est, quia omnia quæ evenerunt in Christo prædicta sunt. (S. Augustinus in cap. 2 epist. S. Joan., Tract. no 2.)

(50) Quod si tacitâ cogitatione responderis, quomodò possum intelligere verbum quod Dominus non est locutus? Hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus; sed per tumorem animi sui

propheta confinxit; et idcircò non timebis cum. (Deuter. XVIII, 21, 22.)

Infelix oraculi exitus argumentum est infirmitatis illius à quo ea per oraculum prædicta quæ non evenerunt. (Quæst. ad Orthodoxum, quæst. 146.)

Intelligis in rerum prædictarum frustratione, quod non ex Deo quippiam prædictum sit; veritatis enim est amica veritas. (S. Cyrillus Alex., de Ador. in spiritu et verit., lib. 1, circà init.)

(51) Émile, livre Iv.

(52) Quid quæris, Carneades, cur hæc ità fiant, aut quâ arte perfici possunt? Nescire me fateor'; evenire autem te ipsum dico videre. Casu, inquit. Itane verò? Quidquam potest casu esse factum, quod omnes habeat in se numeros veritatis. Quatuor tali jacti venereum efficiunt. Nùm etiam centum venereos si ecce talos jeceris casu futuros putas? Adspersa temerè pigmenta in tabulâ oris lineamenta effingere possunt. Num etiam veneris Coæ pulchritudinem effingi posse adspersione fortuitâ putas? Sus rostro si humi litteram A impresserit, nunc proptereà suspicari poteris Andromacham Ennii ab eo posse describi ? (Cicero, de Divin., lib. 1 , cap. 14.)

(53) V. 4 Reg. V, VI, I et seq.

(54) Gentem quidem nullam video, neque tam humanam atque doctam, neque tam immanem, tamque barbaram, quæ non significari futura, et à quibusdam intelligi prædicique posse senseat. (Cicero, de Divinatione, lib. 1, cap. 1.)

(55) Quam quidem (divinationem) esse reverâ hâc stoïcorum ratione concluditur. Si sunt dii, neque antè declarant hominibus quæ futura sunt, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, aut existimant nihil interesse hominum scire quid futurum sit, aut non censent esse suæ majestatis præsignificare hominibus quæ sunt futura, aut ea ne

ipsi quidem dii significare possunt. At neque non diligunt nos; sunt enim benefici, generique hominum amici: neque ignorant ea quæ ab ipsis constituta, et designata sunt; neque nostrâ nihil interest scire ea quæ eventura sunt; erimus enim cautiores si sciemus: neque hoc alienum ducunt à majestate suâ ; nihil enim beneficentia præstantius: neque non possunt futura prænoscere; non igitur sunt dii, nec significant futura: sunt autem dii, significant ergo. Et non si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam; frustrà enim significarent; nec si dant vias, non est divinatio. Est igitur divinatio. (Cicero, de Divinatione, lib. 1, cap. 38.)

(56) At nonnunquam ea quæ prædicta sunt, minus eveniunt. Quæ tandem id ars non habet, earum dico artium quæ conjecturâ continentur et sunt opinabiles? An medicina ars non putanda est, quæ tamen multa fallunt? Quid gubernatores, nonne falluntur? (Cicero, de Divinatione, lib. 1, cap. 13.)

(57) Propheta autem qui arrogantiâ depravatus voluerit loqui in nomine meo quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur. (Deuter. xvIII, 20.)

(58) Quid est enim divinatio? Cur ab eâ decipimini? Ministra est tibi vigentium in mundo cupiditatum. Vis bellum gerere, et Apollinem consiliarum cædium capis; vis rapere virginem, et dæmonem tibi optas auxilio venire. Egrotas per te ipse, et, ut Agamemnon, duos consiliarios, ità deos tibi cupis adesse. Quædam furit aquâ potà, et adhibito thure amens fit; hanc tu vaticinari dicis. Præscius erat futurorum Apollo, et vaticinantium magister se ipse in Daphne frustratus est. Quercus, dic mihi, divinat, rursùmque aves prænuntiant. Tu verò animalibus et plantis ignobiliores. Præclarum tibi erat fieri lig

num præsagum, et avium volatum sırmere. ( Tatiani contrà Græcos orat., no xix.)

(59) Nolite igitur scelerata, i piaque adyta curiosius explorare, nec profundorum antrorum hiatus, præstigiis, monstrisque plenos, aut thesprotæum lebetem, aut tripodem civrhæum, aut ænæum Dodona tintinnabulum. Gerandryon autem illud descrtis olim in arenis cultum, quodque ibidem celebrabatur oraculum jam verò cum ipso quercu prorsùs emarcuit, raneidis, ac vetustate contritis fabulis relinquite. Enim verò siluit utique fons ille castalius, siluit Colophonius alter, ac reliquæ simul omnes fatidicæ undæ aruerunt; quas ventoso fastu, sero licet; palàm tamen, aliquandò spoliatas viderunt, post ea quam illæ cum fabellis omninò defluxissent. Decanta tu nobis clarium, Pythiam, Didymea, Amphiaraum, Apollinem, Amphilochium. Adde si lubet prodigiorum interpretes; adde augures, et somniorum conjectores. Quin age: sis ac simul eos coràm Pythio; statue qui divinationes suas farinâ hordeove perficiunt; quique à plurimis etiam non observantur ventriloquos. Jam verò et Egyptiorum penetralia, et manium apud Etruscos vaticinationes in tenebris jacent. Vesanæ profectò illæ sunt infidelium hominum fallendi artes, ejusdemque fascinationes veluti negotiationis sociæ habeantur capræ ad divinandum informatæ, nec non corvi illi, quos ad responsa hominibus reddenda homines erudiere. (S. Clemens Alex., Cohort. ad gentes, cap. 2.)

(60) Nos itaque in hæc oracula dicamus, non pauca ex Aristotele et peripateticis colligi posse, quibus everteretur quidquid modò de pythiâ, cæterisque oraculis, memoratum à Celso est. Ex Epicuro etiam, et iis qui ejus hâc de re sententiam sequuntur, promptum esse ostendere tolli è medio à quibusdam Græcis omnia illa oracula, quæ in totâ Græciâ tantoperè

« ElőzőTovább »