Oldalképek
PDF
ePub

cator a laudibus, quamvis explere non queat quod sentit. Unde sermo divinus cum de peccatore ageret in Psalmis Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me: protinus addidit: et illic iter est quo ostendam illi salutare Dei (Psalm. XLIX, 23): ac si patenter dicat, Illic iter est laudis ad æternam laudem sine fine mansuram: sed nemo apprehendet illud, nisi ego præmonstravero. Propterea, charissimæ, quia iter salutis nostræ in laudibus est Salvatoris, hortor vos et commoneo in hac sacra solemnitate genitricis Dei Mariæ, nolite cessare a laudibus. Quod si virgo es, gaude, quia meruisti esse et tu quod laudas: tantum cura ut sis, quæ digne laudare possis. Quod si continens et casta es, venerare et lauda, quia non aliunde constat, ut possis esse casta, quam ex gratia Christi, quæ fuit plenissime in Maria quam laudas. Quod si conjugata certe aut peccatrix, nihilominus confitere et lauda, quoniam inde misericordia omnibus profluxit et gratia ut laudent. Et quamvis non sit speciosa laus in ore peccatoris, noli cessare a laude, quia inde tibi promittitur venia, unde et omnibus, ut laudes. Alioqui nisi juxta modulum ingenii nostri Deum laudare in Sanctis suis studeamus: quomodo eum, secundum quod canimus, juxta multitudinem magnitudinis ejus, laudare poterimus? omnino quippe prætermittendum non est, quod impleturi sumus quandoque, secundum quod dicitur : Beati qui habitant in domo tua, Domine, in sæcula sæculorum laudabunt te (Psalm. LXXXIII, 5). Interdum vero quia immensus est, quod voce non possumus, nec facundia valemus, exsequamur votis et medullis cordis : quia magnus et bonus est atque immensus, tantus ac talis quantum ac qualem ipse se novit, ore ac spiritu confiteamur ad justitiam et salutem.

Unde in carne angelicam vitam acquirere, majus est A votis omnibus cessare non debet etiam quilibet pecmeritum, quam habere. Esse enim angelum, felicitatis est esse vero virginem, virtutis: dum hoc obtinere viribus virgo nititur cum gratia, quod habet angelus ex natura. Utrumque tamen et esse virginem et angelum, divini muneris est officium, non humani: Ave, inquit, gratia plena (Luc. 1, 28); et bene plena, quia cæteris per partes præstatur: Mariæ vero simul se tota infudit plenitudo gratia. Hoc quippe est quod David canit: Descendet sicut pluvia in vellus ( Psal. LXXII, 6). Vellus itaque cum sit de corpore, nescit corporis passionem. Sic et virginitas cum sit in carne, nescit vitia carnis. Cœlestis plane imber in virgineum vellus, placido se infudit illapsu : tota divinitatis unda se contulit in carnem, quando Verbum caro factum est: ac deinde per crucis pati- B bulum expressum, terris omnibus salutis pluviam effudit, et stillicidia gratiæ humanis præstitit mentibus. Dominus, inquit, tecum. Mira res et jam cum Virgine erat, qui ad Virginem mittebat Angelum, et præcessit nuntium suum Deus, sed a Deo non recessit: nec teneri potuit locis qui omnibus habetur in locis et totus ubique est, sine quo nihil totum. Ergo Verbum Patris numquam a Patre discedens, homo pro nobis fieri dignatus est, secreto suo mysterio, quod ipse novit: qui quoniam totum suscepit quod est hominis, homo totus est: et totum retinens quod Dei est, omnino aliud quam Deus (qui natus est ex Maria) esse non potuit. Scit enim Deus omnia el polest. Propterea quia ita est, scivit se ac potuit in utero Virginis sine sui corruptione miscere atque unire, ut unus esset Christus Deus et homo, una persona, unaque substantia. Ob quod Dei genitrix electa et præelecta jure ab Angelo salutatur, et prædicatur gratia plena. Vere plena, per quam largo sancti Spiritus imbre superfusa est omnis creatura. Et ideo satis eam devotissime primum Angelus vcneratur et salutat. Miratur itaque et ipse qualis aut quanta sit quam salutat: non enim simplex, fateor, vel consueta fuit ista salutatio, sed omni admiratione digna. Siquidem venerationis fuit delatio, oblatio muneris, famulatus obsequii. Quia etsi in sanctis patribus et prophetis gratia fuisse creditur: non tamen eatenus plena. In Mariam vero totius gratiæ, que in Christo est plenitudo venit, quamquam aliter. Et ideo, inquit, benedicta tu in mulieribus, id est, plus benedicta quam omnes mulieres. Ac per hoc quidquid maledictionis infusum est per Evam, totum abstulit benedictio Mariæ. Insuper gratiam refudit Christi ortus, quam non habuit prius omnis mundus. Igitur quod natura non habuit, usus nescivit, ignoravit ratio, mens non capit humana, pavet cœlum, stupet terra, creatura omnis etiam cœlestis miratur hoc totum est, quod per Gabrielem Mariæ divinitus nuntiatur, et per Christum adimpletur. Qua de causa de tali tantaque loqui, me indignum fateor sed et puto quod nemo sit qui præsumat, nisi qui quanta sint quæ panduntur, penitus ignorat. VI. Tamen etsi ad hæc nemo idoneus invenitur,

