Oldalképek
PDF

contra prophetam Deus recens esse videbitur. Sed ne talibus qualiamur calumniis, scrutandæ sunt Scripturæ, in quibus unitas in Christo commendalur personæ, quoniam non præjudicat tempus, ne unus semper dicatur. Hine quoque beatus Petrus loquens de patribus, ait : Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi (Act. xv, 11). Namque illos Dominus solus ducebat : et non erat cum eis Deus alienus: unde nec nobiscum Deus recens : quia uuus idemque est qui et eorum ductor fuit, et noster per passionem carnis suæ Redemptor: unus siquidem sua in carne, unus in saeramento, atque unus in spiritu : nec admitlil ratio, ut alius filius hominis, alius filius Dei intelligatur. Qui nec tempore præscribitur, nec passione separatur : sed totus Deus im Christum, et Christus in Deum transit, ul quidquid Dei filius est, Christus dicatur; et quidquid in carne Christus pertulit, id Deus pertulisse recte credatur : alioqui si ad rationem respicias et ad sensus humaiios, nequaquam ita hactenus potueruut inter se convenire deitas et humana condiuio : conveiierunt tamen in Christo, et unus est ex ambobus Etnmanuel. Unde mihi videtur quod altiuudinem tanti mysterii diligenter intelligere et videre non potuerunt, qui aut duos filios certe, aut aliuä Christum, quam Dei filium existimavere. Quapropter nec nos hominem seorsum colimus, quod nefas est, nec adoramus; sed Deum imagis incarnatum, qui proprium sibi corpus animatum univit, ita ut Deus Werbum caro fieret : et non in alium quem

libet, sed iu semetipsum caderet unitas, qui unus et C

verus Dei filius semper erat. Idcirco non alium quam eumdem, ipsumque Dei filium et colimus et adoramus. Qui nihil ipse pro assumplo homine est auctus, nihilque quod Werbum caro factum est, imminutus. vel immutatus est: et ideo unus idemque semper cum Deo Patre Filius adoratur, non novus, non re«cens ex tempore, non alienus a natura, vel genere. XI. Quodsi tibi novum videtur, quod pro te hominem assumpsit : noveris quod hoc semper cum eo et in ejus consilio fuit ut sic fieret : et nunc quando pleniuudo temporis venit, id factum est quod in Christo semper factum fuit. Talibus quippe priores sancti divinitus afficiebantur odqramentis, tahbus inspirabantur de Cliristo, praesagiis, quod nasciturus esset

A immo neforte suspicetur, sub regula trium linguarum,
Spiritus sanctus diverse accipitur: in Hebræoscilicet,
ut dixi, feminino genere legitur: in Græco vero, ne
sexus in eo credatur, τνεύμα neutro invenitur : et
in Latino masculinum esse decernitur. Qui nimirum
Spiritus sanctus bene per Rebeccam intelligitur : et
ideo totum est in mysterio quod geritur, ut per ve-
stimentorum fragrantiam Christus annuntietur: quem
nos omnes quicumque baptizati sumus induimur, in
quo benedixit nos non qualicumque, sed omni (ut
ait Aposlolus),benedictioue spirituali in cælestibus
(Epli. i, 5). Unde et angelus Mariæ loquens, a bene-
dictione exorsus ait : Benedicta tu in mulieribus, et
benedictus fructus ventris tui (Luc. 1, 28). Cujus pro-
fecto in spiritu longe odorem trahens pater Isaac
B benedicebat filium, in quo cœlestis omnis benedictio
mundo effloruit. Et bene ab eo plenus ager dicitur,
quia plena gratia virtutum virgo Maria pronuntia-
tur: de cujus utero credentibus fructus vitæ effulsit.
Et nos (inquit evangelista) omnes de plenitudine ejus
accepimus (Joan. i, 16), gratiam pro gratia. Quapro-
Pter obsccro vos, o filiæ, talem ac tantam gratiam
ne in vacuum recipiatis, quæ est in Christo Jesu, in
quo est Deus et hotuo, sic unitus in una eademque
persona, ut legatur quam sæpe in Scripturis diviuis
homo Deo coæternus propter unionem substantiæ:
ac deinde Deus homini videatur compassus, cum
nec initialis sit homo, nec passibilis Deus, tamen
sic unitus est Deus suo corpori, ut nullam patiatur
fieri inter Deum et hominem humana opinione di-
stantiam : ne forte (quod absit) alius filius Dei, et
alius filius hominis credatur : præsertim quia Scrip-
tura divina sic connectit et concorporat Deum et ho-
minem, ut nec in tempore hominem admodum quis
a Deo, nec iu passione possit ab homine Deum dis-
cernere. Unde si ad tempus respicias, invenies qui-
dem pro certo semper filium hominis cum fìlio Dei.
Si ad passiouem, inveuies semper cum filio hominis
eumdem Dei filium ita uuilum et individuum, quan-
tum ad vocem Scripturæ pertinet, ut nec homo sepa-
rari a Deo tempore, nec ab homine Deus valeat pas-
sione.
Xll. Siquidem (ut hæc apertius intelligatis) ipsius
Christi verba discutite : Nemo ascendit, inquit, in cæ-
lum, nisi qui descendit de cælo, filius liominis qui est

