Oldalképek
PDF
ePub

querctur, Omnia quæ habet Pater, mea sunt; proptera dixi quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. xvi, 15); de his dixit quæ ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est æqualis, omnia quæ habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quæ Patri est sublita et Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet; sed utique de Patrem de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius.

3. Et clarificatus sum, inquit, in eis. Nunc suam clarificationem tanquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura superius autem a Patre poscebat ut fieet. Sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua dixerat, Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus essel, apud te (Joan. xvii, 1, 5); utique requirendum est. Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum inotescil eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis? Possumus plane sic intelligere dixisse Dominum de Apostolis, quod clarificatus sit eis: dicendo enim esse jam factum, ostendit jam fuisse prædestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum.

4. Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Si horam prorsus illam qua loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo erant ; et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat: non enim secundum provectum cordis et vitæ id accipere possumus vel debemus, ut illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant; ille autem jam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum est hic enim verbum unum, quod nos ita intelligere omnino non sinat : quia non ait, Et non sum in mundo; sed, Jam non sum in mundo: per hoc ostendens fuisse se in mundo, jam non esse. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum jam illa non sapere ? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit jam non esse; profecio præsentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam jam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc ostendens, quod se jam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus, Jam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hos de morituris solet dici. Quanquam et ipse Dominus tanquam prævidens quid lecturos movere posset adjecit, Et ego ad te venio : sic exponens quodammodo cur dixerit, Jam non sum in mundo.

5. Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur : Ut sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait, Ut nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum samus nos; sed ait, ut sint unum sicut et nos. Ipsi utique in natura

sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio verum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod ejusdem naturæ Deus est cujus et Pater, secundum quod alibi dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. x, 30): non secundum quod etiam homo est: nam secundum hoc, Pater major me est (Id. XIV, 28), dixit. Sed quoniam una eademque persona es! Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat intelligimus autem Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re dilligentius disputandum est.

6. Hic autem sequitur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo, in quo eos quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana præsentia constitutus sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis (Id. xv1, 23). Neque hoc tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius: simul enim nos custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos: sicut Verbum caro factum descendit ut levaret, non cedidit ul jaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus; et intelligamus, cum iia loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo servebat discipulos suos Filius præsentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spirituali : et quando ab eis abstulit Filius præsentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritualem. Quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodiæ parternæ non eos abstulit: et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit ; sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique Filio.

7. Sequitur ergo Filius, et dicit: Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. Filius perditionis dictus est traditor Christi, perditioni prædestinatus, secundum Scripturam quæ de illo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.

8. Nunc autem, inquit, ad te venio ; et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. Ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat, Jam non sum in mundo: quo cur dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo jam non erat. Quod sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, jam superius expressum est, ubi ait, Ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis

dicit implendum; propter quod locutum se dixit in mundo. Hæc est pax illa et beatitudo in futuro sæculo, propter quam consequendam temperanter et juste et pie vivendum est in hoc sæculo.

TRACTATUS CVIII.

De eo quod ait Jesus, Ego dedi eis sermonem tuum; usque ad id, Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Cap. xvII, . 14-19).

1. Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermouem tuum, et mundus eos odio habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quæ illo postea sunt secutæ; sed more suo dicit ista, verbis præteriti temporis futura prænuntians. Deinde causam subjiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut el ego non sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod jam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi (Joan. xv, 19). Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secundum forman servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi jam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto: propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto.

2. Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. Adhuc enim necessarium habebant, quamvis jam non essent de mundo,esse tamen in mundo. Repetit eamdem sententiam: De mundo, inquit, non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanclifica eos in veritate. Sic enim servantur ex malo, quod superius oravit ut fieret. Quæri autem potest quomodo de mundo jam non erant, si sanctificati in veritate nondum erant; ant si jam erant, cur poscat ut sint. An quia et sanctificati in eadem proficiunt sanctitate, fiuntque sanctiores; neque hoc sine adjutorio gratiæ Dei, sed illo eorum sanctificante provectum, qui sanctificavit incoeptum? Unde et Apostolus dicit: Qui in vobis opus bonum cœpil, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philipp. 1, 6). Sanctificantur itaque in veritate hæredes Testamenti Novi, cujus veritatis umbræ fuerant sanctificationes Veteris Testamenti et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit, Ego sum viu, el veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Item quando ait, Veritas liberavit vos, paulo post exponens quid dixe. rit, Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (ld. viii, 32, 36); ut ostenderet hoc se prius dixisse veritatem, quod postmodum Filium. Quid ergo aliud et hoc loco dixit, Sanctifica eos in veritate, nisi, sanctifica eos in me?

