Oldalképek
PDF
ePub

unus, fecerunt multi, cum loqueretur per discipulos magister bonus; contemptibilis ei quem divitem per seipsum monuit, amabilis eis quos ex divitibus pauperes per pauperes fecit. Ecce majora fecit prædicatus a credentibus, quam locutus audientibus.

2. Verum boc adhuc movet, quod hæc majora per Apostolus fecit: non autem ipsos tantum significans ait, Opera quæ ego facio et vos facietis, et majora horum facietis: sed omnes ad suam familiam pertinentes intelligi volens, Qui credit in me, inquit, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet. Si ergo qui credit faciet, non credit utique qui non faciet sicuti est, Qui diligit me, mandata mea custodit (Joan. xiv, 21); unde profecto qui non custodit, non diligit. Item alio loco, Qui audit, inquit, verba mea hæc et facit ea, similabo eum viro prudenti qui ædificat domum suam supra petram (Matth. vn, 24): qui ergo non est similis huic viro prudenti, procul dubio aut verba hæc audit et non facit, aut omnino nec audit. Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivet (Joan. x1, 25): qui ergo non vivet, non utique credit. Tale etiam hoc est, Qui credit in me, faciet; non utique credit qui non faciet. Quid est hoc, fratres? Numquid inter credentes in Christum non est computandus, qui non fecerit opera majora quam Christus? Durum est, absurdum est, ferri non potest: non toleratur nisi intelligatur. Apostolum igitur audiamus Credenti, inquit in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. iv, 5). In hoc opere faciamus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum, opus est Christi. Hoc operatur in nobis, non utique sine nobis. Audi ergo jam, et intellige, Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet : prius ego facio, deinde et ipse faciet ; quia facio ut faciat. Quæ opera, nisi ut ex impio justus fiat?

tas cogit. Horum enim forsitan dixit, quæ in illa hora faciebat: tunc autem verba fidei faciebat, et de his operibus fuerat prælocutus dicens, Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor: Pater autem in me manens, ipse facit opera. Tunc igitur verba ejus erant opera ejus. Et utique minus est verba justitiæ prædicare, quod fecit præter nos, quam impios justificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos. Restat inquirere quomodo accipiendum sit, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Propter multa enim quæ petunt fideles ejus, nec accipiunt, non parva hinc exoritur quæstio sed quoniam sermo iste jam claudendus est, ei considerandæ atque tractandæ tribuatur saltem parva dilatio.

TRACTATUS LXXIII.

Item in eamdem lectionem.

[ocr errors]
[ocr errors]

1. Magnam spem Dominus suis promisit sperantibus, dicens: Quia ego ad Patrem vado, et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed exaudiret petentes. Sed quid est, quodcumque petieritis, cum videamus plerumque fideles ejus petere, et non accipere? An forte propterea quia male petunt? Nam hoc exprobravit apostolus Jacobus dicens: Pen titis, et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concu piscentiis vestris insumatis (Jacobi iv, 3). Male ergo usurus eo quod vult accipere, Deo potius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo lædatur exauditus, magis metuendum est ne quod posset non dare propitis, det iratus. An non videmus. Israelitas malo suo impetrasse quod culpabili concupiscentia petierunt? Concupierantenim carnibus vesci. (Num. XI, 32), quibus pluebatur manna de cœlo. Fasti-b diebant quippe quod habebant; et quod non habebant, impudenter petebant: quasi non melius peterent, non ut cibus qui deerat indecenti desideri præstaretur, sed ut ille qui aderat sanato fastidio sumeretur. Quando enim nos delectant mala, et P delectant bona, rogare debemus potius Deum ut delectent bona, quam ut concedantur mala. Non quia malum est carne vesci, cum de hac re loquens Apo stolus dicat, Omnis creatura Dei bona est, et nihil abji, ciendum quod cum gratiarum actione accipitur (Į Tim. IV, 4); sed quia sicut item ipse ait, Malum est homini qui per offensionem manducal (Rom, xiv, 20); et si hominis offensionem, quanto magis, Dei? Cujus in Israelitis non parva erat offensio, repudiare quod da-, bat sapientia, et petere id quod inhiabat concupiscentia: quamvis illi nec peterent, sed quia decerat murmurarent. Sed ut sciremus non Dei creaturam esse culpabilem, sed inobedientiam contumacem et inorcontumacement 31 dinatam cupiditatem; non propter porcum, sed proter pomum mortem primus homo invenit (Gen. 111,6), et sau primalus $498 non propter gallina Esau sed propter lenticulam perdidit (Id, xxv, 34), 68 VI 2. Quomodo ergo intelligendum est,, Quodcumque į petieritis, hoc faciam, si Deus aliqua pete petentibus fidelibus etiam consulendo non facit? An forte solis Apo

