Oldalképek
PDF
ePub

habet nomen. Deinde in aliis codicibus habetur integra, in aliis mutila. Postremo non est veri simile, divum Hieronymum, si de re tanta, tantum scripsisset librum, non alicubi citaturum fuisse, cum multo breviores et levioris argumenti tam frequenter citet.

EPISTOLA XII.

SEU OPUSCULUM DE SEPTEM ORDINIBUS ECCLESIÆ.

Sufficere quidem fidei tuæ arbitror conversationem sanctam, quam habes in Christo Jesu ad sacerdotalis ordinis dignitatem, arctam tibi et angustam intellectus viam in Domino reserare, quia præcedentibus meritis ac virtutis insignibus, ad hoc officium electus a Deo es. Licet in multis gratia Christi sine operibus comprobetur, et cessante merito conversatio

enim ideo debent haberi dulciores, quia per alios A cum episcopum Narbonensem, in quibusdam nullius reparari non possunt et cum eos lex naturæ subtraxerit, nec patrem tibi alterum poteris invenire, nec matrem. Mutato conjugio nec vitricus pater est, nee noverca potest nomen matris implere. Nullus igitur filiorum auctorem lucis suæ cædat injuriis. Nemo parentibus optet adversa, qui liberos [Ms. Ambros. livores] suæ saluti anteponunt. Intolerabile nefas est, ex illo ore protervum audire sermonem, aut illis pulsari manibus, quas amor diligit [Duo mss. diluit]. Oculorum vestrorum limete sententiam, quam Dominus promisit ingratis. Meretur enim cæcitatis suæ subire supplicium, qui parentum vultus vel torvo visu despexerit, et elatis oculis læserit pietatem. Si quidquam sapitis, filii, eo animo videte venerabiles facies, quo vos ipsæ conspiciunt, et eo- B nis ac vitæ, sola Dei dona fructificient. Tamen quia rum labris dulcibus osculis inhærete, quia eorum oscula adhuc habetis in membris. Senibus servire perfacile est, quos nemo potat, nemo nutrit succo corporis sui. Foveatur itaque parentum senectus, et factis eorum vicissitudo reddatur. Habet enim quamdam senectus infantiam. Videant liberi vestri quid faciant, vobis vicem similem reddituri. Imitamini filium Machabæum, qui matri mortem suadenti servivit, et durum imperium gratanter aggressus est, ne offenderet genitricem (II Machab. 1). Maluit fratrum sociari funeribus, quam voluntati matris obsistere. Ita enim matris suadentis voluntas perfecta est, ut Deo filium faceret martyrem, et fratrum coronis comparticipem. Denique obsequium suum melius, morte probans, suasionem sermonis C matris implevit ; et lucem istam moriendo contemnens, consors martyrum factus est, ut illa germanitas æterno collegio firmaretur. Ecce quid præstitit animus matri subjectus. Devotus filius obediendo promotus est, qui nolens maternam aliquatenus lædere pietatem, perpetuam vitam passione suscepit: qui Dominum confitendo, meretur cum fratribus a Domino coram angelis coronari.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

