Oldalképek
PDF
ePub

audit eum de illo enim quodam qui cecidit, dictum est, Et in veritate non stetit (Joan. viii, 44); de diabolo dictum est. Ergo stare debet amicus sponsi et audire. Quid est stare? Permanere in gratia ejus quam acce. pit. Et audit vocem ad quam gaudeat. Sic eral Joannes: noverat unde gaudebat, non sibi arrogabat quod ipse non erat; sciebat illuminatum se, non illuminatorem. Erat autem luwen verum, ait Evangelista, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (d. 1, 9). Si ergo omnem hominem, et ipsum Joannem; quia et ipse de hominibus. Etenim quamvis nemo exsurrexerit major Joanne in natis mulierum (Matth. xi, 11), unus tamen et ipse ex his qui nati sunt ex mulieribus. Numquid comparandus est ei qui, quia voluit, natus est ; et ideo novo partu, quia novus natus? Ambæ enim generationes Domini inusilatæ sunt, et divina et humana divina non habet matrem, humana non habet patrem. Ergo unus de cæteris Joannes, sed tamen majoris gratiæ, ita ut in nalis mulierum nemo exsurgeret major illo, tantam testificationem tribuit Comino nostro Jesu Christo, ut illum dicat sponsum, se amicum sponsi, non dignum tamen solvere corrigiam calceamenti ipsius. Hinc audivit jam multa Charitas vestra: quod sequitur videamus; aliquantum enim spissum est ad intelligendum. Sed quoniam dicit ipse Joannes, quia non potest homo accipere quidquam, nisi datum illi fuerit de cœlo; quidquid non intellexerimus, rogemus eum qui dat de cœlo: quia homines sumus, et non possumus accipere quidquam, nisi ille dederit qui homo non est.

3. Hoc ergo sequitur, et dicit Joannes, Hoc ergo gaudium meum impletum est. Quod est gaudium ipsius? Ut gaudeat ad vocem sponsi. Impletum est in me, habeo gratiam meam, plus mihi non assumo, ne el quod accepi amillam. Quod est hoc gaudium? Gaudio gaudet propter vocem sponsi. Intelligat ergo homo non se gaudere debere de sapientia sua, sed de sapientia quam accepit a Deo. Nihil plus quærat, et non amittit quod invenit. Multi enim ideo facti sunt insipientes, quia dixerunt se esse sapientes. Arguit illos Apostolus, et dicit de ipsis : « Quia quod notum est Dei, ait, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit. >> De quibusdam ingratis, impiis, audite quid dicat: « Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sintipsi inexcusabiles.» Quaresinexcusabiles ? Quia «< cognoscentes Deum; »non dixit, quia non cognoverunt; «< cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum'est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt» (Rom. 1,19 22). Si enim Deum cognoverant, simul cognoverant quia non eos facerat sapientes nisi Deus. Non ergo sibi tribuerent quod a se habebant, sed ei a quo acceperant. Non autem agendo gratias insipientes facti sunt. Ergo Deus quod dederat gratis, tulit ingratis. Noluit esse hoc Joannes, gratus esse voluit :

confessus est accepisse se, et gaudere se dixit propter vocem sponsi, et ait, Hoc ergo gaudium meum impletum est.

4. Illum oportet crescere, me autem minui. Quid est hoc? Illum oportet exaltari, me autem humiliari. Quomodo crescit Jesus? quomodo crescit Deus? Perfectus don crescit. Deus autem nec crescit, nec minuitur. Si enim crescit, perfectus non est: si minuitur, Deus non est. Jesus autem Deus quomodo crescit? Si ad ætatem, quia dignatus est esse homo, et fuit puer; et cum sit Verbum Dei, infans in præsepi jacuit, et cum ipse matrem suam condiderit, lac infantiæ de matre suxit: quia crevit ergo Jesus ætate carnis, ideo forte dictum est, Illum oportet crescere, me autem minui. Sed quare et hoc ? Joannes et Jesus, quod ad carnem pertinet, coævi erant: sex menses inter se habebant (Luc. 1, 36), pariter creverant ; et si diutius ante mortem Dominus noster Jesus Christus vellet hic esse, et ipsum Joannem hic secum esse, quomodo pariter creverant, ita pariter senescere poterant quare ergo. Illum oportet crescere, me autem minui? Primo, quiajam et Dominus triginta annorum erat (ld. 11, 23): numquid juvenis, si jam triginta annorum sit adhuc crescit ? Jam ab ipsa ætate vergere incipiunt homines, et declinare ad gravioret ætatem, et inde ad senectutem. Sed et si pueri essent ambo, non diceret, Illum oportet crescere, me autem minui; sed diceret, Simul nos oportet crescere. Nunc autem triginta annorum ille, triginta et ille: sex menses qui intererant, nullam distinguunt ætatem ; magis illud invenit lectio quam aspectio.