3. El majora horum faciet. Quorum, obsecro ? Numquidnam omnium operum Christi majora facit, qui cum timore et tremore suam ipsius salutem operatur (Philipp. 11, 12)? Quod utique in illo, sed non sine illo Christus operatur. Prorsus majus hoc esse dixe-, rim, quam est coelum et terra, et quæcumque cernuntur in cœlo et in terra. Et cœlum enim el terra, transibit (Matth. xxiv, 35); prædestinatorum autem, id est eorum quos præscit, salus et justificatio permanebit. In illis tantum opera Dei, in his autem etiam est imago Dei. Sed et in cœlis, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, Archangeli, Angeli opera sunt Christi; numquid etiam his operibus majora facit, qui, operante in se Christo, cooperatur æternam salutem, ac justificationem suam 2 Non hic,audeo, præcipitare, sententiam intelligat qui potest, judicet qui potest, utrum majus sit justos creare quam impiosjustificare, Certo enim si æqualis est utrumque potentiæ, hoc,majoris est misericordiæ, Hoc est enim, magnum, pietatis sacramentum, quod manifeslabuma est in carne justificatum estein Spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est in. gentibus, creditum est in mundo essumptum est in gloria (1 Tim., 16). Sed omnia opera Christi intellino geno ubi ait, Majara horum faciet, nulla nos necessit

०५

2

1 In tribus Mss., orantibus,

[ocr errors]

nam

9

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

stolis dictum debemus accipere Absit. Unde enim ad hoc venit ut diceret, superius dixerat, Qui credit in me, opera quæ ego facio, faciet, et majora horum faciet: de qua re pristino sermone tractavimus. Et ne quisquam hoc sibi tribueret, ut etiam illa opera majora seipsum facere ostenderet, adjecit, atque ait : Quia ego ad Patrem vado; et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam. Numquid in eum soli Apostoli crediderunt? Ad eos itaque loquebatur dicendo, Qui credit in me, in quibus eo donante etiam nos sumus, qui vtique non quodcumque petierimus accipimus. Ipsos quoque beatissimos si cogitemus Apostolos, invenimus eum qui plus omnibus laboravit, non autem ipse, sed gratia Dei cum ipso (I Cor. xv, 10), ter Dominum rogasse ut ab eo discederet angelus satanæ, nec tamen quod regaverat accepisse (II Cor. xii, 8). Quid dicemus, charissimi? Putabimusne hoc promissum ubi ait, Quodcumque petieritis, hoc faciam, nec Apostolis fuisse ab illo completum ? Et cui tandem quod promittit implebit, si Apostolos suos in sua promissione fraudavit ?

3. Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque, non ait, petieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid vocatur ? Utique Christus Jesus: Christus significat regem, Jesus significat Salvatorem : non utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit ; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat ægrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine ejus petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus. Non ergo contra nostram salutem pelamus : quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit. aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator ejus non erit, si quod ejus salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docait quid petamus; ut etiam sic intelligamus non petere nos in nomine magistri, quod petimus præter regulam ipsius magisterii.