in mundo, in quo esset omiiium salus et benedictio D in cælo (Joan. iii, 15). Quis, quaeso, est qui loquitur?

aeternæ hæreditatis. Istæ siquidem sunt fidei vestes: istæ quibus,priores sancti vestiebantur: istæ quas Rebecca, immo Spiritus sanctus secum domi habuit, quibus induit Jacob filium suum. Alias autem nisi a Spiritu sancto servatæ domi et prolatæ essent, quid miri odoris in eisdem pater Isaac lauriret, ita ut diceret, cum præsensisset vestimenlorum fragrantiam: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedicit Dominus (Gen. xxvii, 27)? Sed forte dicturus est aliquis:Quid ad Rebeccam Spiritus sanctus pertinet, cum multis in locis personæ pro Deo figurate accipiantur? Werumtamen et spiritus in Hebræo auA Ti- feminino genere dicitur, non quod $exus in Deo monstretur:

Christus utique. Ubi, rogo, tunc erat, quando hæc loquebatur? In terra scilicet. Et quomodo se de cœlo antequam nasceretur descendisse testatur? Etiam et cum loquitur, in cœlo se esse fatetur, eumdemque se filium hominis dicit; cum utique de coelo, nisi Deus descendere non potuerit : et cum in terris loquitur, nonnisi unus idemque Christus fuit. Et hæc est mira et admirabilis novitas, immo omnium novitatuum supereminens novitas unitatis. Quam nisi diligenter, prudens virgo, ab exordio sancti Evangelii animadvertas, magis errare in omni Scriptura videberis divina , quam intelligere veritatem. Constal igitur unum eumdemque Christum secundum utrasque

formas operatum, humanitatisscilicet acdivinitatis, ac per hoc duas exercuisse operationes. Operata est enim utraque forma vel natura cum alterius communione quod proprium habuit : Verbo siquidem operante quod Verbi est, et carne exsequente quæ carnis erant : communicante ei siquidem Verbo in eadem operatione, dum et idem Deus atque homo in una substantia vel persona, sine divisione aut commixtione creditur, et præcognita una identitas prædicatur. Verumtamen Deus Verbum est, et non caro, quamquam carnem rationabiliter animatam assumpserit: hancque sibi [Al. tacet sibi] unione naturali et secundum substantiam connivit. Similiter et caro est animata, et non Verbum : licet Vcrbi Dei caro conspecta sit ac visa. Unde et Joannes: Quod fuit ab initio, et quod audivimus, inquit, et vidimus et persperimus, et manus nostrae tractaverunt de verbo vitæ (lJoan. 1, 1): cum profecto nemo Deum verum videre aut tractare possit manibus, nisi per sacramentum sibi uniti hominis. Quæ nimirum unitio tam mira est, ut discerni nequeat. Alioquin quod fuit ab initio Verbum, quomodo recte dicitur hoc totum esse quod apostoli audierant, quod viderant, quod manibus tractarant : nisi quia Christus unus idemque erat? Ac per hoc quod audierant, quod viderant, quod tractarant, Verbum vitæ erat : et nihil aliud ex duabus naturis quam unum juxta subsistentiam vel personam. Hinc est quod unus idemque manens Filius unigenitus, indisseparatus in utriusque naturis conspicitur, et quæ sunt utriusque substantiæ naturaliter operabatur [Al. operatur], secundum unicuique vel insitam essentialem qualitatem, vel naturalem proprietatem : quæ in naturam haberet singularem et inconjunctam, non ageret utique. Nunc autem Emmanuel dum unus est, et in eo ipso utraque, id est, Deus et homo, quæ utriusque naturæ sunt, veraciter gessit, secundum aliud et aliud quæ gesta sunt operans. Ergo secundum quod Deus, ipse idem egit quæ divina sunt : secundum quod homo, idem ipse quæ humana sunt, seipsum volens ostendere quod Deus idem ipse et homo sit. Et ideo idem ipse tam quæ divina sunt agit, quam quæ humana similiter : et non alius quidem miracula operatus est, alius perpetravit humana, passionesque sustinuit : sed unus idemque Christus filius Dei atque