tu præ cæteris electus a Deo ob hoc comprobaris, qui et legis opera impleas, et commoraris in gratia usque ad supereminentem scientiæ charitatem, intellectu Dei tecum loquente, festinanter existentibus cogitationibus insignibus, hoc vis nosse quod factus es. Totius tibi Ecclesiæ prout præcipis sacramenta reserabo doctrinæ ordinem et locum custodiens, et quid qualiter observare debeas docens: si modo ad injuriam non revoces novelli exhortatoris industriam ac te nou pudeat paulisper minorem esse dum discis: quia seposito, ut vides, privilegio dignitatis, habes de nobis amplius quod quæras. Et id quod jam pridem in consecratione consecutum te esse credis, restat ut capias: ne minor inveniaris in Christo, quam in mundo interim nominaris ac si falsi voca. buli inutilis pastor existas, cum hæc quæ in Domino latent sacramenta nescires. Nos tamen tenentes in omni disputatione rationem, ac tecum simpliciter fabulantes, verum te episcopum animarum debere esse monstrabimus: ut factus tibi ipse judex, hoc quod loquimur implere festinans, et nobis consentiens, verecundia et confusione rejecta, eligas abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Sic enim Jesus ait: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent, Domini vocantur; vos autem non sic: sed qui major est vestrum, fiat sicut minor, et qui princeps est, fiat sicut minisler. Quis enim major est, qui recumbit, en qui ministrat? In gentibus quidem qui discumbit, major est : inter vos autem non sic, sed qui ministrat. Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et vos quia estis permanentes mecum in tentationibus meis : ego pono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis in mensa mea in regno meo, et sedatis super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Luc. XXII, 25, seq.). Et alibi: Rectorem posuerunt te, noli extolli, sed esto tamquam unus ex ipsis. Et alibi: Non ut domineris clero, sed ut forma sis omnibus I Pet. v, 3]. Et alibi: Templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (1 Cor. m, 16 seq.). Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia,

Eruditum prorsus et lectu dignum opusculum, sed quod, ut nihil aliud accedat, non esse Hieronymi, ex styli discrepantia jam constet. Prodit etiam se auctor, sequiorum esse temporum, quod ex Isidoro Hispalensi, qui septimo ineunte sæculo floruit, nonnulla mutuatur: ut sunt illa, quæ ex libro VI Originum cap. 12, toti- D dem fere verbis ad ostiarios retulit: Ipsi enim tenentes clavem, omnia intus, extraque custodiunt: atque inter bonos et malos habentes judicium, fideles recipiunt, respuunt infideles; tum illa quæ ad quintum gradum, seu diaconos : Sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. Enim vero hæc Isidorum a nostro accepisse, quod facile opponi possel, veri tantam speciem non habet, xime autem ab illo nostrum ætate abfuisse, puta ipso septimo ad finem vergente, vel demum octavo sæculo, facile adducar ut credam. Ac sane Hincmarus Rhemensis, qui sæculo subsequente scripsit, non solum epistolam hanc laudat, sed et pro Hieronymiana habet: ex quo colligas, jamdiu anter fama scriptorum invaluisse. Laudat et Micrologi autor, et subsecutis temporibus alii. In mss. exemplaribus, Erasmo teste, variat titulus. In nonnullis ad Damasum inscripta est, in aliis ad Rusti

pro

dis

ipsi gloria in sæcula: unus enim Deus noster et Pater A sonæ tuæ cura officiique reverentia, servum servis esse

te convenit: atque ita Israel in omnibus perdocere : ut quicumque te audiunt, conversatione tua magis, quam sermone proficiant. Sic enim scriptum est: In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt (Col. iv, 1). Non te extollat salutatio plurimorum. Munera divitum et obsequia te non vincant: quia munera, ut scriptum est, excæcant oculos judicum. Nec plus sit apud te matrona nobilis et dives, quam professa pauper atque mendica, aut vidua maritali auxilio destituta, æqualis ei, quæ habet virum potentem in saculo, videatur. Alienum te a personis omnium reddendum judica; ac propter injustitiam in judicio pauperem non defendas, nec propter gratiam diviti indecenter assistas. Aut si hoc non potes facere, cognitionem respue causarum. Sola esto tibi lectione et oratione contentus. Neminem enim, ut scriptum est, diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habiLat, ac nullum lædit (Eccl. iv, 13). Ista si feceris, Deo utilis in omnibus comprobatus, perfectum sacerdotium [Al. tacet sacerdotium] in te retentabis. Expelle de templo Christi, oves et boves et columbas vendentes, et nummulariorum everte mensas; quia domus Patris nostri, domus negotiationis esse non debet, sed orationis. Et quod judicio Dei projicitur, desiderari propter damnationis sententiam non oportet, ne reprobi inveniamur in Christo. Sicque fiet ut in veritate consistens, septiformis Ecclesiæ sacramentum nosse merearis, quod in omnipotentia Dei cum sua veneratione consistit, id est, in Patre, et C in Filio, et in Spiritu sancto, in archangelis, in angelis, in sapientia, in hominibus. Quæ omnia si diligenter aspicias, totius in his dispositionibus Ecclesiæ catholicæ fundamenta cognosces. Et per hos gradus, si universa observaveris quæ scripta sunt, Deus erit in memoria tua, et tu in domum tuam reverteris.

Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (Rom. x1, 36; 1 Cor. VIII, 6.). Sed non in omnibus est scientia. Cæcitas enim contigit ex parte in Israel; donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Conclusit ergo Deus omnia sub peccato, ut omnium misereatur (Rom. xi, 25 32.). Ante omnia humilitatem dilige: quia superbia apostatare facit a Deo: et initium omnis peccati, superbia est. Deus enim noster formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. 1, 8.). Omnes Scripturas mente percurre, totum Canonem lege: atque habens ante oculos exempla sanctorum, imitare quod bonum est, æmulare quod sanctum est. Factusque tibi Jerosolyma cœlestis, Deo vota restitue. B Domum in te, et templum Salomonis ædifica, tabernaculum fabrica, et diligentius exornare festina. Intra Sancia sanctorum, indeficiens lumen accende, perfectionem in omnibus tene. Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiæ labiis tuis. Non des in tentationem animam tuam, et non obdormiet qui custodit te. Exalta vocem tuam, et dic: Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis ut flos feni. Aruit fenum et flos decidit : verbum autem Domini manet in æternum (Isa. XL, 6, 7, 8). Sacerdos enim Domini qui de ore suo profert justitiam, et exquirentibus annunciat veritatem, angelus Dei omnipotentis est. In omnibus causis serva justitiam. Peregrinantem, et orphanum, et viduam, et pauperem, vel pupillum, vacuo gremio non dimittas. Ibique thesaurum tuum, ubi et cor tuum est, conde. Cum omnibus fratribus tuis, sicut scriptum est, pacem habe. Consilia impiorum fuge: ne dum judicas, condemneris. Sic enim scriptum est: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, el in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, el in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. 1, 1,2). Potentum personas, divitum notitias, salutantium obsequia ita accipe, ut pauperem non contristes, nec ulli fastidium excusationis inducas. Non recedat liber legis, ut scriptum est, de manu tua, sed meditare in eo die ac nocte. Sic enim scriptam est : Sine offensione estote Judæis, et Græcis, et Ecclesiæ Dei: sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. x, 32, 33). Priusquam audias, ne judices quemquam atque ante probationem accusationis illatæ, neminem a tua communione suspendas: quia non statim qui accusatur reus est, sed qui convincitur criminosus. Nec præstandum odiis singulorum est, ut innocentum fratrum dominetur injuria: quinimmo timor Domini ante oculos semper est habendus: et totum quod agitur, Deo et Christo scias esse præstandum,non tempori. Nam præterit figura hujus mundi, et Deo magis obedire convenit quam hominibus, qui scit præterita, et de futuris æstimat. Uno enim sermone tota lex adimpletur: Omne quod tibi fieri nolueris, alii ne feceris (Matth. vi, 12). Domi si fieri potest postposita per

ram,

1. De primo gradu Ecclesiæ, qui Fossariorum ordo est. Primus igitur in clericis fossariorum ordo est: qui in similitudinem Tobiæ sancti, sepeliré mortuos admonentur, ut exhibentes visibilium rerum cuad invisibilium festinent: et resurrectionem carnis credentes in Domino, totum quod faciunt, Deo se præstare, non mortuis cognoscant. Tales ergo fossarios esse Ecclesiæ convenit, qualis Tobias D propheta fuit: ejus fidei, ejus sanctitatis, ejus scientiæ atque virtutis. Non ergo putes parvum esse officium fossariorum, aut sicut cæteri sacerdotes in famulis Dei despicias sacramentum, ac plus diversorum servis deferas vel amicis, quam Christi in templo, cum preces fundis, cujus membra veneraris, cum omnibus participare te convenit, non solum in altari, sed et domi, cum omnibus esse convivam, atque inter domesticos parietes simpliciter residere. Si amas Tobiam prophetam, et si ejus imitaris exemplum, si imples quod scriptum est: Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet (Matth. x, 41): cave ne huic officio per superbiam tuam aliqua irrogetur injuria,