4. Sane quædam quamvis in nomine ejus petamus,

4 In B., quid dicimus, charissimi? Er. Lugd. Ven. Lov. secuti sumus. M.

id est secundum Salvatorem et secundum magistrum petamus; non tunc quando petimus facit, sed tamen facit. Neque enim quia et illud petimus ut veniat regnum Dei, propterea non facit quod petimus, quia non statim cum illo in æternitate regnamus: differtur enim quod petimus, non negatur. Verumtamen orantes tanquam seminantes non deficiamus; tempore enim proprio metemus (Galat. vi, 9). Et simul petamus quando bene petimus, ut non faciat quod non bene petimus; quia et ad hoc pertinet quod in eadem oratione dominica dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. vi, 9-13). Neque enim parva est tentatio, si contra tuam sit causam tua postulatio. Non autem negligenter audiendum est, quod Dominus, ne quisquam eum putaret quod se promisit facere petentibus, sine Patre esse facturum, cum dixisset, Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, continuo subjecit, Ut glorificetur Pater in Filio, si quid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Nullo modo igitur sine Patre hoc Filius facit, quandoquidem ut in illo Pater glorificetur, propterea facit. Facit ergo Pater in Filio, ut Filius glorificetur in Patre et facit Filius in Patre, ut Pater glorificetur in Filio; quoniam unum sunt Pater et Filius.

TRACTATUS LXXIV.

De eo quod ail, Si diligitis me, mandata mea servate; usque ad id, Apud vos manebit, et in vobis erit. Cap. xiv, . 15-17.

1. Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, Dominum dicentem: Si diligitis me, mandata mea servate et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere; quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscelis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Multa sunt, quæ in istis paucis verbis Domini requirantur; sed multum est ad nos vel omnia quæ hic quærenda sunt quærere, vel omnia quæ hic quærimus invenire. Verumtamen quantum nobis Dominus donare dignatur, pro nostra et vestra capacitate, quid dicere debeamus, et quid audire debeatis, attendentes, per nos, charissimi, quod possumus sumite, et ab illo quod non possumus poscite. Spiritum paracletum Christus promisit Apostolis; quo autem modo promiserit, advertamus. Si diligitis me, inquit, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis. Hic est utique in Trinitate Spiritus sanctus, quem Patri et Filio consubstantialem et coæternum fides catholica confitetur ; ipse est de quo dicit Apostolus, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. v, 5). Quomodo ergo Dominus dicit, Si diligitis me, mandata mea servate: et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis ; cum hoc dicat de Spiritu sancto, quem nisi habeamus, nec diligere Deum possumus, nec ejus mandata servare? Quomodo diligimus ut eum accipiamus, quem nisi habeamus, diligere non vale

mus? aut quomodo mandata servabimus ut cum accipiamus, quem nisi habeamus, mandata servare non possumus? An forte præcedit in nobis charitas, qua diligimus Christum, ut diligendo Christum ejusque mandata faciendo, mereamur accipere Spiritum sanctum, ut charitas non Christi, quæ jam præcesserat, sed Dei Patris diffundatur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis? Perversa est ista sententia. Qui enim se Filium diligere credit, et Patrem non diligit, profecto nec Filium diligit, sed quod sibi ipse confinxit. Deinde apostolica vox est, Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): et quis Dominum Jesum, nisi qui eum diligit, dicit, si eo modo dicit quo Apostolus intelligi voluit? Multi enim voce dicunt, corde autem et factis negant sicut de talibus ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. 1, 16). Si negatur factis, procul dubio etiam dicitur factis. Nemo itaque dicit, Dominus Jesus, animo, verbo, facto, corde, ore, opere, nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sanclo; et nemo sic dicit, nisi qui diligit. Jam itaque Apostoli dicebant, Dominus Jesus: et si eo modo dicebant, ut non ficte dicerent, ore confitentes, corde et factis negantes; prorsus si veraciter hoc dicebant, procul dubio diligebant. Quomodo igitur diligebant, nisi in Spiritu sancto? Et tamen eis prius imperatur ut diligant eum, et ejus mandata conservent, ut accipiant Spiritum sanctum : quem nisi haberent, profecto diligere et mandata servare non possent.

