Oldalképek
PDF
ePub

propriis impensis humari non possint, gratis omnino sepeliantur; ac debita lumina suis impensis, si opus fuerit, adhibeant Sacerdotes, ad quos defuncti cura pertinet, vel aliqua pia Confraternitas, si fuerit, juxta loci consuetudinem.

Ubi viget antiqua consuetudo sepeliendi mortuos in cœmeteriis, retineatur; et ubi fieri potest, restituatur: at vero cui locus sepulturæ dabitur in Ecclesia, humi tantum detur. Cadavera autem prope altaria non sepeliantur.

Sepulchra Sacerdotum, et Clericorum cujuscumque Ordinis, ubi fieri potest, a sepulchris laicorum separata sint, ac decentiori loco sita; atque ita, ubi commodum fuerit, nt alia pro Sacerdotibus, alia pro inferioris Ordinis Ecclesiæ ministris parata sint.

Sacerdos, ant cujusvis Ordinis Clericus defunctus, vestibus suis quotidianis communibus usque ad talarem vestem inclusive, tum desuper sacro vestitu sacerdotali, vel clericali, quem Ordinis sui ratio deposcit, induidebet. Sacerdos quidem super talarem vestem, amictu, alba, cingɩ o, manipulo, stola, et casula, seu planeta violacea sit indutus.

Diaconus vero induatur amictn, alba, cingulo, manipulo, stola super humerum sinistrum, quæ sub axilla dextera annectatur, et dalmatica violacea.

Subdiaconus autem amictu, alba, cingulo, manipulo, et tuni

cella.

Alii præterea inferiorum Ordinum Clerici superpelliceo supra vestem talarem ornari debent, singuli prædicti cum tonsura, ac biretis suis.

Nullum porro cadaver perpetuæ sepulturæ traditum, ex ulla cujusvis Ordinis Ecclesia asportari liceat, nisi de licentia Ordinarii.

Laici cadaver, quolibet generis, aut dignitatis titulo præditus ille fuerit, Clerici ne deferant, sed laici.

Corpora defunctorum in Ecclesia ponenda sunt pedibus versus altare majus; vel si conduntur in Oratoriis, aut Capellis, ponantur cum pedibus versis ad illarum altaria: quod etiam pro situ et loco fiat in sepulchro. Presbyteri vero habeant caput versus altare.

Ceterum nemo Christianus in communione fidelium defunctus, extra Ecclesiam, aut cœmeterium rite benedictum sepeliri debet: sed si necessitas cogat ex aliquo eventu aliquando ad tempus aliter fieri, curetur, ut quatenus fieri poterit, corpus in locum sacrum quamprimum transferatur; et interim semper Crux capiti illius apponi debet, ad significandum illum in Christo quievissc.

QUIBUS NON LICET DARE ECCLESIASTICAM
SEPULTURAM.

IGNORARE non debet Parochus, qui ab ecclesiastica sepultura ipso jure sunt excludendi, ne quemquam ad illam contra sacrorum Canonum decreta unquam admittat.

Negatur igitur ecclesiastica sepultura paganis, Judæis, et omni

bus infidelibus; hæreticis, et eorum fautoribus; apostatis a Christiana fide; schismaticis, et publicis excommunicatis majori excommunicatione; interdictis nominatim, et iis, qui sunt in loco interdicto, eo durante.

Seipsos occidentibus ob desperationem, vel iracundiam, non tamen si ex insania id accidat, nisi ante mortem dederint signa pœnitentiæ.

Morientibus in duello, etiamsi ante obitum dederint pœnitentiæ signa.

Manifestis, et publicis peccatoribus, qui sine pœnitentia perie

runt.

Iis de quibus publice constat, quod semel in anno non susceperunt Sacramenta Confessionis, et Communionis in Pascha, et absque ullo signo contritionis obierunt.

Infantibus mortuis absque Baptismo.

Ubi vero in prædictis casibus dubium occurrerit, Ordinarius consulatur.