[ocr errors]
[ocr errors]

II. De secundo gradu Ecclesiæ, qui Ostiariorum ordo est. Secundus ostiariorum locus est, qui claves regni cœlorum tenent, quæ patriarchis dantur, quoniam præsunt portis Jerusalem, atque inter bonum et malum habentes judicium, aperiunt quod nemo claudit, et claudunt quod nemo aperit. Jam hic considerare te convenit, quæ circa ostiarios Dei debet esse diligentia, quanta his membris atque officiis reverentia per te deferenda sit. Intrare templum nisi per hos non potes. Hi enim sunt ordinati per vices suas, ut omnia quæ intus sunt, extraque custodiant, atque perfecti in omnibus fideles recipiant, respuant infideles.

quam laieus, qui minor est Tobia, non moretur. Te A a cunctis fidelibus ac tibi ipse odibilis factus, enim ita de Dei membris oportet habere judicium, amaram vitam in sæculo retentabis. ut intelligas Ecclesiae sacramentum. Religionis enim et sanctitatis est, quod episcopus diceris, non Romani consulatus aut juris. Si hoc vis esse quod factus es, serva ordinem tuum, locumque custodi. Defer prophetæ, ut propheta serviat tibi. Dilige mysteria Dei, ut ameris a Christo. Noli aliquem contristare illicite, aut injusto odio prosequaris : quia sicut tu Christi es, sic et illi Christi sunt: et nemo potens est in hoc sæculo, qui aliquem servorum suorum velit ab aliis conculcari. Tu ipse quoque, si libenter accipias, quod dicturus sum, cunctorum famulis propter eos, quibus serviunt, honorem defers atque unumquemque prout potens est ejus Dominus, veneraris. Dic mihi, quæso, quis ma- B jor est Christo? aut cui tantum debes, qui pro te sanguinem suum fudit, et qui te Ecclesiæ suæ præposuit, et qui te honoravit in cunctis, qui omnium tibi divinorum sacramenta concessit? Numquid meretur Dominus Deus tuus, ut cum hæc præstiterit propter bonitatem et misericordiam suam, conservos tuos deprimas, deroges Christo, ac nullum nisi te solum putes ad Dominum pertinere tibi tantum existimes reverentiam deferendam, ac famulos Christi in conversatione tibi creditos, non in ministerio ut liberos habeas, sed ut servos in dominatione possideas? Hæc enim præ cæteris Deus damnat, et nihil gravius fert, quam ut, cum scias hominibus deferendum, Deo ipse non deferas: cum servum principis atque ejus militiæ deputatum persequi et lacessere non audeas, eos qui veri Dei servi sunt, et vero Christi charactere censiti, ac per baptismi gratiam liberi, et per clericatus officium militantes, abjectioni putes et ignominiæ deputandos: ut plus interdum apud conscientiam tuam, si injuriam non faciat nostra correptio, servis quam clericis parcas : et in his aliquem vernaculum diligas, illos velut alienos despicias, et malis mundo placere quam Christo. Pro fide, pro religione, pro proposito sanctitatis deferre interdum clericus servo cogitur: et ad ignominiam non ferendam, vilis judicatur in mundo, qui summus in cœlo est. Recte hæc repudias, recte ista non servas, si episcopus esse non vis, si cœlorum regna contemnis, si nullum cum Deo cupias habere consortium. Certe si electum te a Deo gratula- D ris, si factum te pastorem gregis, si te creatum sacerdotem clericis recognoscis, laborare debebis, ne tibi tua membra displiceant, ne id quod Christi est reprobetur. Sic enim ait Apostolus: Numquid potest caput pedibus dicere: Non desidero opera vestra? Unum enim corpus et multa sunt membra (I Cor. XXXII, 2). Si tu caput es, pedum tibi officia necessaria sunt pertinere ad honorem tuum atque ad substantiam corporalem pedes, ipse cognoscis: sine his, ut ipse nosti, ambulare non potes. Hi te sustinent, hi totum corpus promovent, hi dirigunt caput, hi primum te esse faciunt. Perditis his, contemneris