:

C

D

VII. Ilinc, rogo, omnes pariter festivitatem gloriosa semper virginis Mariæ devotissime celebremus: quia hæc est dies præclara, in qua meruit exaltari super choros angelorum, et pervenire ultra quam nostræ humanitatis est natura. Ubi non substantia tollitur, sed gloriæ magnitudo monstratur, cum elevatur in dexteram Patris, ubi Christus pro nobis introivit pontifex factus in æternum ad cœli palatium. Hæc est, inquam, dies, in qua usque ad throni celsitudinem intemerata mater et virgo processit, atque in regni solio sublimata, post Christum gloriosa resedit. Sic itaque ubique confidenter sancta Dei canit Ecclesia, quod de nullo alio sanctorum fas est credere, ut ultra angelorum et archangelorum dignitatem merito transcenderit: quia etsi similitudo repromittitur sanctis, veritas tamen regatur. Hoc quippe privilegium non naturæ est, sed gratiæ beatæ virginis Mariæ, de qua natus est ipse Deus et homo. Idcirco et ipsa plus est meritis, et non natura quam virgo et homo. Unde et si cæteræ virgines imitantur illam usque ad contemptum partus, et Gabrielis nova salutationis obsequium: deinceps totum divinum est, quod operatum est in ea, teste angelo: Quia Spiritus sanctus et virtus Altissimi obumbrabit te. Ante hoc

ipsum sane uterus Virginis, quamvis mundus, quam- A quæ etiam meritorum virtutibus angelorum vinceret

dignitatem. De qua rursus idem Spiritus sanctus in eisdem Canticis: Quæ est ista quæ ascendit, inquit, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 9)? Admiratur autem Spiritus sanctus, quia omnes de ascensu hujus Virginis admirantes facit, quod quasi novi diluculi aurora rutilans, ascensu suo resplendeat, multis freta et vallata sanctorum agminibus. Unde dicitur, terribilis ut castrorum acies ordinata. Siquidem terribilis suis facta virtutibus, ut castrorum acies admodum ordinata: hinc inde angelorum sanctorum fulta præsidiis: pulchra ut luna, immo pulchrior quam luna, quia jam sine defectu sui coruscat, cœlestibus illustrata fulgoribus. Electa

vis impollutus et alienus a contagione [Al. cogitatione] peccati, quamvis sanctus: tamen adhuc vilitate humanitatis induitur: ut ita dicam, ac si lana candidissima, suoque colore dealbata: ad quam sane cum accessisset Spiritus sanctus, quasi ipsa eademque lana cum inficitur sanguine conchylii vel muricis, vertitur in purpuram: versa est et ipsa sine coita in matrem: ut non sit jam amodo quod fuerat, sed purpura verissima ad indumentum et gloriam summi regis divinitus aptissime dedicata: ut nulli deinceps ea uti usu femineo licuerit nisi Deo. Quippe (ut ita loquar) beata et gloriosa virgo Maria eo modo, quamvis dudum incomparabilis esse universis quæ sub cœlo sunt virginibus, ut decenter posset in se suscipere divinitatis admixtionem, salva utraque B ut sol, fulgore virtutum, quia ipse elegit eam sol