5. Quid ergo est, Illum oportet crescere, me autem minuif Magnum hoc sacramentum !intelligat Charitas vestra. Antequam veniret Dominus Jesus, homines gloriabantur de se venit ille homo, ut minueretur hominis gloria, et augeretur gloria Dei. Etenim venit ille sine peccato, et invenit omnes cum peccato. Si sic venit ille ut dimitteret peccata, Deus largiatur, homo confiteatur. Etenim confessio hominis, humilitas hominis miseratio Dei, altitudo Dei. Si ergo venit ille dimittere homini peccata, agnoscat homo humilitatem suam, et Deus faciat misericordiam suam. Illum oportet crescere, me aulem minui: hoc est, illum oportet dare, me autem accipere; illum oportet glorificari, me autem confiteri. Intelligat homo gradum suum, et confiteatur Deo, et audiat Apostolum dicentem homini superbienti et elato, extollere se volenti: Quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (1 Cor. iv, 7)? Intelligat ergo homo quia accepit, qui volebat suum dicere quod non est ejus, et minuatur: bonum est enim illi ut Deus in illo glorificetur. Ipse in se minuatur, ut in Deo augeatur. Hæc testimonia et hanc veritatem, etiam passionibus suis, significaverunt Christus et Joannes. Nam Joannes capite minutus, Christus in cruce exaltatus; ut et ibi appareret quid est, Illum oportet crescere, me autem minui. Deinde natus est Christus cum jam inciperent crescere dies, natus est Joannes quando cœperunt minui dies. At

testata est ipsa creatura et ipsæ passiones verbis Joannis dicentis, Illum oportet crescere, me autem minui. Crescat ergo in nobis gloria Dei, et minuatur gloria nostra, ut in Deo crescat et nostra. Hoc enim dicit Apostolus, hoc dicit Scriptura sancta: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31, et Jerem. ix, 23, 24). In te vis gloriari ? crescere vis: sed malo tuo male crescis. Qui enim inale crescit, juste minuitur. Crescat ergo Deus qui semper perfectus est, crescat in te. Quanto enim magis intelligis Deum, et quanto magis capis, videtur in te crescere Deus: in se autem non crescit, sed semper perfectus est. Intelligebas heri modicum, intelligis hodie amplius, intelliges cras multo amplius : lumen ipsum Dei crescit in te; ita velut Deus crescit, qui semper perfectus manet. Quemadmodum si curarentur alicujus oculi ex pristina cæcitate, et inciperet videre paululum lucis, et alia die plus videret, et tertia die amplius, videretur illi lux crescere lux tamen perfecta est, sive ipse videat, sive non videat. Sic est et interior homo: proficit quidem in Deo 1, et Deus in illo videtur crescere; ipse tamen minuitur, ut a gloria sua decidal, et in gloriam Dei surgat.

6. Et distincte jam et manifeste apparet quod modo audivimus. Qui de sursum venit, supra omnes est. Vide quid dicat de Christo. Quid de se? Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de sursum venit, supra omnes est; Christus est: Qui autem est de terra, de terra cst, et de terra loquitur; Joannes est. Et hoc est totum, Joannes de terra est, et de terra loquitur? totum testimonium quod perhibet de Christo, de terra loquitur? non voces Dei audiuntur a Joanne, ubi testimonium perhibet de Christo? Quomodo ergo de terra loquitur? Sed de homine dicebat. Quantum ad ipsum hominem pertinet, de terra est, et de terra loquitur si autem aliqua loquitur divina, illuminatus est a Deo. Nam si non esset illuminatus, terra terram loqueretur. Ergo seorsum est gratia Dei, seorsum natura hominis. Modo naturam hominis interroga: nascitur et crescit, usitata ista hominum discit. Quid novit nisi terram de terra? Humana loquitur, humana novit, humana sapit; carnalis carnaliter æstimat, carnaliter suspicatur: ecce est totus homa. Veniat gratia Dei, illuminet tenebras illius, sicut dicit, Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas (Psal. xvn, 29); assumat mentem humanam, convertat 2 ad lucem suam incipit jam dicere, quod Apostolus dicit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. xv, 10); et, Vivo autem jam non ego, vivit aulem in me Christus (Galat. 11, 20). Hoc est, Illum oportet crescere, me autem minui. Ergo Joannes, quod ad Joannem perlinet, de terra est, et de terra loquifur si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non recipientis.