EXEQUIARUM ORDO. »

CONSTITUTO tempore, quo corpus ad Ecclesiam deferendum

est, convocetur Clerus, et alii, qui funeri interesse debent, et in Parochialem, vel in aliam Ecclesiam, juxta loci consuetudinem, ordine conveniant; ac datis certis campanæ signis, eo modo et ritu, quo in eo loco fieri solet, Parochus induto superpelliceo, et stola nigra, vel etiam pluviali ejusdem coloris, Clerico præferente Crucem, et alio aquam benedictam, ad domum defuncti una cum aliis procedit. Distribuuntur cerei, et accenduntur intorticia. Mox ordinatur Processio, præcedentibus laicorum Confraternitatibus, si adsint: tum sequitur Clerus regularis, et sæcularis per ordinem; binique procedunt, prælata Cruce, devote Psalmos, ut infra, decantantes, Parocho præcedente feretrum cum luminibus; inde sequuntur alii funus comitantes, et pro defuncto Deum rite deprecantes sub silentio.

Parochus vero, antequam cadaver efferatur, illud aspergit Aqua benedicta, mox dicit Antiphonam: Si iniquitates, cum Psalm. De profundis clamavi, etc. in fine: Requiem æternam dona ei, Domine, et lux perpetua luceat ei, repetit Antiphonam totam, Si iniquitates, etc.

Deinde cadaver effertur, Parochusque de domo procedens, statim gravi voce intonat Antiphonam: Exultabunt Domino, et Cantores inchoant Psalmum Miserere, etc. Clero alternatim prosequente; ac si longitudo itineris postulaverit, dicantur Psalmi Graduales, Ad Dominum cum tribularer, etc. vel alii Psalmi ex Officio Mortuorum, et in fine cujuslibet Psalmi dicitur; Requiem æternam dona ei, Domine, etc. qui Psalmi devote, distincte, gravique voce recitari debent usque ad Ecclesiam.

Nota. Ubi, ob circumstantias in his regionibus frequenter occurrentes, Ritus solemnior celebrari non potest, Sacerdos superpelliceo et stola nigra, vel etiam pluviali ejusdem coloris indutus, clerico præferente crucem, et alio aquam benedictam, ad cœme

terii portas, si fieri potest, accedat, ibique stans ad pedes defuncti aspergit corpus aqua benedicta, et mox dicit Antiphonam: Si iniquitates, cum Psalm: De profundis, &c.

Ant. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

DE

Psalmus cxxix.

E profundis clamavi ad te, Domine: Domine exaudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendentes, in vocem deprecationis meæ.

Si iniquitates observaveris, Domine: Domine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est: et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus: speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel, in Domino.

Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniqui tatibus ejus.

Requiem æternam dona ei, Domine.
Et lux perpetua luceat ei.

Ant. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?

Deinde, dum cadaver portatur ad Ecclesiam, Sacerdos intonat Antiphonam: Exultabunt Domino, et cantores inchoant Psalmam Miserere, &c.

Ant. Exultabunt Domino ossa humiliata.

Psalmus 1.

MISERERE mei Deus, secundum magnam

tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.

Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te

convertentur.

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salu

tis meæ: et exultabit lingua mea justitiam

tuam.

Domine, labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam.

Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Jerusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.

Requiem æternam, &c.

Ad ingressum Ecclesiæ repetitur Antiphona : Exultabunt Domino ossa humiliata.

Deinde Ecclesiam ingressi, cantant_Responsorium, Cantore incipiente, et Clero alternatim respondente, videlicet:

Subvenite, Sancti Dei, occurrite Angeli Domini, suscipientes animam ejus.

V. Suscipiat te Christus qui vocavit te, et in sinum Abrahæ Angeli deducant te.

R. Suscipientes animam ejus, offerentes eam in conspectu Altissimi.

Requiem æternanı dona ei, Domine: et lux perpetua luceat ei.

Offerentes eam in conspectu Altissimi. Deposito feretro in medio Ecclesiæ, ita ut defuncti pedes, si fuerit laicus, sint versus Altare majus: si vero fuerit Sacerdos, ut dictum est,

« ElőzőTovább »