hominis filius, qui divina gessit et humana : siqui- D

dem inseparabiliter atque indivise communes Chrisuus habuit actiones. Sed intelligendæ sunt ipsorum operum qualitates : contemplandumque semper ad quæ provehatur humilitas carnis, et ad quæ inclinetur altitudo divinitatis : ita ut per omnem textum sancti Evangelii videatur nihil caro sine Werbo agere, neque Verbum sine carne quidquam efficere. Unde qnod concipit et parit Wirgo, sicut non sine potentia Werbi est, ita non sine veritate carnis quod nascitur, quod pannorum fasciis jacel involutum, et in præsepio reclinatur. Porro quod stella duce a Magis adoratur (Matt. ii, 11), sicut deitatis est : ita et humanitatis, cum in Ægyptum per fugam ne ca

A piatur, adducitur. Sic itaque omnia virlulum opera consideranda sunt, ut reddamus Deo quæ Dei sunt, et homini quæ sunt hominis. Quoniam sicut est unus qui Lazarum verbo potentiæ suæ vocat, ut exeat foras a monumento : sic idem ipse unus est qui flevit humanitatis affectu. Sic quippe cuncta oportet considerare: quatenus et plena divinitas in Christo intelligatur homini unita, et plena humanitas in Deum assumpta. XIII. Hæc ideirco dixerim tantisper de fide Incarnationis Christi , charissimae : qnia , quod plures Orientalium circumeunt suis fæcibus obvoluti, m0neri debuistis, ne suo obnubilare vos velint obscuritatis eloquio, vel Græco turbine Latinam confundere puritatem. Sunt enim et prudentes virgines, B sunt et fatuae. Et ideo, dilectissimæ, imitamini, quam amatis beatam et gloriosam Virginem, eujus hodie in terris festa colitis : de qua dicitur : Maria autem conservabat omnia verba hæc (quæ deChristo dicebantur, scilicet), conferens in corde suo (Luc. ii,5f). Conferte ergo et vos in cordibus vestris, charissimæ, quae de ipso eodemque Demino calholice dicuntur : ut et fidem integram servare possitis, et matrem ejus debite venerari. Qnoniam nullus honor ejus est alius, nisi cum ille jure honoratur, qui nasci dignatus est ex ea. Cæterum rogo quæcumque estis filiæ, quæcumque matres, cogitate attentius, et perpendite diligentias, quibus afficiebatur beata et intemerata virgo Maria doloribus post Christi ad cœlos ascensum, expletis omnibus quæ de ipso erant C ab angelis prædicata, et a prophetis multifarie multisque modis præsignata, divinis declarata oraculis, virtutibus exhibita, et quæ humanitatis sunt ostensa præsagiis. Quæso, si qua sunt in vobis viscera pietatis, considerate quo cruciabatur amore, quoque desiderio æstuabat hæc virgo, dum revolveret animo cuncta quæ audierat, quæ viderat, quæ cognoverat. Puto quod qnidquid cordis est, quidquid mentis, quidquid virtutis humanæ, si totum adhibeas, non sufficiat ut cogitare valeas, quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris: quantis amovebatur repleta Spiritu sancto coelestium secretornm incitamentis: quia etsi diligebat Christum ex toto corde, et cx tota anima, et ex tota virtute, novis tamen quotidie inflammabatur praesentia absens desideriornm affectibus : tanto siquidem validius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus : quam totam repleverat Spiritus sancti gratia : quam totam incanduerat divinus amor : ita ut in ea nihil esset, mundanus quod violaret affectus, sed ardor continuus, et ebrietas perfusi amoris. Nam et Christus ab hominibus est amandus, ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota virtute quaerendus : maxime tamen ab ea ardentius, cujus et Dominus erat, et filius. Fortassis ergo præ nimio amore, in loco quo sepultus dicitur, interdum habitasse eam credimus: quatenus piis pasceretur internus amor obtutibus. Sic namque locus medius est hinc inde constitutus, ut adire posset ascensionis ejus vestigia, et locum