natura: tamen cum gratia repletur, cum Spiritu sancto perfunditur, cum virtute Altissimi obumbratur, fit pretiosior meritis, celsis sublimior fastigiis, pulchrior sanctitate, gloriosior suorum prærogativis meritorum: ita ut nullis jam usibus sit ipsa eademque mancipanda nisi divinis. Unde, o sanctissimæ virgines, etsi imitari oportet tantam ac talem virginem, tamque præclaram venerari: multum tamen convenit, et ultra angelicam quodammodo dignitatem, quantum fas est, cum gaudio laudibus eam dignissimis efferre: quæ, ut diximus, non temere per Christi gratiam super choros angelorum exaltata, devotissime hodie prædicatur: quia præcessit eam Dominus et Salvator noster ex ca vera fide genitus ad cœlestia: ut pararet ei, sicut ipse suis repromisit discipulis, in æthereis mansionibus locum. Hinc quoque David propheta olim gratulabundus Christo canit: A summo, inquit, cœlo egressio ejus: et occursus ejus usque ad summum ejus (Psalm. xviu, 7). Ascendit ergo eamdem gloriam resumpturus, licet non amiserit, quam prius habuerat antequam mundus fieret. Ascendit et præparavit huic sanctissimæ et gloriosissimæ Virgini locum immortalitatis, ut cum eo regnare posset in perpetuum.

VIII. Et hæc est hujus præsentis diei festivitas, in qua gloriosa et felix ad æthereum pervenit thalamum. Quæ profecto festivitas, sicuti beata Maria incomparabilis est virginibus cæteris, ita incomparabilis est omnium sanctorum festivitatibus: et admiranda est etiam angelicis virtutibus. Propter quod ex persona supernorum civium in ejus ascensione admirans Spiritus sanctus, ait in Canticis: Que est ista quæ ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus (Cant. ш, 6)? Et bene quasi virgula fumi, quia gracilis et delicata, quia divinis extenuata disciplinis, et concremata intus in holocaustum incendio pii amoris, et desiderio charitatis. Ut virgula, inquit, fumi ex aromatibus: nimirum quia multis repleta est virtutum odoribus: manans ex ea fragrabat suavissimus odor etiam spiritibus angelicis. Ascendebat autem Dei genitrix de deserto præsentis sæculi, virga de radice Jesse olim exorta: sed mirabantur electorum animæ præ gaudio, quænam esset

C

justitiæ, ut nasceretur ex ea. Ad cujus profecto exsequias (quantum fas est credere) famulabantur angeli, et universæ cœlorum congratulabautur curiæ. Nec mirum, quia honor maternus ejus est, qui est natus ex ea: quem omnis cœlorum ordo veneratur et adorat super se elevatum cum Patre in sede majestatis Domini. Legimus enim quam sæpe ad funera et ad sepulturas quorumlibet sanctorum angelos advenisse, et exsequiis eorum obsequia præstitisse: necnon et animas electorum usque ad cœlos, cum hymnis et laudibus detulisse: ubi et utriusque sexus chori commemorantur frequenter auditi, laudesque cecinisse: interea et quod perspicacius est, multo nonnumquam lumine eosdem resplenduisse; insuper et adhuc viventes in carne, ibidem miri odoris fragrantiam diutius persensisse. Quod si ad recreandam spem, dilectissimæ filiæ, et corroborandam fidem interdum astantium, Salvator noster Jesus Christus, ob merita suorum amplius comprobanda, talia et tanta dignatus est exhibere per suos cœli ministros circa defunctos: quanto magis credendum est hodierna die militiam cœlorum cum suis agminibus festive obviam venisse genitrici Dei, eamque ingenti lumine circumfulsisse, et usque ad thronum olim sibi etiam ante mundi constitutionem paratum, cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse! Nulli dubium, omnem illam cœlestem Jerusalem, tunc exsultasse ineffabili lætitia, tunc jucundatam esse inestimabili charitate, tuncque cum omni gratuDlatione jubilasse : quoniam festivitas hæc quæ nobis hodie revolvitur annua, illis omnibus facta est continua.