2. Restat ergo ut intelligamus Spiritum sanctum habere qui diligit, et habendo mereri ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Jam itaque habebant Spiritum discipuli, quem Dominus promittebat, sine quo eum Dominum non dicebant: nec tamen eum adhuc habebant, sicut eum Dominus promittebat. Et habebant ergo, et non habebant, qui quantum habendus fuerat, nondum habebant. Habebant itaque minus, dandus erat eis amplius. Habebant occulte, accepturi fuerant manifeste; quia et hoc ad majus donum sancti Spiritus pertinebat, ut eis innotesceret quod habebant. De quo numere loquens Apostolus ait: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis (I Cor. 11, 12). Nam et ipsam manifestam impertitionem Spiritus sancti non semel, sed bis numero Dominus egit. Mox enim ut resurrexit a mortuis, insufflans ait: Accipite Spiritum sanctum (Joan. xx, 22). Numquid igitur quia tunc dedit, ideo non misit etiam postea quem promisit? Aut non idem ipse est Spiritus sanctus, qui et tunc est insufflatus ab ipso, et postea ab ipso missus e cœlo (Act. 11, 4)? Quapropter cur ipsa quæ facta est evidenter donatio ejus, bis facta fuerit, alia quæstio est: fortassis enim propter duo præcepta dilectionis, hoc est proximi et Dei, ut commendaretur ad Spiritum sanctum pertinere dilectio, hæc ejus gemina est in raanifestatione facta donatio. Et si alia causa quærenda est, non nunc ejus inquisitione in longiorem quam oportet modum sermo iste mittendus est: dum tamen con

stet, sine Spiritu sancto Christum nos diligere et mandata ejus servare non posse; et id nos posse atque agere tanto minus, quanto illum percipimus minus; tanto autem amplius, quanto illum percipimus amplius. Proinde non solum non habenti, verum etiam habenti, non incassum promittitur : non habenti quidem, ut habeatur; habenti autem, ut amplius habeatur. Nam nisi ab alio minus, ab alio amplius haberetur, sanctus Eliseus sancto Eliæ non diceret : Spiritus qui est in te, duplo sit in me1 (IV Reg. 11, 9). 3. Quando autem ait Joannes Baptista, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum (Joan. 11, 34), de ipso Dei Filio loquebatur, cui non est datus Spiritus ad mensuram; quia in illo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. 11, 9). Neque enim sine gratia Spiritus sancti est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (1 Tim. 11, 5): nam et ipse dicit de se fuisse propheticum illud impletum, Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me (Luc. iv, 18-21). Quod enim est Unige. nitus æqualis Patri, non est gratiæ, sed naturæ : quod autem in unitatem personæ Unigeniti assumptus est homo, gratiæ est, non naturæ, confitente Evangelio atque dicente, Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo (Id. 11, 40). Cæteris autem ad mensuram datur, et datus additur, donec unicuique pro modo suæ perfectionis propria mensura compleatur. Unde et monet Apostolus, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam; unicuique sicut Deus partilus est mensuram fidei (Rom. x1, 3). Neque enim ipse dividitur Spiritus, sed dona per Spiritum : nam divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. xII, 4).

4, Quod vero ait, Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ostendit et seipsum esse paracletum. Paracletus enim latine dicitur advocatus : et dictum est de Christo, Advocatum habemus ad Patrem, Jesum Christum justum (I Joan. 11, 1). Sic autem mundum dixit non posse accipere Spiritum sanctum, sicut etiam dictum est, Prudentia carnis inimica est in Deum legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest (Rom. viii, 7); velut si dicamus, Injustitia justa esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quæ dilectio non est a Patre (I Joan. 11, 16). Et ideo dilectioni hujus mundi, de qua satis agimus 2 ut minuatur et consumatur in nobis, contraria est dilectio Dei, quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Mundus ergo eum accipere non potest, quia non videt eum, neque scit eum. Non enim habet invisibiles oculos mundana dilectio, per quos videri Spiritus sanctus, nisi invisibiliter non potest.