III. De tertio gradu Ecclesiæ, qui Lectorum ordo est. Tertius lectorum ordo est, qui Deo, Christo et prophetis datur, secundum quod scriptum est: Exalta vocem tuam, et dic: Omnis caro fenum, et omnis gloria hominis sicut flos feni: aruit fenum, et flos decidit, verbum autem Domini manet in æternum (Isa. XL, 6, 7, 8). Denique Dominus noster legens in templo, formam lectoris assumpsit. Hi sunt ergo lectores, qui cantant canticum Moysi et Agni: hi sunt qui sequuntur immaculatum Agnum quocumque ierit, qui cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim sunt (Apoc. xiv, xv). Horum numerus est angelo. rum : et nomen Angeli convenienter sacerdoti adaplatur, qui usque adeo æquales tibi sunt per hæc officia sanctitatis, sicut scriptum legis Sacerdos qui de Core suo profert justitiam, et exquirentibus annuntiat veritatem, angelus omnipotentis Dei est (Malach. 11, 1). IV. De quarto gradu Ecclesiæ, qui Subdiaconorum ordo est. Quartus ecclesiastica dispositionis in subdiacono est ordo, qui in Esdra Nathinnei appellantur, in humilitate Domino servientes. Propter hoc in Evangelio Joannis Jesus ad Nathanael ait : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Cui respondens Nathanael dixit: Magister unde me nosti? Et ait Jesus Antequam Philippus te vocaret; cum esses sub ficu novi te (Joan. 1, 47, 48). Quod propterea scriptum est, ut tu ejus locum dispositionemque cognoscas. Propterea Dominus noster formam servi accipiens, humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod semper genu flexo orare mandamur. Omnis enim qui se humiliat, exaltabitur; et qui se exaltat, humiliabitur (Luc. xxiv, 11). Propter hoc Ægyptus competentibus plagis percutitur a Domino. Hæc dies profectionis ex Ægypto, pascha Domini nuncupatur; ut quia pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. v, 7), plenitudinem totius mysterii atque sacramenti, in rerumjofficiis recognoscas, nec per arrogantiam non ferendam, despicias eos qui aut oblationes in templo Dei suscipiunt, aut secretorum omnium testes, participes etiam passionum sunt et cætera. Hi enim primi desideria nostra suscipiunt, hi probant in nobis optimas voluntates, hi repudiant malas, hi ut a Deo suscipiamur, assistunt, quorum tibi sicut visibiliter ministeria adesse co

gnoscis, ita etiam invisibiliter pacem et concordiam A officio diaconi sacerdos, sicut et diaconus sa

utilem esse perpende, ne conficere corpus Christi ac sanguinem ultra non possis, si venturus ad altarium Dei, Ecclesiæ membra neglexeris.