[ocr errors]

EPISTOLA IX. AD PAULAM ET EUSTOCHIUM, DE ASSUMPTIONE B. W. MARIÆ.

138

sepulturæ ac resurrectionis, et omnia in quibus pas- A quod omnes animae martyrio rubricatæ, eam æternæ cum instaurantur ab ea omnia, quæ venerantur et A Dei quod amatis, non nisi in sinu Patris invenitur.

sus est, loca invisere : non quod jam viventem quæreret cum mortuis, sed ut suis consolaretur aspecibus. Hoc quippe habet impatiens amor ut quæ desiderat, semper invenire se credat. Ignorat siquidem judicium, ratione multoties caret, modum nescit, nec aliud cogitare potest quam quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium. Quæ scilicet beata virgo Maria, quamvis jam in spiritu esset, tamen dum in carne vixit, carnalibus movebatur sensibus, et ideo quam saepe locorum recreabatur visitationibus: et quem genuerat, mentis complectebatur amplexibus. Denique amor Christi, desiderium pariebat ! desiderium vero gliscens, quasi novis reparabatur ardoribus, intantum ut credam nonnumquam, quod omnia etiam et semetipsam transcenderet: quia omnino amor impatiens, quod amat, non potest non videre. llineest, charissimæ, quod omnes sancti omnia quæ meruerant, pro parvis duxere, si Dominum quem amaverant, non viderent : sicuti et venerabilis beata virgo Maria, non indignum pro innumeris et immensis beneficiis reddebat interdum obsequium sanctitatis, dum beneficiorum in terris posita non poterat videre largitorem : et ideo hodie, dilectissimae, elevatur super choros angelorum , ut possit speciem vultumque videre Salvatoris, quem amaverat, quem cupierat ex toto desiderio cordis. XIV. Quod si gaudium fit in cœlo de quolibet peceatore converso, multo magis putandum pro tantæ Virginis exaltatione et gloria, quod exsultatio fiat in supernis : cujus nimirum festivitas, omnium supernorum civium est gratulatio : præsertim quia ejus celebritas laus et favor est Salvatoris. Unde credimus, ut supra dictum est, quod non hunc tantum diem solemnem ducunt pro ejus honore annuum, verum etiam continuum et aeternum jucunditatis et laetitiae ac venerationis obsequio, cum omni colunt tripudio amoris et gaudii. Nec immerito igitur omnis illa cælestis civitas congratulatur et veneratur matrem : cujus super se adorat filium regem : ante quem tremunt potestates, et curvatur omne genu. De hujus nimirum ad cœlos ascensione, multo admirantis intuitu secretorum contemplator coelestium in Canticis : Vidi, inquit, speciosam ascendentem, faasi columbam desuper rivos aquarum. Et vere speriosa quasi columba, quia illius speciem columbæ ac simplicitatem demonstrabat, quæ super Dominum venit, et docuit Joannem, quod hic est qui baptizat. Et bene, desuper rivos aquarum, quia super aquam refectionis educaverat eam Dominus et nutriverat 1 Psal. xxiii, 2): ex qua multi deducti rivi, omnem irrigant terram deliciarum, et infundunt hortum voluptatis, ex quibus quotidie ita et perfusa beata Dei genitrix ascendit hodierna die speciosa valde et admirabilis: cujus odor inæstimabilis erat nimis, et ideo ineffabilis. Ad cujus profecto fragrantiam odoris, emmis illa cœlestis Jerusalem læta decurrit, quam circumdabant flores rosarum et lilia convallium, eo

PATRol. XXX.