3. Denique sequitur, et hoc apertius insinuare non desinit Sermo, inquit, tuus veritas est. Quid aliud dixit, quam, Ego veritas sum? Græcum quippe Evangelium óyos habet,quod etiam ibi legitur,ubi dictum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et utique Verbum ipsum novi.

mus unigenitum Dei Filium, quod caro factum est, et habilavil in nobis (Id, 1, 1, 14). Unde et hic poni potuit, et in quibusdam codicibus positum est, Verbum tuum veritas est ; sicut in quibusdam codicibus etiam ibi scriptum est In principio erat sermo. In græco autem sine ulla varietate, et ibi et hic λóyos est. Sanctificat itaque Pater in veritate, id est, in Verbo suo, in Unigenito suo, suos hæredes ejusque cohæredes.

4. Sed nunc adhuc de Apostolis loquitur; nam secutus adjungit, Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. Quos misit, nisi Apostolos suos? Nain et ipsum nomen Apostolorum, quoniam græcum est, nihil nisi missos significat in latino. Misit ergo Deus filium suum non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. vii, 3); et misit Filius ejus eos quos natos in carne peccati sanctificavit a labe peccati.

5. Sed quoniam per hoc quod mediator Dei et hominum homo Christus Jesus factus est caput Ecclesiæ, illi membra sunt ejus; ideo ait quod sequitur, Et pro eis ego sanctifico meipsum. Quid est enim,Et pro eis ego sanctifico meipsum, nisi, eos in meipso sanctifico, cum et ipsi sint ego? Quoniam de quibus hoc ait, ut dixi, membra sunt ejus, et unus est Christus caput corpus docente Apostolo atque dicente de semine Abrahæ, Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis; cum dixisset superius, Non dicit, Et seminibus tanquam in multis; sed tanquam in uno, Bt semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 29, 16). Si ergo semen Abrabæ, hoc est Christus, quid aliud dictum est quibus dictum est, Ergo semen Abrahæ estis, nisi, ergo Christus estis? Inde est quod alio loco idem ipse apostolus ait : Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt pressurarum Christi, in carne mea (Coloss. 1, 24). Non dixit, pressurarum mearum, sed, Christi: quia membrum erat Christi; et in persecutionibus suis, quales Christum in suo toto corpore pati oportebat, etiam ipse pressuras ejus pro sua portione adimplebat. Quod ut etiam hoc loco certum sit, attende sequentia. Cum enim dixisset, Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut intelligeremus hoc eum dixisse, quod eos sanctificarét in se, mox addidit, Ut sint et ipsi sanclificali in veritate. Quod quid est aliud quam, in me, secundum id quod veritas est Verbum illud in priacipio Deus? In quo et ipse filius hominis sanctificatus est ab initio creationis suæ, quando Verbum factum est caro; quia una persona facta est Verbum et homo. Tunc ergo sanctificavit se in se, hoc est, hominem se in Verbo se; quia unus Christus Verbum et homo, sanctificans hominem in Verbo. Propter sua vero membra, Et pro eis, inquit, ego, id est, quod prosit etium ipsis, quia et ipsi sunt ego; sicut mihi profuit in me, quia homo sum sine ipsis: Et ego sanctifico meipsum, hoc est, ipsos in me tanquam meipsum sanctifico ego, quoniam in me etiam ipsi sunt ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est et ipsi, nisi, quemadmodum ego; in veritate, quod ipse sum ego? Deinde jam non solum de Apostolis, sed etiam de

suis cæleris membris incipit dicere: quod donante ipso, alio sermone tractandum est.

TRACTATUS CIX.

In illud, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Cap. xvi, ỳ. 20.

1. Dominus Jesus jam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et Apostolus nominavit, cum quibus cœnaverat ultimam cænam, de qua traditor ejus per buccellam manifestatus exierat. et cum quibus post ejus egressum antequam pro eis oraret, multa jam fuerat locutus ; adjunxit et cæteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem, Non pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant: sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat, Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis (Joan. xv, 27); et per hos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur, et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque bi tantum intelligendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent, Apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, cæteris prædicaverunt atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est ejus Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt.