5. Vos autem, inquit, cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Erit in eis ut maneat, non manebit ut sit prius est enim esse alicubi, quam manere. Sed ne putarent quod dictum est, apud vos manebit, ita dictum quemadmodum apud hominem 1 Editi, duplex sit in me. At. Mss., duplo.

2 Satagimus, juxta Er. Lugd. Ven. Lov. M.

hospes visibiliter manere consuevit; exposuit quid dixerit, apud vos manebit, cum adjunxit et dixit, in vobis erit. Ergo invisibiliter videtur: nec si non sit in nobis, potest esse in nobis ejus scientia. Sic enim a nobis videtur in nobis et nostra conscientia: nam faciem videmus alterius, nostram videre non possumus; conscientiam vero nostram videmus, alterius non videmus. Sed conscientia nunquam est, nisi in nobis : Spiritus autem sanctus potest esse etiam sine nobis ; datur quippe ut sit et in nobis. Sed videri et sciri quemadmodum videndus et sciendus est, non potest a nobis, si non sit in nobis.

TRACTATUS LXXV.

De eo quod ait Jesus, non relinquam vos orphanos; usque ad id. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Cap. xiv, . 18-21.

1. Post promissionem Spiritus sancti, ne quisquam putaret quod ita eum Dominus daturus fuerat velut pro seipso, ut non et ipse cum eis esset futurus, adjecit atque ait: Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Orphani pupilli sunt. Illud enim græcum ejusdem rei nomen est, hoc latinum: nam et in psalmo ubi legimus, Pupillo tu eris adjutor (Psal. 1x, 14), græcus habet orphano. Quamvis ergo non Filius Dei suo Patri adoptaverit filios, et eumdem Patrem nos voluerit habere per gratiam, qui ejus Pater est per naturam; tamen etiam ipse circa nos paternum affeclum quodammodo demonstrat, cum dicit, Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos. Hinc est quod etiam sponsi filios nos appellat, ubi dicit: Veniet hora ul auferatur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt filii sponsi (Matth. 1x, 15). Quis autem sponsus, nisi Dominus Christus?

3. Deinde sequitur, et dicit: Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Quid enim ? tunc eum videbat mundus; quandoquidem mundi nomine vult intelligi eos de quibus superius est locutus, dicens de Spiritu sancto, Quem mundus accipere non potest, quia nan videt eum, neque cognoscit eum? Videbat eum plane mundus carneis oculis in carne conspicuum, non autem videbat quod in carne Verbum latebat : videbat hominem, non videbat Deum; videbat indumentum, non videbat indutum. Sed quoniam post resurrectionem etiam ipsam carnem suam, quam non solum videndam, verum etiam contrectandam demonstravit suis, noluit demonstrare non suis; hinc fortasse intelligendum est esse dictum, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt: vos autem videbitis me; quia ego vivo, et vos vivetis.

3. Quid est, quia ego vivo et vos, vivetis? Cur de præsenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros, nisi quia vitam etiam carnis utique resurgentis, qualis in ipso præcedebat, et illis est pollicitus secuturam? Et quia ipsius mox futura erat resurrectio, præsentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem: illorum autem quoniam sæculi differtur in finem, non ait, vivitis; sed, vivetis. Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram et

nostram in seculi fine venturam, duobus verbis præsentis temporis et futuri, eleganter breviterque promisit. Quia ego, inquit, vivo, el vos vivetis: quia ille vivit, ideo et nos vivemus. Per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. xv, 21 et 22). Quoniam nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad vitam nisi per Christum. Quia non 1 viximus, mortui sumus: quia vixit ipse, vivemus nos. Mortui sumus illi, quando viximus nobis: quia vero mortuus ille pro nobis, et sibi vivit et nobis. Quia enim vivit ille, et nos vivemus. Nam sicut per nos mortem habere putuimus, non sic et vitam per nos habere possumus.