[ocr errors][ocr errors]

dilectionis complectuntur amplexibus: et virginitatis splendore candidatae, ac si lilia in valle humilitatis enutritæ, circumdant eam, venerationis gratia obsequentes. Recte igitur: quoniam beata Dei genitrix et martyr, et virgo fuit, quamvis in pace vitam finierit. Hinc quoque quod vere passa sit, testatur Simeon propheta, loquens ad eam : Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius (Luc. ii, 35). Ex quo constat quod supra martyrem fuerit. Alii namque sancti, etsi passi sunt pro Christo in carne, tamen in anima, quia immortalis est, pati non potuerunt. Beata vero Dei genitrix, quia in ea parte passa est, quæ impassibilis habetur, ideo, ut ita fatear, quia spiritualiter et caro ejus passa est gladio passionis Christi, plus quam martyr fuit. Unde constat, quia plus omnibus dilexit, propterea et plus doluit, intantum ut animam ejus totam pertransiret et possideret vis doloris, ad testimonium eximiæ dilectionis. Quæ quia mente passa est, plus quam martyr fuit. Nimirum quod ejus dilectio amplius fortis, quam mors fuit, quia mortem Christi suam fecit. Nunc autem circumdant eam flores rosarum, indesinemter ejus admirantes pulchritudinem inter filias Jerusalem (Cant. v, 7) : in qua posuit rex thronum suum, quia concupivit ejus speciem ac decorem : fuit enim plena charitate et dilectione : idcirco sequitur post eam purpuratorum exercitus, et candidatorum grex. XV. Quam si diligentius aspicias, nihil virtutis est, nihil speciositatis, nihil candoris gloriæque, quod ex ea non resplendeat. Et ideo bene circumdant eam flores rosarum, et lilia convallium, ut virtutes virtutibus fulciantur, et formositas decore castitatis augeatur. Nam omnis splendor et gloria, quanto illustratur fulgore suo sublimius, tanto apparet præstantior claritate quorumlibet subjectorum, et eximior prædicatur. Sic et beata Dei genitrix, cujus plantatio ac, si rosæ in Jericho, specialius refulsit, et candor virginitatis splendidius emicuit, cum circumdata officio charitatis, submittitur illi sanctorum claritas: ut ejus amplius splendor et gloria commendetur: quæ super angelorum choros elevata, jam beata prædicatur, et jam beatissima. Nam angelorum quamvis celsior natura sit: non tamen gratia major, quia et ipsi gratuita gratia, ne corruerent, sunt salvati.

D Unde David, Verbo Domini, inquit, caeli firmati sunt,

et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. xxxni, 6). Quod si spiritu oris ejus omnis virtus eorum subsistit: constat beatam et gloriosam virginem Mariam, in quam supervenit Spiritus sanctus, et Deus totus illapsus portatum novem mensibus in utero, ut credendum est, ampliora promeruisse virtutuum privilegia, et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam. Unde et si mirabilis est eorum virtus, et firmitas perpetuitatis: mirabilior tamen in Maria, quam obumbravit virtus Altissimi : ut ultra omnem virtutem sit angelicam, quod factum est in ea, et admirabile cunctis sæculis sacramentum. Ac per hoc etiam angelis exinde major præstatur gratia,

[ocr errors]