7. Qui de cœlo venit, supra omnes est; et quod vidit et audivit, hoc testificatur; et testimonium ejus

1 Vindocinensis Ms.. in Deum.

2 Editi, convertatur. Melius Mss., convertat; scilicet, gratia.

nemo accipit. De cœlo venit, supra omnes est, Dominus noster Jesus Christus: de quo superius dictum est, Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis qui est in cælo (Joan. 111, 13). Est autem super omnes; et quod vidit st audivit, hoc loquitur. Habet enim et Patrem ipse Filius Dei; habet et Patrem, et audit a Patre. Et quod audit a Patre quid est? quis hoc explicat? Quando lingua mea, quando cor meum sufficere potest, vel cor ad intelligendum, vel lingua ad proferendum, quid est quod Filius audivit a Patre? Forte Filius Verbum Patris audivit? Imo Filius Verbum Patris est. Videtis quemadmodum hic fatigetur omnis conatus humanus; videtis quemadmodum hic deficiat omnis conjectura pectoris nostri, et omnis intentio mentis caligantis. Audio dicentem Scripturam quia Filius hoc loquitur, quod audit a Patre; et rursus audio dicentem Scripturam quia ipse Filius Verbum Patris est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Nos loquimur verba volantia et transeuntia: mox ut sonuerit ore tuo verbum tuum, transit; peragit strepitum suum et transit in silentium. Numquid potes sequi sonum tuum, et tenere ut stet? Cogitatio tamen tua manet, et de ipsa cogitatione manente dicis multa verba transeuntia. Quid dicimus, fratres? Deus cum loqueretur, adhibuit vocem, adhibuit sonos, adhibuit syllabas? Si adhibuit ista, qua lingua locutus est? Hebræa, an græca, an latina ? ibi necessariæ linguæ, ubi distinctio gentium. Ibi autem nemo potest dicere, illa lingua, vel illa lingua locutum esse Deum. Cor tuum attende. Quando concipis verbum quod dicas: dicam enim, si potero, quod in nobis attendamus, non unde illud comprehendamus: quando ergo concipis verbum quod proferas, rem vis dicere, et ipsa rei conceptio in corde tuo jam verbum est; nondum processit, sed jam natum est in corde, et manet ut procedat: attendis autem ad quem procedat, cum quo loquaris; si Latinus est, vocem latinam quæris; si Græcus est, verba græca meditaris; si Punicus est, attendis si nosti linguam punicam; pro diversitate auditorum diversas linguas adhibes, ut proferas verbum conceptum illud autem quod corde conceperas, nulla lingua tenebatur. Cum ergo Deus loquens, linguam non quærerel, et genus locutionis non assumeret, quomodo auditus est a Filio, cum ipsum Filium sit locutus Deus? Quomodo enim tu verbum quod loqueris, in corde babes, et apud te est, et ipsa corceptio spiritualis est (nam sicut anima tua spiritus est, ita et verbum quod concepisti, spiritus est; nondum enim accepit sonum ut per syllabas dividatur, sed manet in conceptione cordis et in speculo mentis 2) sic Deus edidit Verbum, hoc est, genuit Filium. Et tu quidem ex tempore gignis verbum etiam in corde Deus sine tempore genuit Filium, per quem creavit omnia tempora. Cum ergo Verbum Dei Filius sit, Filius autem locutus est nobis, non ver

In omnibus Mss., elocutionis.

2 Plerique Mss., in spectaculo mentis.

bum suum, sed Verbum Patris, se nobis loqui voluit, qui Verbum Patris loquebatur. Hoc ergo quomodo decuit, et oportuit, dixit Joannes: quomodo potuimus, nos exposuimus. Cui ad cor nondum pervenit: dignus de tanta re intellectus, habet quo se convertat, habet quo pulset, habet a quo quærat, habet a quo petal, habet a quo accipiat.