4. In illo die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in atre Pmeo, et vos in me, et ego in vobis. In quo die, nisi de quo ait, et vos vivetis? Tunc enim erit ut possumus videre quod credimus. Nam et nonc est in nobis, et nos in illo: sed hoc nunc credimus, tunc eliam cognoscemus; quamvis et nunc credendo noverimus, sed quod contemplando noscemus. Quamdiu enim sumus in corpore quale nunc est, id est corruptibile quod aggravat animam, peregrinamur a Domino : per fidem enim ambulamus, non per speciem, (II Cor. v. 6). Tunc ergo per speciem, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. 11, 2). Nam si etiam nunc Christus in nobis non esset, non diceret Apostolus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam (Rom. vIII, 10). Quia vero et nos etiam tunc in illo sumus, satis ostendit, ubi dicit: Ego sum vitis, vos palmites (Joan. xv, 5). In illo ergo die, quando vivemus ea vita qua mors absorbebitur, cognoscemus quia ipse in Patre, et nos in ipso, et ipse in nobis; quia tunc perficietur hoc ipsum quod et nunc inchoatum est jam per ipsum, ut sit in nobis et nos in ipso.

5. Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea ille est qui diligit me. Qui habet in memoria, et servat in vita; qui habet in sermonibus, et servat in moribus; qui habet audiendo, et servat faciendo; aut qui habet faciendo, et servat perseverando; ipse est, inquit, qui diligit me. Opere est demonstranda dilectio, ne sit infructuosa nominis appellatio. Et qui diligit me, inquit, diligetur, a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quid est, diligam ? tanquam tunc dilecturus sit, et nunc non diligat? Absit. Quomodo enim nos Pater sine Filio, aut Filius sine Patre diligeret? Quomodo cum inseparabiliter operentur, separabiliter diligunt? Sed ad hoc dixit, diligam eum, ad quod sequitur, et manifestabo ei meipsum. Diligam, et manifestabo; id est, ad hoc diligam, ut manifestem. Nunc enim ad hoc dilexit, ut credamus, et mandatum fidei teneamus ; tunc ad hoc diliget, ut videamus, et ipsam visionem 2 mercedem fidei capiamus: quia et nos nunc diligimus, credendo quod videbimus; tunc autem diligemus, videndo quod credimus.

1 Editi, Quia nobis. Mss. plerique, Quia nos.

2 Sic Mss. At editi, ipsa visione; et infra, credendo quod non videmus,

TRACTATUS LXXVI.

De eo quod sequitur, Dicit ei Judas, non ille Iscariotes, etc., usque ad id, Sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris. Cap. xiv, . 22-24.

1. Interrogantibus discipulis et eis magistro respondente Jesu, etiam nos tanquam cum illis discimus, quando sanctum Evangelium vel legimus vel audimus. Quia ergo dixerat Dominus, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me; interrogavit eum de hoc ipso Judas, non ille traditor ejus qui Iscariotes cognominatus est, sed cujus Epistola inter Scripturas canonicas legitur: Domine, quid factum est, quia nobis manifestaturus es leipsum, et non mun. do? Simus cum ipsis tanquam interrogantes discipuli, communemque magistrum audiamus et nos. Judas enim sanctus, non immundus, nec insectator Domini,. sed sectator, causam quæsivit quare se non mundo, sed suis manifestaturus esset Jesus; quare adhuc modicum et mundus non videret eum, ipsi autem viderent eum.