2. Potest itaque videri Jesus in hac oratione non orasse pro quibusdam suis, nisi diligenter scrutemur in eadem oratione verba ejus. Si enim pro eis prius oravit, sicut jam ostendimus, qui cum illo tunc erant, postea vero etiam pro eis qui per verbum eorum in illum fuerant credituri; potest dici non orasse pro illi qui neque tunc erant cum illo quando ista dicebat, neque per verbum eorum postea, sed in eum sive per ipsos, sive quomodolibet, tamen ante crediderant. Numquid enim cum illo tunc erat Nathanael ? Numquid Joseph ille ab Arimathia, qui corpus ejus a Pi. lato petiit, quem jam discipulum ejus fuisse iste ipse Joannes evangelista testatur (Joan. xix, 38)? Numquid Maria mater ejus, et aliæ feminæ, quas ejus discipulas in Evangelio jam tunc fuisse didicimus ?Numquid cum illo tunc erant de quibus sæpe dicit idem Joannes evangelista, Multi crediderunt in eum (ld. 11, 23, iv, 39, VII, 31, viii, 30, et x, 42)? Nam unde erat multitudo illa eorum qui cum ramis partim præcedebant, partim sequebantur insidentem jumento, dicentes, Benedictus qui venit in nomine Domini; et cum eis pueri, de quibus ipse ait fuisse prædictum, Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem (Matth. xx1, 7, 16: Psal. vi, 3)? Unde quingenti fratres, quibus, simul post resurrectionem non apparuisset (I Cor.

xv, 6), nisi in eum ante credidissent? Unde illi centum et novem, qui cum istis undecim centum et viginti erant, quando simul congregati post ejus ascensum exspectaverunt, et acceperunt promissum Spiritum sanctum (Act. 1, 15, et 11, 4)? Unde erant isti omnes, nisi ex illis de quibus dictum est, Multi crediderunt in eum? Non ergo pro eis tunc oravit Salvator, quoniam pro eis oravit qui cum illo tunc erant, et pro aliis qui per verbum corum in cum non jam crediderant, sed fuerant credituri. Isti autem nec cum illo tunc erant, et in eum jam ante crediderant. Omilto dicere de Simeone sene, qui in infantulum credidit; de Anna prophetissa (Luc. 11, 25-38); de Zacharia et Elisabeth, qui eum prophetaverunt antequam de Virgine nasceretur (ld. 1, 41-45, 67-79); de filio eorum Joanne præcursore ejus, amico sponsi, qui eum et in sancto Spiritu agnovit, et absentem prædicavit, et aliis agnoscendum cum præsens esset ostendit (Joan. 1, 19-36, et 111, 26-36): hos omitto, quoniam responi deri potest orandum pro talibus mortuis non fuisse, qui cum magnis suis meritis hinc abierant, et recepti quiescebant; hoc enim et de antiquis justis similiter respondetur. Quis enim eorum a damnatione totius massæ perditionis, quæ per unum hominem facta est, salvus esse potuisset, nisi in unum Mediatorem Dei et hominum in carne venturum revelante Spiritu credidisset? Sed numquid ei pro Apostolis orandum fuit, et protam multis qui in hac vita adhuc erant, nec cum illo tunc erant, et jam ante crediderant, orandum non fuit? Quis hoc dixerit?

3. Intelligendum est igitur, quod nondum in eum. sic crediderant, quomodo in se credi volebat : quandoquidem et ipse Petrus, cui confitenti et dicenti, Tu es Christus Filius Dei vivi, tam maguum testimonium perhibuerat, magis eum mori nolebat, quam mortuum resurrecturum esse credebat ; unde mox ab eo appellatus est satanas (Matth. xvi, 16, 23). Fideliores itaque reperiuntur, qui defuncti jam fuerant, et resurrecturum Christum revelante Spiritu non utique dubitabant, quam illi qui cum credidissent ipsum redempturum Isarel, visa ejus morte spem totam quam de illo habuerant perdiderunt. Nihil itaque melius credimus, quani post ejus resurrectionem impertito Spiritu sancto, et doctis et confirmatis Apostolis, eisque in Ecclesia primitus doctoribus constitutis, per eorum verbum sic alios credidisse quemadmodum in Christum credi oportebat, id est, ut fidem resurrectionis ejus tenerent. Ac per hoc et illos omnes qui jam in eum credidisse videbantur, ad eorum numerum pertinuisse pro quibus oravit, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me.