8. Qui de cælo venit, supra omnes est : et quod vidit et audivit, hoc teslatur; et testimonium ejus nemo accipit. Si nemo, utquid venit ? Quorumdam ergo nemo. Est quidam populus præparatus ad iram Dei, damnandus cum diabolo : horum nemo accipit testimonium Christi. Nam si omnino nemo, nullus homo; quid est quod sequitur, Qui aulem accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est? Certe ergo non nemo, si tu ipse dicis, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Responderet ergo fortasse Joannes interrogatus, et diceret, Novi quid dixerim, nemo. Est enim quidam populus natus ad iram Dei, et ad hoc præcognitus. Qui sint enim credituri, et qui non sint credituri, novit Deus; qui sint perseveraturi in eo quod crediderunt, et qui sint lapsuri, novit Deus: et numerati sunt Deo omnes futuri in vitam æternam; et novit jam illum populum distinctum. Et si ipse novit, et Prophetis dedit nosse per Spiritum suum, dedit et Joanni. Attendebat ergo Joannes, non oculo suo; nam quantum ad ipsum pertinet, terra est, et de terra loquitur: sed in ea gratia Spiritus, quam accepit a Deo, vidit quemdam populum impium, infidelem; attendens illum in infidelitate sua, ait, Testimonium ejus qui venit de cœlo, nemo accipit. Quorum nemo? Eorum qui ad sinistram futuri sunt, eorum quibus dicetur, lle in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus. Qui ergo accipiunt? Illi qui ad dexteram futuri sunt, illi quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis varalum est ab origine mundi (Matth. xxv, 41, 34). Attendit ergo in spiritu divisionem, in genere autem humano commixtionem ; et quod nondum locis separatum est, separavit intellectu, separavit cordis aspectu; et vidit duos populos, fidelium et infidelium : altendit infideles, et ait, Qui de cœlo venit, supra omnes est et quod vidit et audivit, hoc testatur 1; et testimonium ejus nemo accipit. Deinde transtulit se a sinistra, et aspexit ad dexteram, et secutus ait, Qui accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quid est, signavit quia Deus verax est, nisi, homo mendax est, et Deus verax est ? Quia nemo hominum polest dicere quod veritatis est, nisi illuminetur ab co qui mentiri non potest. Deus ergo verax, Christus autem Deus. Vis probare? Accipe testimonium ejus, et invenis: Qui enim accepit testimonium ejus, signavit quia Deus verax est. Quis? Ipse qui de cœlo venit et supra omnes est, Deus verax est. Sed si nondum illum intelligis Deum, nondum accepisti testimonium ejus : accipe, et signas, præsumenter intelligis, definicnter agnoscis quia Deus verax est.

9. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ipse Mss., loquitur: et post, loco, transtulit, habent, tulit.

1

est Deus verax, et misit illum Deus: Deus misit Deum. Junge ambos, unus Deus, Deus verax missus a Deo. De singulis interroga, Deus et de ambolus interroga, Deus. Non singuli Deus et ambo dii, sed singulus quisque Deus et ambo Deus. Tanta enim ibi est charitas Spiritus sancti, tanta pax unitatis, ut de singulis cum interrogatur, Deus tibi respondeatur; de Trinitate cum interrogatur, Deus tibi respondeatur. Si enim spiritus hominis quando inhæret Deo unus spiritus est, aperte Apostolo dicente, Qui adhæret Domino, unus spiritus est (I Cor. vi, 17); quanto magis Filius æqualis adhærens Patri simul cum illo unus Deus est ? Audite alterum testimonium. Nostis quam multi crediderunt, quando omnia quæ habebant, ad pedes Apostolorum vendita posuerunt, ut distribueretur unicuique sicut opus erat: et de illa congregatione sanctorum quid dicit Scriptura? Erat illis anima una et cor unum in Domino (Act. iv, 32). Si charitas de tot animis fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium? Major utique potest esse quam inter illos homines quibus erat cor unum. Si ergo multorum fratrum cor unum propter charitatem, et multorum fratrum anima una propter charitatem ; Deus Pater et Deus Filius, dicturus es quia duo sunt ? Si duo dii sunt, non est ibi summa charitas. Si enim hic tanla charitas est, ut animam tuam et animam amici tui unam animam faciat; quomodo ibi non est unus Deus Pater et Filius? Absit ut hoc sential fides non ficta. Prorsus quantum excellat charitas illa, hinc intelligite. Multæ animæ sunt multorum hominum, et si se diligunt, una anima est; sed possunt dici et multæ animæ, possunt in hominibus, quia non est tanta conjunctio ibi autem, unum Deum licet dicas; duos aut tres deos non licet dicas. Hinc tibi commendatur supereminentia et summitas charitatis tanta, ut major esse non possit.