adorant super se Christum regem Doininum natum ex eadem Wirgine. Hinc et Maria eunctis tanto venerabilior, quanto gratiosior : et quanto virtute Altissimi extollitur ad sublimia, tanto clarior resultal in gloria. Plena siquidem gratia, plena Deo, plena virtutibus, non potest non possidere plene gloriam claritatis æternæ, quam plenissime accepit, ut mater fieret Salvatoris. Quam viderunt omnes filiæ Sion, et beatissimam prædicaverunt, ac reginæ laudaverunt eam : quoniam tantam eam viderunt, quantam nullus narrando explevit mortalium; quanto magis Deum, qui talem ac tantam fecit eam, ut ipse fieret per eam ! Unde David: Et homo, inquit, natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. lxxxvii, 2). Beata igitur talis ac tanta nativitas, beata et supernorum civium societas, et admirabilis charitatis e0rum unanimitas: ubi nemo angelorum, nemo archangelorum, non dico beatae virginis Mariæ, verum neque alicujns sanctorum invidet gloriam : sed toium in altero unusquisque possidet, quod gratis praestatur omnibus : ut de omnibus, et in omnibus glorificetur Deus, honoretur et adoretur ab omnibus : ubi non sexus, non aetas, non dignitas generis, sed meritorum qualitas sola discernitur : ubi plurimum stella a stella differre claritate, quamvis omnes in suo sint ordine suscitandi. Quod si est alia claritas solis, et alia claritas lunæ, et alia claritas stellarum (I Cor. xv, 41): una tamen claritas est, qua illustrantur omnia. ldcirco beata Dei genitrix, quæ adhuc

tantis in terra prædicatur laudibus, non immerito C

creditur hodierna die exaltata et glorificata, necnon et clarificata, quantum novit ille qui eam elegit in sua sapientia, qua disposuit omuia. Quod si in dono patris mantiones. multæ sunt, credimus splendidiorem matri hodie filium præstitisse, quam sibi olim aedificavit domum, subnixam columnis septem : in qua domo nimirum parantur nuptiæ Ecclesiarum Dei, el fœderantur terrenis cœlestia. In eo namque utero Virginis, sponso immortali virginitas consecratur, ut sit totum coeleste commercium. XVI. Et ideo, charissimæ, celebrate solemniter Virginis festum, quæ coelestem vobis vitam in terris ostendit : quoniam qui non nubent, neque nubentur, erunt sicut angeli in cœlo. Nec mirum si angelis comparatur virginitas, quæ angelorum Domino, foedere copulatur nuptiarum. Et si quælibet virginitas tantum erigitur, ut angelis comparetur, multo magis beata et gloriosa virgo Maria, quæ singulari commendatur privilegio, et immenso dicatur mercimonio. ldcirco, dilectissimæ, amate quam colitis, et colile quam amatis: quia tunc eam vere colitis ei amatis, si imitari velitis de tolo corde quam laudatis. Hæc namque vita vobis de cœlo fluxit, quam professæ estis: supra usum naturæ hæc vita est, quam tenetis: de cœlis venii sponsus, quem sequi cum matre debetis: nec immerito vivendi usum de coelo quæsistis, quæ vobis de coelo sponsum petistis. Ideo vestra conversatio in cœlis sit semper : quoniam Werbum

Licet igitur ubique totus sit, et non longe ab uuo

quoque nostrum, tamen non nisi casto sursum lau

ritur pectore. Prope est emin, inquit Moyses, in corde

tuo et in ore tuo, tantum eum recto si quæsieris corde

(Deut. xxxi, 11). Unguentum exinanitum est nomen ejus: propterea, adolescentulæ, diligile animo, quod pro vobis effusum est. Habetis namqne, sanctæ virgines, sponsum virginem, virginitatis et castitatis amatorem, qui uatrem virgineum ideo elegii, ut ipsa omnibus esset exemplum castitatis, in qua velut in speculo refulget forma virtutis. Ilabetis igitur in ea magisteria probitatis expressa, quid primum eligere, quid respuere, quid sequi debeatis. Prima ejus virtus est fundamentum omnium virtutum et custos, humi

B litas ipsa, de qua gloriatur : Quia respexit, inquit,

humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ea, hoc beatam me

dicent omnes generationes (Luc. i, 18). Ergo primum

discendi incitameiitum , nobilitas est magistri :

deinde imerces laboris optimi, fructus beatitudiiiis.