4. Sed restat nobis ad istam quæstionem adhuc solvendam beatus Apostolus, et latro ille crudelis in scelere, fidelis in cruce. Paulus quippe apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum se dicit factum Apostolum : et de ipso suo evangelio loquens ait, Neque enim ab homine ego accepi illud, neque didici; sed per revelationem Jesu

Christi (Galat. 1, 1, 12). Quomodo igitur erat in eis de quibus dictum est, credituri sunt per verbum eorum in me? Latro vero ille tunc credidit, quando in ipsis doctoribus fides quæ fuerat qualiscumque defecit. Nec ipse itaque per eorum verbum credidit in Christum Jesum et tamen sic credidit, ut quem videbat crucifixum, confiteretur non solum resurrecturum, verum etiam regnaturum, dicendo, Memento mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. xx111, 42).

5. Proinde relinquitur, ut si Dominus Jesus hac oratione pro suis omnibus quicumque in hac vita, quæ tentatio est super terram (Job vII, 1), vel tunc erant, vel futuri erant, orasse credendus est, sic intelligamus quod dictum est, per verbum eorum, ut ipsum verbum fidei quod prædicaverunt in mundo, hic signi. ficatum esse credamus; dictum autem esse verbum eorum, quoniam ab ipsis est primitus ac præcipue prædicatum. Jam enim ab ipsis prædicabat in terra, quando per revelationem Jesu Christi ipsum verbum corum Paulus accepit. Unde et contulit cum eis Evangelium, ne forle in vacuum cucurrisset aut curreret; et dexteras ei dederunt: quia et in illo, quamvis non per eos illi datum, tamen verbum suum, quod jam prædicabant, et in quo fundati fuerant, invenerunt (Galat. 1, 2, 9). De quo verbo resurrectionis Christi idem dicit apostolus, « Sive ego, sive illi, sic prædicamus, et sic credidistis» (1 Cor. xv, 11); et iterum, « Hoc estin »,quit, « verbum fidei quod prædicamus, quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris » (Rom. x,8et9). Et in Actibus Apostolorum legitur quod in Christo Deus definierit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis (Act. xvII, 31). Hoc verbum fidei, quia principaliter ac primitus per Apostolos, qui ei cohæserant, prædicatum est, ideo verbum eorum dictum est. Neque enim propterea non est verbum Dei,quia dictum est verbum eorum; cum dicat idem apostolus Thessalonicenses excepisse a se, non ut verbum hominum, sed, sicut est, vere verbum Dei (I Thess. 11, 13). Ideo ergo Dei, quia Deus id donavit; eorum vero verbum dictum est, quia hoc prædicandum illis Deus primitus ac præcipue commendavit. Ac per hoc etiam ille latro in sua fide verbum eorum habebat : quod eorum propterea dictum erat, quoniam prædicandum ad eorum officium primitus ac præcipue pertinebat. Denique cum murmur factum esset de ministerio mensarum a viduis Græcorum, antequam Paulus credidisset in Christum; responderunt Apostoli, qui Domino ante cohæserant: Non est bonum nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis (Act. vi, 1-4). Tunc ordinandos diaconos providerunt, ne ipsi a prædicandi verbi avocarentur officio. Unde merito dictum est verbum eorum, quod est verbum fidei, per quod omnes in Christum, undecumque id audierint, crediderunt, vel audituri et credituri sunt. Ergo illa oratione pro omnibus quos redemit, sive tunc in carne viventes, sive postea futuros, Redemptor noster oravit, cum rogans pro Apostolis qui cum illo tune erant, ad

junxit etiam illos qui per eorum verbum in eum fuerant credituri. Quid autem adjunctis illis deinde dicat, alia est disputatione tractandum.

TRACTATUS CX.

De eo quod sequitur, Ut omnes unum sint, etc., usque ad id, Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Cap. xvII, . 21-23.