10. Quem enim misil Deus, verba Dei loquitur. Hoc utique de Christo dicebat, ut se ab illo distingueret. Quid enim? ipsum Joannem nonne Deus misit? An non ipse dixit, Missus sum ante eum (Joan. 111, 28), et, Qui me misit baptizare in aqua (Id. 1, 33): el de illo dictum est, Ecce millo angelum meum ante te, et præparabit viam tuam? Nonne et ipse verba Dei loquitur, de quo etiam dictum est quod sit amplius quam propheta (Malach. 111, 1; Matth. x1, 10, 9)? Si ergo et ipsum Deus misit, et verba Dei loquitur; quomodo ad distinctionem, de Christo eum dixisse accipimus, Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur? Sed vide quid adjungat : Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. Quid est hoc, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum? Invenimus quia ad mensuram dat Deus Spiritum. Audi Apostolum dicentem, Secundum mensuram donationis Christi (Ephes. iv, 7). Hominibus ad mesuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. Quomodo hominibus ad mensuram? Alii quidem datur per Spirilum sermo sapientiæ; alii sermo scientiæ secundum cumdem Spiritum; alii fides in eodem Spiritu, 1 Sic omnes Mss. At editi: Non singuli dii.

alii prophetia, alii dijudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii donatio curationum. Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetæ ? numquid omnes doctores? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent sanitatum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur (I Cor. x11, 8, 9, 10, 29, 30)? Aliud habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste mensura est, divisio quædam donorum est. Ergo hominibus ad mensuram datur et concordia ibi unum corpus facit. Quomodo aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima tamen una est quæ agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat sic sunt etiam diversa dona fidelium, tanquam membris ae mensuram cuique propriam distributa. Sed Christus qui dat, non ad mensuram accipit.

11. Audi enim adhuc quid sequitur; quia de Filio dixerat, Non enim ad mensuram dat Deus Spiritum : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Adjecit, Omnia dedit in manu ejus, ut nosses et hic qua distinctione dictum sit, Pater diligit Filium. Quare enim? Pater non diligit Joannem ? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Pater non diligit Paulum? et tamen non omnia dedit in manu ejus. Paler diligit Filium sed quomodo Pater Filium, non quomodo dominus servum ; quomodo Unicum, non quomodo adoptatum. Itaque omnia dedit in manu ejus. Quid est, omnia? Ut tantus sit Filius, quantus est Pater. Ad æqualitatem enim sibi genuit eum, cui rapina non essel in forma Dei esse æqualem Deo (Philipp. 11, 6). Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Ergo cum ad nos dignatus est mittere Filium, non putemus aliquid minus nobis missum quam est Pater. Pater mittens Filium, se alterum misit

12. Namque putantes adhuc discipuli quia Pater aliquid majus est quam Filius, videntes carnem et non intelligentes divinitatem, dixerunt ei: Pomine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Tanquam dicerent, Jam novimus te, et benedicimus te, quia novimus te gratias enim tibi agimus, quia ostendisti te nobis; sed Patrem nondum novimus: propterea cor nostrum ardet, et satagit concupiscentia quadam sancta videndi Patris tui qui te misit; ipsum nobis ostende, et nihil amplius a te desiderabimus: sufficit enim nobis cum ille fuerit demonstratus, quo major esse nemo potest. Bona concupiscentia, bonum desiderium; sed parvus intellectus. Attendens enim ipse Dominus Jesus parvos magna quærentes, et se ipsum magnum inter parvos, et parvum inter parvos, ait Philippo qui hoc dixerat, uni ex discipulis : Tanto tempore vobiscum sum, el non cognovistis me, Philippe ? Posset hic Philippus respondere, Cognovimus te; sed numquid diximus ibi, Ostende nobis te? Te cognovimus, sed Patrem quærimus. Subjecit statim: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. xiv, 8, 9). Si ergo æqualis Patri missus est, non eum æstimemus ex infirmitate carnis, sed cogitemus majestatem indutam carne, non oppres1 Remigiensis Ms., quia ad distinctionem.