Quid igitur nobilius matre Domini, quid splendidius

ea, quam splendor elegit paternæ gloriæ? Quid castius ea, quæ corpus Christi sine contagione corporis generavit? et tamen in ea solum humilitatem respexisse Dominum confitetur, quæ custos est cæterarum virtutuum. Colloc« verat enim in tuto stationis portu,

sul)limia meritorum suorum exercilia : et ideo divinitus illustratur. Unde Dominus ait : Ad quem respicium, nisi ad humilem et quietum, ac trementem sermones meos (Is.:. lxvi, 2)? Fecit enim quod promiserat, et respexit humilitatem ancillæ suæ : unde et beata jam al) omui saeculo prædicatur. Idcirco et vos, o filiæ, si vere virgines esse vultis, humilitatem sectamini : el maurem Domini, quæ se ancillam vocat, cordis amore imitari procurate, quæ didicit ab ipso sponso, cui vos devovistis humilitatem , quam vos ex se docuit. Unde ait idem : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. xi, 27). Nou ergo beata Dei genitrix a filio suo Domino nostro didicii cœlos fabricare, non angelos creare, non miracula deitatis insignia operari : sed tantum humiliari, cæteraque virtutum documenta , iutra humilitatis custodiam aggregare. Unde cum ea semper singularum virtutum piidicitia comes irremota mansit: quia omnino pudor individuus virginitati esse debet, sine

D quo recte castiuas vera servari non potest. Numquam

igitur beata virgo Maria sine pudoris sui cuslode processit, et ideo si placet vobis, charissimæ, talis ac tania virgo, placeat et opus virtutis, cujus vita omnium est discipliua, cujus mores instituta sunt Ecclesiarum, quæ præcessit cunctos, superemiaet universis. Propterea quæcumque virgo sibi ab ea optat præmium et implorat auxilium , debet imilari exemplum. Rogo vos, o virgines, rogo et viduæ, imitamini Paulam viduam malrem, exemplar conuinentiæ et castitatis. Imitamini Eustochium, quam habctis vobiscum virginem , ei formosam per fectæ integritalis. Quod si minus in eis est, quam in matre Domini, immo quia est, habetis prole fecundam et

141

EPISTOLA IX. AD PAULAM ET EUSTOCHIUM, DE ASSUMPTIONE B. W. MARIÆ.

[ocr errors]

virginem perpetuam : quia sicut in comparatione A tamen quaecumque jam soluta est vinculo, et cœlestia

Dei, nemo bonus, ita et in comparatione matris Doinini nulla invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximiis comprobetur. Unus est Pater noster, qui in coelis est : unus et magister : una est forma virginitatis in Maria, cui vos omnes ut imaginem reformetis integritatis, faciem imprimere debetis in sculpturam Spiritus sancti. Quoniam hæc est hortus conclusus, fons signatus, puteus aquarum viventium (Cant. iv, {5} , ad quam nulli potuerunt doli irrumpere, nec prævaluit fraus inimici, sed permansit sancta mente et corpore, multis donorum privilegiis sublimata. Idcirco hanc imitamini moribus, sequimini castitate, hujus implorate auxilium. XVII. Quod si me, quia ita loquor, præsumptionis velit arguere invidorum aliquis, quod vobis scripserim : arguat charitatem atque dilectionem, quia rogantibus vobis ne hoc quidem inexperius judicavi negandum. Malui enim excipere ruborem pudoris, quam non exsequi jussionem vestram, quarum precibus nonnumquam Deus noster obedire videtur: Praesertim cum habeatis vobiscum, quas imitari virtutis est, cum quibus discere potestis : affectum a me potius quam magisterium ad laudem hujus diei requisistis. Unde excusare non debui propter observantiam gravitatis, ne impartirem devotioni vestræ, quæ mandastis. Quod si docere nequivi, saltem ad laudem tantae virgiuis exhortari omnino curavi : quatenus non deessem vobis quem diligitis in die tantæ festivitatis, sed jungerer precibus, jungerer votis, si quo modo mente ad ea vobiscum elevari merear vestris suffragantibus meritis, ad quæ pervenit beata et intemerata virgo Maria. Ecce hodierna die ad ilium præclarum et splendidum thronum angelorum, ipsa per humilitatem et integritatem carnis ascendit, unde intemperantia olim eximios archangelorum et superbia dejecit. Quapropter gaudete, gaudete, inquam, quia vobis via patefacta est cœlorum. Quamvis enim nobis eadem promittantur: vobis tamen jam præsto sunt, quæ cum angelis incorruptionem servatis. Quæ licet de hoc mundo sitis, tamen, favente Deo, jam in hoc mundo non estis : quia et si sæculum vos habere meruit, tenere omnino non potuit. Beata itaque Maria hodie jam ab omnibus genlibus Jonge lateque prædicatur : et vobis quæ secutae estis exemplum tantæ virginis, beatitudo condonatur coelestis. Quas non illecebræ sollicitant corporis, non colluvio præcipitat voluptatis, non aestus inflammat incentivæ carnis, immo angelica imitatio delectat in terris : quorum in futuro æqualitas repromittitur in cœlis. Beatæ igitur estis, filiæ, sed et beatæ viduæ, quæ cœlibem in Christo vobiscum ducunt vitam : quia secundum Apostolum liberatæ a lege viri, sic permanserunt. Beatior, inquit, erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto enim, ait, quod et ego spiritum Dei habeo : evidenter volens exprimere, quid intersit inter eam, quæ adhuc est juncta lege viro, et inter eam, quæ jam soluta vinculo beatior prædicatur. Quod si utraque beata, quia in Christo, beatior