IX. Nec immerito creditur enim quod Salvator omniam ipse, quantum datur intelligi, per se totus festivus occurrit, et cum gaudio eam secum in throno collocavit. Alias autem quomodo implevisse creditur quod in lege ipse præcepit : Honora patrem tuum et matrem tuam (Matth. xv, 4)? Porro quod patrem honoraverit, ipse testis est, cum ad Judæos ait Ego gloriam meam non quæro : est qui quæral et judicet sed ego honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me (Joan. vin, 49, 50). De matre vero Evangelista Cum rediret veniens, ait, Nazareth, eral : subditus illis (Luc. 11, 51). Sed alia est natura, qua

spexit et ideo immaculata, quia in nullo corrupta. Circumdedit enim virum in utero, sicut Hieremias sanctus testatur, et non aliunde accepit. Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit virum (Hier. 1x, 32). Vere novum et omnium novitatum supereminens novitas virtutum, quando Deus (quem ferre non potest mundus, neque videre aliquis ut vivere possit) sic ingressus est hospitium ventris, ut corporis claustrum nesciret sicque gestatus, ut totus Deus in eo esset, et sic exivit inde, ut esset (sicut Ezechiel fatetur) porta omnino clausa. Unde canitur in eisdem Canticis de ea : Hortus conclusus, fons signatus, cmissiones tuæ paradisus (Cant. iv, 12). Vere hortus deliciarum, in quo

virtutum sicque conclusus, ut nesciat violari neque corrumpi ullis insidiarum fraudibus. Fons itaque signatus sigillo totius Trinitatis ex quo fons vitæ manat, in cujus lumine omnes videbimus lumen. Quia, juxta Joannem, Ipse est qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1, 9). Cujus profecto emissio uteri, supernorum civium omnium est paradisus. De isto namque ventris agro patriarcha Isaac longe odorans, aiebat, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. xxvii, 27): quamvis putent parum intelligentes, quod priores sancti minus de Christo intellexerint mysterium Incarnationis, cum et ipsi eadem salvati sint gratia.

Deus Pater secundum se honoratur, alia qua idem A totum misericordia, el justitia, quæ de cœlo proparentibus subditur. In utraque tamen unus idemque Christus recte creditur : eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, unus Emmanuel, quod est, nobiscum Deus. Hanc quippe unionem divinitatis atque humanitatis inconfusam atque indivisam fides catholica servat: quem sane intelligendo cognoscit naturalis, atque secundum substantiam conventio unitatis, ut neque conversio in alterutram duarum substantiarum partem recipiatur, nec divisio. Sic namque credere, honorare est matrem Domini quæ Deum nobis genuit et hominem: neque hominem sine Deo, neque sine homine Deum, sed Deum et hominem unum et verum Jesum Christum. Alioqui Dei genitrix dici non posset, quod multi hæreticorum negare conati sunt, nisi Deum vere ge- B consita sunt universa florum genera et odoramenta nuisset incarnatum et propterea duas in Christo recte confitemur nativitates. Unam videlicet de patre sine initio, et sine tempore sempiternam et coæternam Deo Patri. Alteram de matre cum tempore, quando miserationem induens et misericordiam, spontanea voluntate ad nos descendit homo natus Deus ac per hoc juxta veritatem et matris gestatur ntero, qui semper Deus agnoscitur. Hinc etiam Theotocon eam veraciter confitemur, Dei scilicet genitricem, necnon et Christotocon: non quod Verbum carnem secum detulerit, neque olim præfatæ carni copulatum sit sed tune quando Verbum caro factum est ex carne virginis, divinitatis atque humanitatis substantia in utero ita inconfuse unitur, ut una persona sit Deus et homo Christus. Ex dua- C bus siquidem naturis sine confusione alterius, non1.isi unus invenitur Jesus Dominus manens Deus in forma Dei, qui semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Phil. 11, 7): manens unus idemque in forma servi quam suscepit: totus quippe Deus in carne Virginis de qua natus est, et totus homo. Hinc quoque Apostolus: In quo habitat, inquit, omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Col. 11, 9). Quapropter, o filiæ, estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ (Matth. x, 16): ut ex prudentia perfectæ intelligentia, annulum fidei vestræ, et margaritam, pro qua omnia reliquistis, integram inviolatamque servetis ne dotem simul et arrham Spiritus sancti (quod absit) perdatis. Diligentius itaque procurate, si quomodo simplicitas columbæ, quæ D fuit in Maria, illæsa inviolataque in vobis custodiatur. De qua Salomon in Canticis quasi in laudem ejus Veni, inquit, columba mea, immaculata mea : Jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit (Cant. 11, 11). Ac deinde inquit : Veni de Libano, veni, coronaberis (Ibid., iv, 6, 8). Non immerito igitur venire de Libano jubetur, quia Libanus candidatio interpretatur. Erat enim candidata multis meritorum virtutibus, et dealbata nive candidior Spiritus Sancti muneribus, simplicitatem columbæ in omnibus repræsentans : quoniam quidquid in ea ge-tum est, totum puritas et simplicitas [Mart. lacet totum puritas et simplicitas], totum veritas et gratia fuit,