1. Cum Dominus Jesus orasset pro discipulis suis quoз tunc secum habebat, atque adjunxisset suos alios, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; velut quæreremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens : Ut omnes autem sint sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, Et superius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum babebat, oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Joan. xvi, 11). Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes unum simus; sed, Ul omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (subintelligitur, unum sumus; quod apertius dicitur postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant, Ut sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ sunt nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus ; quia unius substantiæ nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, ejusdem substantiæ est cujus et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commendare, quod alio loco ait, Ego et Pater unum sumus (Id. x, 30); ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Sipiritus sanctus, non debemus eos putare naturæ unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tanquam Deus in templo suo: sumus autem nos in illis, tanquam creatura in Creatore suo.

2. Deinde cum dixissel, Ut et ipsi in nobis unum sint, adjunxit, Ut mundus credat quia tu me misisli. Quid est hoc?Numquidnam tunc crediturus est mundus,quando in Patre et Filio unum omnes erimus? Non ne ista est pax illa perpetua, et potius fidei merces quam fides? Unum enim erimus, non ut credamus, sed quia credidimus. Sed etsi in hac vita propter ipsam communem fidem, omnes qui in unum credimus, unum sumus, juxta illud Apostoli, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. 111, 28); etiam sic non ut credamus, sed quia credimus, unum sumus. Quid eɛt ergo, Omnes unum sinꞌ, ut mundus credat? Ipsi quippe omnes mundus est credens. Neque enim alii sunt qui unum erunt, et alius est mundus propterea crediturus, quia illi unum erunt; cum procul dubio de his dicat, Ut omnes unum sint, de quibus dixerat, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri

sunt per verbum eorum in me, continuo subjungens, Ut omnes unum sint. Isti autem omnes quid est, nisi mundus, non hostilis utique, sed fidelis ? Nam ecce qui dixerat, Non pro mundi rogo (Joan. xvii, 9), pro mundo rogat ut crelat. Quoniam est mundus de quo scriptum est: Ne cum hoc mundo damnemur (I Gor. x1, 32). Pro isto mundo non rogat: neque enim quo sit prædestinatus, ignorat. Et est mundus de quo scriptum est, Non enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. 111, 17) unde et Apostolus, Deus, inquit, erat in Christo, mundus reconcilians sibi (II Cor. v, 19). Pro isto Inundo rogat, dicens, Ut mundus credat quia tu me misisti. Per hanc enim fidem mundus reconciliatur Deo, cum credit in Christum qui est missus a Deo. Quomodo ergo intellecturi sumus quod ait, Ut et ipsi in nobis unum sinl, ut credat mundus quia tu me misisli: nisi quia non in eo causam posuit ut credat mundus, quia illi unum sunt, tanquam ideo credat quod eos esse unum videt; cum ipse mundus sint omnes, qui credendo unum fiunt: sed orando dixit, Ut mundus credat; sicul orando dixit, Ut omnes unum sint; orando dixit, Ut et ipsi in nobis unum sint? Hoc est enim omnes unum sint, quod est mundus credat : quoniam credendo unum fiunt; perfecte unum, qui cum natura essent unum, dissentiendo ab uno non erant unum. Denique si verbum quod ait, rogo, tertio subaudiamus, vel potius quo plenius fial, ubique ponamus; erit hujus expositio sententiæ manifestior : Rogo ut omnes unum sint, sicul tu Pater in me, et ego in te: rogo ul et ipsi in nobis unum sint: rogo ut mundus credat quia tu me misisti. Ideo quippe addidit, quod dixit, in nobis, ut quod unum efficimur fidelissima charitate, gratiæ Dei noverimus tribuendum esse, non nobis: sicut Apostolus cum dixisset, Fuistis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux, inquit ; et ne sibi hoc tribuerent, adjecit, in Domino (Ephes. v, 8).