et

2. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit: et Pater meus diliget eum, ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligil me, sermones meos non serval. Ecce exposita est causa quare se suis manifestaturus est, non alienis, quos mundi nomine appellat; et ipsa est causa quod hi diligant, illinon diligant. Ipsa causa est de qua sacer insonat Psalmus, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Qui enim diligunt, quia diligunt, eliguntur : qui vero non diligunt, si linguis hominum loquantur et Angelorum, fiunt æramentum sonans et cymbalum tinniens; et si habuerint prophetiam, et scierint omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuerint omnem fidem ut montes transferant, nihil sunt; et si distribuerint omnem substantiam suam, et tradiderint corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest (I Cor. xi, 1-3). Dilectio sanctos discernit a mundo, quæ facil unanimes habitare in domo (Psal. LXVII, 7). In qua domo facit Pater et Filius mansionem; qui donant et ipsam dilectionem, quibus donent in fine etiam ipsam suam manifestationem : de qua discipulus magistrum interrogavit, ut non solum illi qui tunc audiebant per os ejus, sed etiam nos per Evangelium ejus hoc nosse possemus. Quæsierat enim de Christi manifestatione, et audivit de dilectione atque mansione. Est ergo quædam Dei manifestatio interior, quam prorsus impii non noverunt, quibus Dei Patris et Spiritus sancti manifestatio nulla est : Filii vero potuit esse, sed in carne; quæ nec talis est qualis illa, nec semper illis adesse potest qualiscumque sit, sed ad modicum tempus; et hoc ad judicium, non ad gaudium; ad supplicium, non ad præmium.

3. Nunc est ergo ut intelligamus, quantum aperire ipse dignatur, quomodo dictum sit, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, vos autem videbitis me. Verum est quidem quod post paululum etiam corpus 1 Decem Mss.. Qui enim diliguntur.

suum in quo poterant eum et impii videre, oculis eorum fuerat subtracturus; quandoquidem post resurrectionem nemo illorum vidit eum. Sed quoniam dictum est lestantibus Angelis, Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum (Act. 1, 11); nec aliud credimus quam eum in eodem corpore ad judicium vivorum et mortuorum esse venturum procul dubio tunc eum videbit mundus, quo nomine significati sunt a regno ejus alieni. Ac per hoc longe melius intelligitur jam illud tempus significare voluisse, in eo quod ait, Adhuc modicum, et mundus me jam non videt, quando in fine sæculi auferetur ab oculis damnatorum, ut illi eum de cætero videant, apud quos diligentes eum facit Pater atque ipse mansionem. Modicum autem dixit, quia et id quod prolixum videtur hominibus, brevissimum est ante oculos Dei: de hoc quippe mo dico iste ipse Joannes evangelista, Filioli, inquit, novissima hora est (I Joan. 11, 18).

4. Ne quis porro existimet Patrem tantummodo et Filium sine Spiritu sancto apud dilectores suos facere mansionem, recolat quod superius de Spiritu sancto dictum est, Quem mundus non potest accipere, quianon videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit (Joan. xiv, 17). Ecce facit in sanctis cum Patre et Filio sanctus etiam Spiritus mansionem; intus utique, tanquam Deus in templo suo. Deus Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, veniunt ad nos, dum venimus ad eos: veniunt subveniendo, venimus obediendo; veniunt illuminando, venimus intuendo; veniunt implendo, venimus capiendo: ut sit nobis eorum non extraria visio, sed interna; et in nobis eorum non transitoria mansio, sed æterna. Sic mundo non se Filius manifestat: mundus enim dictus est hoc loco, de quibus continuo subjunxit, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident: Filium autem non ut beatificentur, sed ut judicentur, ad modicum vident; nec ipsum in forma Dei, ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis; sed in forma hominis, ubi esse voluit mundo patiendo conemptibilis, judicando terribilis.

5. Quod vero adjunxit, Et sermo quem audistis non est meus, sed ejus qui misit me, Patris; non miremur, non paveamus; non est minor Patre, sed non est nisi a Patre; non est impar ipso, sed non est a seipso. Neque enim mentitus est dicendo, Qui non diligit me, sermones meos non servat. Ecce suos dixit esse sermones; numquid sibi ipse est contrarius, ubi rursus dixit, Et sermo quem audistis non est meus? Et fortasse propter aliquam distinctionem, ubi suos dixit, dixit pluraliter, hoc est sermones; ubi autem sermonem, hoc est Verbum, non suum dixit esse, sed Patris, seipsum intelligi voluit. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). Non utique suum, sed Patris est Verbum : quomodo nec sua imago, sed Patris ; nec suus Filius idem ipse, sed Patris. Recte igitur tribuit auctori quidquid facit æqualis, a quo habel hoc ipsum quod illi estindifferenter æqualis.

« ElőzőTovább »