sectatur. ldeo viduæ semper virginibus bene copulanlur, ut ait Apostolus : Mulier innupta, et virgo, cogitat quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. ix, 54): quodammodo enim magisterium virginitatis, viduarum gliscit et confortatur exemplis, quæ cum viris castum servaverint connubium, docent integritatem magis virginibus Deo servandat, : et quod propemodum non inferioris virtutis est a conjugio abstinere , quod aliquando delectaverit, quam conjugii deleclamenta nescire : In utroque siquidem gradu forlitudo laudatur, et coelestis vitae praedicatur virtus. ldcirco cognationem jam cum Christo uterque ordo sorlilur. Unde Dominus : Si quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis

B est, ipsemeus frater, soror et materest (Matth. xxxii, 5):

ubi non sexus, non ætas, non conditio discernitur, sed, qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei, qui in cælis est. XlX. Unde quia libera facultas cunciis prestatur, estote, charissimæ, ad id quod vos Christi grauia vocavit, eslote matres Christi ac sponsæ, estote sorores ac propinquae : quia quod carne non poluistis, gratia totum condonatum est vobis. Et ideo diligito matrem Domini, quæ vobis sponsum genuit immortalem : cujus et vobiscum soror est ipsa, quia voluntalem patris fecit, ut esset mater. Propinqua quidem vobis non carne, sed spiritu : ut unitas commendetur Ecclesiæ, et societas corporis Christi intelligatur. Ex quo Dominus : Volo, Pater, inquit, quia ego

C et tu unum sumus, ut et ipsi in nobis unum sint (Joan.

xxxvii, 21). Quæ profecto unitas per unum maediatorem Dei et hominum efficitur, Facite ergo voluntalem Patris et yos, ut unum esse possitis. Ornate lampades vestras, occurrite sponso, quia jam ad ostium pulsat, et matrem, si eam diligitis, sequimini. Intus autem parate et ornale lampades vestras, quia filiæ regis estis. Omnis enim gloria vestra ab inius sit, et intus habete, quod foris luceat : ne forte inter has solemnitates priusquam sponsus veniat, vestræ lampades exstinguantur. Nam celebritas hujus diei, non nisi accensis lampadibus intus et foris recte colitur. Ideo emendum est oleum duum vacat, ne cum sponsus venerit, quod absit, vacuæ inveniamini. Propterea quæ sursum sunt sapite, ubi beata pervenit

D Virgo, et non quæ super terram; quia vestra con

versatio, si estis jam quod vovistis, in cœlis fore debet. llluc dirigite mentem, illuc abscondite vitam vestram, donec pertranseat furor Domini, quo beata Dei genitrix hodie pervenit : ibi namque habetis sponsum, ibi pontificem, ibi omnia quæcumque quæsistis. llluc dirigite mentem, ut cum Christus Wirginis filius apparuerit in fine sæculi, cum ipso et vos appareatis in gloria. Amen.

MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.

Fulberti Carnotensis sermonem hunc esse, vir esse •dubito, aut me vir quidem. Illi certe ascribitur in quodam Regiæ Parisiensis Biblioth. ms. sub num. 5752 statim ab isto Pseudo-Hieronymi, quem modo recensui

« ElőzőTovább »