X. Unde constat tempus non præjudicasse sacramento uniti hominis ac Dei : ita ut jam esset in illo per unitatem personæ ab initio sæculi, qui nondum erat natus de Maria Virgine: quod multis Scripturarum declaratur indiciis. Unde Dominus ad Judæos: Antequam Abraham fieret, inquit, ego sum. Quibus utique verbis ostendit se qui loquebatur, in eo semper fuisse mysterio unitatis. Quam ut commendaret, Antequam Abraham fieret, inquit, ego sum (Joan. VIII, 58). Nam, Abraham antequam fieret, humanitatis est brevitas. Ego autem sum, aternitas naturæ declaratur: in qua nimirum æternitate jam se fuisse qui loquebatur, per sacramentum suæ incarnationis insinuat. Quod apostolus Judas volens apertius dilucidare Jesus, inquit, populum ex Ægypto salvans: secundo eos, qui non crediderunt, perdidit (Jud. 1, 5). Et alibi Paulus: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt (I Cor. x, 9): non quod jam esset Jesus aut Christus natus ex Maria: sed quia in illo unico Filio Dei jam unitas personæ commendabatur, quæ occulta erat in mysterio. Quod et alibi evidenter Paulus : Qui elegit nos, inquit, ante mundi constitutionem in ipso (Eph. 1, 4) : quia profecto quidquid Deus fecit ab initio, Christus fecit totum per unitatem sacramenti. Et ideo jam Jesus erat in filio, qui populum educebat, et Christus in eo qui tentabatur: quoniam semper per sacramenti unitatem in Deo fuisse non dubitatur. Alioquí nisi ita credideris, aut Christus Deus non erit omnino, aut

contra prophetam Deus recens esse videbitur. Sed A immo ne forte suspicetur, sub regula trium linguarum,

[ocr errors]

ne talibus quatiamur calumniis, scrutandæ sunt
Scripturæ, in quibus unitas in Christo commendatur
personæ, quoniam non præjudicat tempus, ne unus
semper dicatur. Hine quoque beatus Petrus loquens
de patribus, ait: Per gratiam Domini nostri Jesu
Christi credimus salvari, quemadmodum et illi (Act.
XV, 11). Namque illos Dominus solus ducebat: et
non erat cum eis Deus alienus: unde nec nobiscum
Deus recens: quia unus idemque est qui et eorum
ductor fuit, et noster per passionem carnis suæ Re-
demptor: unus siquidem sua in carne, unus in sa
cramento, atque unus in spiritu : nec admittit ratio,
ut alius filius hominis, alius filius Dei intelligatur.
Qui nec tempore præscribitur, nec passione separa-
tur: sed totus Deus in Christum, et Christus in
Deum transit, ut quidquid Dei filius est, Christus di-
catur; et quidquid in carne Christus pertulit, id
Deus pertulisse recte credatur: alioqui si ad ratio-
nem respicias et ad sensus humanos, nequaquam ita
hactenus potuerunt inter se convenire deitas et hu-
mana conditio: convenerunt tamen in Christo, et
unus est ex ambobus Emmanuel. Unde mihi videtur
quod altitudinem tanti mysterii diligenter intelligere
et videre non potuerunt, qui aut duos filios certe,
aut aliud Christum, quam Dei filium existimavere.
Quapropter nec nos hominem seorsum colimus, quod
nefas est, nec adoramus; sed Deum magis incarna-
tum, qui proprium sibi corpus animatum univit, ita
ut Deus Verbum caro fieret ; et non in alium quem-
libet, sed in semetipsum caderet unitas, qui unus et C
verus Dei filius semper erat. Idcirco non alium quam
eumdem, ipsumque Dei filium et colimus et adora-
mus. Qui nihil ipse pro assumpto homine est auctus,
nihilque quod Verbum caro factum est, imminutus,
vel immutatus est: et ideo unus idemque semper
cum Deo Patre Filius adoratur, non novus, non re-
cens ex tempore, non alienus a natura, vel genere.