V. De quinto gradu Ecclesiæ, qui Levitarum seu Diaconorum ordo est. Quintus in diaconibus ordo sacramenti est : quorum sors Deus est, qui recedere de templo Domini die ac nocte prohibentur, qui columna et fundamentum veritatis sunt, qui Ecclesias Dei sustinent, qui altare Christi sunt, in quo conficiuntur sacramenta, in quo offertur oblatio. Quid ergo in templo Dei, ut ipse nosti, venerabilius altari esse potest? quis non se ad mensam Domini accessurus humiliet? Et hi sunt, quos in Apocalypsi legimus, septem angeli Ecclesiarum (Apoc. 1, 20), hi sunt septem candelabra aurea, hi voces tonitruorum, hi in similitudinem Noe sacramentorum justitiæ præcones, non habentes in se maculam aut rugam : atque in candorem lucis effecti, in omni Israel Deum valent prospicere, puri mentibus, animabus candidi, virtutum operatione præclari, humilitate præditi, quieti, humiles, evangelizantes pacem, annuntiantes bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes, soli Deo colloquentes, in templo nihil de mundo penitus cogitantes: dicentes patri et matri, non novimus vos et filios suos non agnoscentes. Denique et Levi, ut scriptum legimus, sacerdotalis tribus est, et caput omnium sacerdotum : sine hoc sacerdos nomen non habet, ortum non habet, officium non habet hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: Quis major est, qui ministrat, an cui ministratur (Deut. x, c. S seqq.)? Et sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro est sacramenti dispensatio. Illi orare, huic psallere mandatur. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter præsumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono ut præcedente ministerio sanctitatis, humiliatus paulisper post consecrationem, dum ministro reverentiam exhibet, quantam ministerio Dei debeat recognoscat: ita enim Deus noster omnipotens universa disposuit, ut qui majorem se esse crediderit, minor sit: et qui videretur minor, major existeret. Denique quam hoc verum sit, ipse perpende. Levitæ inferunt oblationes in altari. Levitæ componunt mensam Domini. Levitæ cum sacerdotibus, dum sacramenta benedicuntur, assistunt. Levitæ ante sacerdotes orant, ut si distinctio locorum creditur in mundo, etiam in altari Dei videant sibi episcopi, si superbi sunt, diaconos anteponi. Si humilitatem diligunt, majores se esse in eo quod sunt humiles, cognoscant. Tunc deinde ut aures habeamus ad Dominum, diaconus acclamat, ipse prædicat, ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus, ne leviter hanc vocem, quæ loquitur, et pacem annuntiat, aut negligenter aspicias, aut condemnandam putes. Sufficit huic ordini tantum per Dominum fuisse concessum, ut non solus sacerdos in templo totum agere et implere videatur. Eget

B

C

D

cerdotis nec dives sine paupere, nec pauper sine divite esse potest. Post consecrationem enim omnium sacramentorum, post orationes, post recitationes nominum, post omnia mysteria deitatis, perfectio rursus Levitis in altari datur. Diaconus, ut superius dixi, calicem tradit, testis passionis, testis dispensationis, testis humilitatis, ne elatus in superbiam is qui obtulit, nihil sperandum sibi a diacono recognoscat. Ideo Levita in consecratione perfectus est, nec ultra jam sicut laicus benedicitur, quia perfectam in se habere jubetur Domini sanctitatem. Denique ex omnibus tribubus in Jesu Nave libro (Jos. XXI), Levitæ civitates accipiunt: ut tu intelligas, nullum esse hominum genus, nullam terram, nullum locum, nullam gentem, quæ non buic propter Dominum servire jubeatur. De Levitis autem decimas decimarum accipiunt sacerdotes, nec dare ipsis, sed accipere mandantur. Nunc autem ex quo in Ecclesiis sicut in Romano imperio crevit avaritia, periit lex de sacerdote, et visio de propheta. Singuli quique pro potentia episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque Ecclesia vindicaverunt, totum quod Levitarum est, in usus suos redigunt: nec hoc sibi quod scriptum est vindicant, sed cunctis auferunt universa. Mendicat infelix clericus in plateis, et civili opere mancipatus, publicam a quolibet deposcit alimoniam : et quidem ex eo despicitur a cunctis sacerdotale officium, dum misericordia desolatus, juste putatur ad hanc ignominiam devenisse. Eget in sede presbyter, in altari levita, in secretario subdiaconus, in lectione lector, et in templo ostiarius, in sepultura fossarius : moriuntur fame, qui alios sepelire mandantur: poscunt misericordiam, qui misereri aliis sunt præcepti. Et dum ista fiunt, sacerdos qui hoc non fecerit, condemnatur. Solus incubat divitiis, solus ministerio utitur, solus universa sibi vindicat, solus partes invadit alienas, solus occidit universos. Nam si secundum divinos libros omnia faceremus: nec deesse quidquam visibiliter poterat cunctis, et sola in Christi Ecclesia sanctitas abundaret. Hinc propter sacerdotum avaritiam odia consurgunt, hinc episcopi accusantur a clericis, hine principum lites, hinc desolationum causæ, hinc origo criminis. Etenim si unusquisque, ita hunc mundum visibiliter possidere mandatur, at sua tantum possessione contentus sit, ac res non invadat alienas: non agrum pauperi tollat, non vineam, non subjectorum aliquod, non famulos, non fructus : quanto magis qui Ecclesiæ Dei præest, debet ita in omnibus servare justitiam, ut sibi hoc tantum vindicet quod sui juris esse cognoscit! Aliena non contingat, aliena non rapiat, æqualem se cæteris faciat et sicut sine his in Ecclesia non fuit, ita et sine his in Ecclesia ministerii dispensatione non vivat. Certe, ut ipse nosti, qui visibiliter in hoc mundo jus invadit alienum, accusatur a paupere, damnatur a judice: ita et in Ecclesia Dei cum unusquisque stipendia sua perdit,