3. Deinde Salvator noster rogando Patrem, se hominem demonstrabat: nunc demonstrans et seipsum quoniam cum Patre Deus est, facere quod rogat, Et ego, inquit, claritatem quam dedisti mihi, dedi illis. Quam claritatem, nisi immortalitatem, quam natura humana in illo fuerat acceptura? Nam nec ipse adhuc acceperat eam, sed more suo propter immobilitatem prædestinationis, præteriti temporis verbis futura si gnificat, quod nunc clarificandus, hoc est suscitandus a Patre, et ipse sit nos ad eam claritatem suscitaturus in fine. Simile est hoc ei quod alibi dicit, Sicut Paler suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Et quos, nisi eosdem quos Pater? Quæcumque enim Pater facit, non alia, sed hæc et Filius; nec aliter, sed similiter facit (Joan. v, 21, 19). Ac per hoc suscitavit el seipsum etiam ipse. Nam inde est, Solvite templum hoc, inquit, et in triduo resuscitabo illud (Id. 11, 19). Proinde immortalitatis claritatem, quam sibi a Patre datam dicit, etiam ipse sibi dedisse intelligendus est, elsi non dicit. Ideo quippe sæpius solum Patrem facere dicit quod et ipse facit cum Patre, ut quidquid est ei tribuat de quo est. Sed et aliquando

etiam tacito Patre, se dicit facere quod facit cum Patre ut intelligamus ita Filium non a Patris opere separandum, quando se tacito Patrem dicit aliquid operari; quemadmodum nec Pater ab opere Filii separatur, quando ipso tacito Filius operari dicitur, quod nihilominus pariter operantur. Cum ergo lacet Filius in opere Patris operationem suam, humilitatem commendat, ut sit nobis salubrior: cum vero vicissim in opere suo tacet operationem Patris, parilitatem suam commendat, ne credatur inferior. Isto igitur modo et hoc loco nec se facit alienum a Patris opere, quamvis dixerit, Claritatem quam dedisti mihi ; quia et ipse dedit eam sibi nec Patrem facit alienum ab opere suo, quamvis dixerit, dedi eis; quia et Pater illam dedit eis. Inseparabilia namque sunt opera non solum Patris et Filii, verum etiam Spiritus sancti. Sicut autem ex eo quod Patrem pro suis omnibus rogavit, hoc fieri voluit, Ut omnes unum sint: ita ex hoc etiam suo beneticio quod ait, Claritatem диат dedisti mihi, dedi eis, id fieri nihilominus voluit; nam continuo subjunxit, Ut sint unum, sicut et nos unum

sumus.

4. Deinde addidit: Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Ubi se mediatorem inter Deum et homines breviter intimavit. Neque enim hoc ita dictum est, tanquam Pater non sit in nobis, aut nos in Patre non simus; cum et alio loco dixerit, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 25): et hic paulo ante non dixerit, Ego in eis et tu in me, quod dixit modo; aut, Ipsi in me et ego in te; sed, Tu in me et ego in te, et ipsi in nobis. Quod ergo nunc ait, Ego in eis el tu in me, ita dictum est ex persona Mediatoris, sicut illud quod Apostolus ait, Vos Christi, Christus vero Dei (I Cor. 11, 23). Quod vero addidit, Ut sint consummati in unum, ostendit eo perduci reconciliationem, quæ fit per Mediatorem, ut perfecta beatitudine, cui jam nihil possit adjici, perfruamur. Unde id quod sequitur, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti, non sic accipiendum puto, tanquam iterum dixerit, Ut credat mundus aliquando enim et cognoscere pro eo quod est credere ponitur, ut est quod ait aliquanto superius, Et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti (Joan. xvII, 8). Hoc dixit posteriu3 crediderunt, quod prius dixerat cognoverunt. Sed hic quandoquidem de consummatione loquitur, talis est intelligenda cognitio, qualis erit per speciem, non qualis nunc est per fidem. Nam videtur ordo esse servatus in eo quod paulo ante dixit, Ut credat mundus; hic autem, Ut cognoscat mundus. Ibi enim quamvis dixerit, Ut omnes unum sint, et in nobis unum sint, non ait tamen, Sint consummati in unum ; atque ita subnexuit, Ut credut mundus quia tu me misisti hic vero, Ut sint, inquit, consummati in unum ; ac deinde non addidit, Ut credat mundus, sed, Ut cognoscat mundus quia tu me misisti. Quandiu enim credimus quod non videmus, nondum sumus ita consummati, quemadmodum erimus cum meruerimus videre quod credimus. Rectissime igitur ibi, Ut credat mundus; bic, Ut cognoscat mundus: tamen et ibi

« ElőzőTovább »