sam carne. Manens enim Deus apud Patrem, apud homines factus est homo, ut tu per illum qui ad te factus est homo, ficres talis qualis capit Deum. Non enim homo poterat capere Deum videre poterat homo hominem, capere Deum non poterat. Unde non poterat capere Deum? Quia oculum cordis unde caperet, non habebat. Erat ergo aliquid intus saucium, et aliquid foris sanum: corporis oculos habebat sanas, cordis oculos habebat saucios. Factus est ille homo ad corporis oculum; ut credens in eum qui videri corporaliter potuit, curareris ad eum ipsum videndum quem spiritualiter videre non poteras. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me, Philippe ? Qui me vidit, vidit el Patrem. Quare illi non illum videbant? Ecce videbant illum, et Patrem non videbant: videbant carnem, sed majestas latebat. Quod videbant discipuli qui amaverunt, viderunt et Judæi qui crucifixerunt. Intus ergo erat totus ille, et sic intus in carne, ut apud Patrem maneret non enim deseruit Patrem quando venit

ad carnem.

13. Carnalis cogitatio non capit quod dico: differat intellectum, et incipiat a fide; audiat quod sequitur: Qui credit in Filium, habet vitam æternam : qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei ma· net super cum. Non dixit, ira Dei venit ad eum ; sed, ira Dei manet super eum. Omnes qui nascuntur mortales, habent secum iram Dei. Quam iram Dei? Quam accepit primus Adam. Si enim peccavit primus homo, et audivit, Morte morieris (Gen. 11, 17); factus est mortalis ille, et cœpimus nasci mortales; cum ira Dei nati sumus. Venit inde Filius non habens peccatum, et indutus est carne, indutus est mortalitate. Si ille nobiscum communicavit iram Dei, nos pigri sumus cum illo communicare gratiam Dei? Qui ergo non vult credere in Filium, ira Dei manel super eum. Quæ ira Dei? De qua dicit Apostolus, Fuimus et nos natura filii iræ sicut et cæteri (Ephes. 11, 3). Omnes ergo filii iræ; quia de maledicto mortis venientes. Crede in Christum factum pro te mortalem, ut illum capias immortalem : quando enim ceperis ejus immortalitem, nec tu eris mortalis. Vivebat, moriebaris mortuus est, ut vivas. Attulit gratiam Dei, abstulit iram Dei. Deus vicit mortem, ne mors vinceret hominem 2.

TRACTATUS XV

Ab eo Evangelii loco, Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisæi, quia Jesus plures discipulos facit elc., usque ad id, Et scimus quia hic est vere Salvator mundi. Cap. iv, 7. 1-42.

1. Non rude est auribus Charitatis vestræ, evangelistam Joannem velut aquilam volare altius, caliginemque terræ transcendere, et lucem veritatis firmioribus oculis intueri. Multa enim jam ex Evangelio, ejus per ministerium nostrum Domino adjuvante tractata sunt: ex ordine autem sequitur hæc lectio, quæ

1 Editi, curreres. Consentiunt Mss., exceptis duobus qui ferunt, curareris.

2 Sic aliquot optimæ notæ Mss. At editi, bibi mortem, ne mors biberet hominem.

hodie recitata est. Ea quæ Ddicturus sum omino donante multi sic audituri estis, ut magis recognoscatis quam discatis. Non ideo tamen pigra debet esse intentio, quia non est cognitio, sed recognitio. Hoc lectum est, et hanc lectionem tractandam gestamus in manibus, quod Dominus Jesus ad puteum Jacob loquebatur cum Samaritana muliere. Dicta enim ibi sunt magna mysteria, et magnarum similitudines rerum; pascentes animam esurientem,refierentes languentem.