clamat ad Deum, exauditur a Christo, nec differtur A firmos, orare pro invalidis, atque omnia Dei sacrain hac parte ultionis sententia, si non redduntur universa. Moderatio enim Dei, preces, ac solum nostrum reditum quærit, ac nos quærit sua bonitate salvare. Sed si non convertimur, si duri corde sumus, si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus: Assidue peccanti, sicut scriptum est, Deus non miseretur.

C

menta complere, præsertim cum in Oriente eam consuetudinem et in Illyrico, et in Italia, atque in Africa omnibus in locis, temporibus apostolorum fuisse manifestum sit. Ac sola propter auctoritatem summo sacerdoti clericorum ordinatio, et virginum consecratio reservata sit, cum basilicæ, altaris et chrismatis dedicatione, vel sanctificatione, ne a multis disciplina Ecclesiæ vindicata concordiam sacerdotum solveret, scandala generaret. Propter hoc et nuper episcopalis electio ad metropolitanum remissa est et cum huic summa datur potestas, aliis adimitur hæc facultas, et incipiunt etiam summi sacerdotes pati, non ex jure, sed ex necessitate alium sacerdotem. Nemo hinc episcoporum invidia diabo

VI. De sexlo gradu Ecclesiæ, qui Sacerdotum ordo est. Sextus seniorum ordo est qui sacerdotibus datur, qui presbyteri dicuntur, qui præsunt Ecclesiæ Dei, et Christi sacramenta conficiunt. Hi autem in benedictione cum episcopis consortes ministeriorum sunt. Nulla in conficiendo corpore Christi ac sanguine inter eos et episcopos credenda distantia est: et Eucharistiam jam pridem per presby- B lica tentationis inflatus irascitur in templo, si teros benedictam, si usus exegerit, episcopi accipere debent, ac se Christo, ac plenitudini ejus communicare cognoscere. Nam si quis ad injuriam revocet, aut pulet se accipere non debere Eucharistiam, quam presbyter benedixit is profecto perversus est, credens Dominum duo corpora habuisse: unum majus, et unum minus. Majus quod episcopus conficit: quod presbyter, minus. Hic Christum dividit, eique facit injuriam. Ergo inter baptismum et baptismum potest esse distantia, ut sanctior judicetur, quem baptizavit episcopus, quam is quem Levita: sicut in Actibus apostolorum legis, eunuchum a Philippo diacono baptizatum fuisse, ut scriptum est: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Et ille ait : nihil, si credis (Act. vIII, 5, 6). Fides enim est quæ facit mundum et quia non est dantis, sed accipientis ita credendum est in omni anima baptismum esse perfectum, et in omni sacerdote corpus Christi esse perfectum. Qui non communicat Eucharistiæ presbyterorum, non communicat Christo: nec Eucharistiam ipse benedicit, quia in eo in quo judicat, condemnatur, atque in similitudinem Judæ traditoris tradens Dominum, nullo cogente, ipse sibi infert manus ac suspendio perit, quia superbia peccat in Deum. Nec ego dico præsentibus episcopis atque astantibus altari, presbyteros posse sacramenta conficere. Sed si forte usus exegerit, ut venientes ad ecclesiam sacerdotes eisdem horis, quibus aut oblatio parata non sit, aut non possit offerri, non debere episcopum repudiare Eucharistiam presbyterorum, si ponatur in altari, quam accipi oportet propter Christum, quoniam corpus Christi est, sicut scriptum est: Vos enim estis corpus Christi et membra ex parte. Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum: Fides, spes, charitas, tria hæc, major his est charitas. Charitas paliens est, benigna est, non æmulatur, non inflatur, non perperam agit : omnia credit, omnia sustinet: charitas numquam excidit (I Cor. XIII, 13; ibid. ▼ers. 4 seqq.). Et quia scriptum est : Presbyteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo Domini (I Tim. v, 17): prædicare eos decet, utile est benedicere, congruum confirmare, convenit reddere communionem, necesse est visitare in

D

presbyteri interdum exhortentur plebem, si in ecclesiis prædicent, si plebibus, ut scriptum est, benedicant: etenim abnuenti mihi ista sic dicam, qui non vult presbyteros facere quæ jubentur a Deo, dical, quis major est Christo? aut quid corpori ejus, aut sanguini poterit anteponi? Si presbyter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit : benedicere populo non debet, qui Christum etiam meruit consecrare? Virgines etiam Dei, licet Apostolus dicat: De virginibus præceptum Domini non habeo (I Cor. vii, 25) tamen hoc ratione faciente, si usus exegerit, per eum benedici, si necesse est, manifestum est: quia Maria mater Domini Christi, soror est virginum, et Eucharistia Christi est corpus, et minor Maria quam Dominus tamen credendum est summi sacerdotis judicio, et hoc faciendum quod jusserit circa laicos et mulieres. Jubentibus vobis injustissime sacerdotibus, non recte presbyter Dei benedictionis perdit officium, ainittit linguæ opus, non habet confidentiam prædicandi : truncatus est omni parte virtutum, solum presbyteri nomen habet, plenitudinem ac perfectionem, quæ consecrationi ejus competit, non retentat. Quis hic, rogo, o sacerdotes, honor vester est, ut damna gregibus inferatis? quoniam cum pastoribus per potentiam vestram aufertur Deo digna diligentia, contagium quoddam et calamitas crescit in gregibus: ac Deo nostro, non patrimonii sui damna conquiritis, dum soli vultis in Ecclesiis potentari? Denique et chrismatis ea ratio est, atque hic ordo legitimus consecrandi, baptizatum Dominum et in similitudine columbæ in specie chrismatis a patre unctum fuisse manifestum est, ac plenitudo sacramenti, corpus ejus et sanguis ostensus. Quæ cum offerre licet, etiam reliqua, quæ in eo sunt consecrare, quia in Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat. Presbyteri ergo, si necesse est, possunt chrisına conficere, quia in corpore ejus chrisma est. Siquidem hæc regula etiam nunc servatur a plurimis, atque in ecclesiis multis sie ista faciunt: tamen meæ hoc scito esse sententiæ, nulli episcopo super hoc injuriam esse faciendam, nec legem a me opponendam esse ei, qui lex est presbyteri. Ab initio, ut le

« ElőzőTovább »