2. Dominus enim hæc «< cum audisset, cognovisse Pharisæos quod plures discipulos faceret quam Joannes, et plures baptizaret (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus), reliquit Judæam terram, et abiit iterum in Galilæam.» Hinc diutius disputandum non est, ne immorantes in manifestis, angustias temporis patiamur ad obscura scrutanda et aperienda. Utique Dominus si sciret Pharisæos ita de se cognovisse, quod plures discipulos faceret, et quod plures baptizaret, ut hoc eis ad salutem valeret sequendi eum, ut et ipsi essent discipuli, et ipsi vellent ab eo baptizari ; magis non relinqueret Judæam terram, sed propter illos maneret ibi: quia vero cognovit eorum scientiam, simul cognovit et invidentiam, quia non hoc propterea didicerunt ut sequerentur, sed ut persequerentur; abiit inde. Poterat quidem ille et præsens ab his non teneri, si nollet; non occidi, si nollet; quia potuit et non nasci, si nollet: sed quia in omni re quam gessit ut homo, hominibus in se credituris præbebat exemplum (quia unusquisque servus Dei non peccat, si secesserit in alium locum, videns furorem forte persequentium se, aut quærentium in malum animam suam ; videretur autem sibi servus Dei peccare si faceret, nisi in faciendo Dominus præcessisset), fecit hoc ille magister bonus ut doceret, non quod timeret.

3. Fortassis etiam hoc moveat, cur dictum sit, Baptizabat Jesus plures quam Joannes; et posteaquam dictum est, Baptizabat, subjectum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus. Quid ergo ? falsum dictum erat, et correctum est, cum additum est, Quanquam Jesus non baptizabat, sed discipuli ejus? An utrumque verum est, quia et Jesus baptizabat, et non baptizabat ? Baptizabat enim, quia ipse mundabat; non baptizabat, quia non ipse tingebat. Præbebant discipuli ministerium corporis, præbebat ille adjutorium majestatis. Quando enim cessaret a baptizando, quamdiu non cessat a mundando? De quo diclum est ab eodem Joanne, per Joannis Baptista personam dicentis, Hic est qui baptizat (Joan. 1, 33). Ergo Jesus adhuc baptizat; et quo usque baptizandi sumus, Jesus baptizat. Securus homo accedat ad inferiorem ministrum; habet enim superiorem magistrum.

4. Sed forte ait aliquis: Baptizat quidem Christus. in spiritu, non in corpore. Quasi vero alterius dono quam illius, quisquam eliam sacramento corporalis et visibilis Baptismatis imbuatur. Vis nosse quia ipse baptizat, non solum spiritu, sed etiam aqua? Audi Apostolum « Sicut Christus, inquit, dilexit Eccle

[blocks in formation]

5. Jam ergo his præjactis, per quæ venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quæ restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. «< Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob. » Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui præbetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat.

6. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic super fontem. Horax erat quasi seta. Jam incipiunt mysteria. Non enim frustra fatigatur Jesus; non enim frustra fatigatur Virtus Dei; non enim frustra fatigatur, per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo præsente firmamur. Fatigatur tamen Jesus; et fatigatur ab itinere, et sedet, et juxta puteum sedet, et hora sexta fatigatus sedet. Omnia ista innuunt aliquid, indicare volunt aliquid; intentos nos faciunt, ut pulsemus hortantur. Ipse ergo aperiat et nobis et vobis, qui dignatus est ita hortari ut diceret, Pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Tibi fatigatus est ab itinere Jesus. Invenimus Virtutem Jesum, et invenimus infirmum Jesum ; fortem et infirmum Jesum: fortem, quia in principio erat Verbum, el Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum hoc erat in principio apud Deum. Vis videre quam iste Filius Dei fortis sit? Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; et sine labore facta sunt. Quid ergo illo fortius, per quem sine labore facta sunt omnia? Infirmum vis nosse ? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1, 1, 3, 14). Fortitudo Christi te creavit, infirmitas Christi te recreavit. Fortitudo Christi fecit ut quod non erat esset infirmitas Christi fecit ut quod erat con periret. Condidit nos fortitudine suo, quæsivit nos infirmitate sua.

7. Nutrit ergo ipse infirmus infirmos, tanquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit : Quoties volui, inquit ad Jerusalem, congregare filios tuos sub alas, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matth. xxi, 37)? Videtis autem, fratres, quemadmodum gallina infirmetur cum pullis suis. Nulla alia avis quod sit mater agnoscitur. Videmus nidificare passeres quoslibet ante oculos nostros; hirundines, ciconias, columbas quotidie videmus nidificare; quos nisi quando in nidis videmus, parentes esse non agnoscimus. Gallina vero sic infirmatur in pullis suis, ut etiamsi ipsi pulli non sequantur filios non videas, 1 Mss. quatuor, fortem.

« ElőzőTovább »