Spiritus sanctus diverse accipitur: in Hebræo scilicet, ut dixi, feminino genere legitur: in Græco vero, ne sexus in eo credatur, яɛɔ̃μ¤ neutro invenitur : et in Latino masculinum esse decernitur. Qui nimirum Spiritus sanctus bene per Rebeccain intelligitur : et ideo totum est in mysterio quod geritur, ut per vestimentorum fragrantiam Christus annuntietur: quem nos omnes quicumque baptizati sumus induimur, in quo benedixit nos non qualicumque, sed omni (ut ait Apostolus) benedictione spirituali in cœlestibus (Eph. 1, 3). Unde et angelus Mariæ loquens, a benedictione exorsus ait: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui (Luc. 1, 28). Cujus profecto in spiritu longe odorem trahens pater Isaac B benedicebat filium, in quo cœlestis omnis benedictio mundo effloruit. Et bene ab eo plenus ager dicitur, quia plena gratia virtutum virgo Maria pronuntiatur de cujus utero credentibus fructus vitæ effulsit. Et nos (inquit evangelista) omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1, 16), gratiam pro gratia. Quapropter obsecro vos, o filiæ, talem ac tantam gratiam ne in vacuum recipiatis, quæ est in Christo Jesu, in quo est Deus et homo, sic unitus in una eademque persona, ut legatur quam sæpe in Scripturis divinis homo Deo coæternus propter unionem substantiæ: ac deinde Deus homini videatur compassus, cum nec initialis sit homo, nec passibilis Deus, tamen sic unitus est Deus suo corpori, ut nullam patiatur fieri inter Deum et hominem humana opinione distantiam: ne forte (quod absit) alius filius Dei, et alius filius hominis credatur præsertim quia Scriptura divina sic connectit et concorporat Deum et hominem, ut nec in tempore hominem admodum quis a Deo, nec in passione possit ab homine Deum discernere. Unde si ad tempus respicias, invenies quidem pro certo semper filium hominis cum filio Dei. Si ad passionem, invenies semper cum filio hominis eumdem Dei filium ita unitum et individuum, quantum ad vocem Scripturæ pertinet, ut nec homo separari a Deo tempore, nec ab homine Deus valeat passione.

XI. Quod si tibi novum videtur, quod pro te hominem assumpsit: noveris quod hoc semper cum eo et in ejus consilio fuit ut sic fieret et nunc quando plenitudo temporis venit, id factum est quod in Christo semper factum fuit. Talibus quippe priores sancti divinitus afficiebantur odoramentis, talibus inspirabantur de Christo præsagiis, quod nasciturus esset in mundo, in quo esset omnium salus et benedictio D æternæ hæreditatis. Istæ siquidem sunt fidei vestes: istæ quibus priores sancti vestiebantur: istæ quas Rebecca, immo Spiritus sanctus secum domi habuit, quibus induit Jacob filium suum. Alias autem nisi a Spiritu sancto servatæ domi et prolata essent, quid miri odoris in eisdem pater Isaac hauriret, ita ut diceret, cum præsensisset vestimentorum fragrantiam: Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. xxv, 27)? Sed forte dicturus est aliquis: Quid ad Rebeccam Spiritus sanctus pertinet, cum multis in locis personæ pro Deo figurate accipiantur? Verumtamen et spiritus in Hebræo RUA feminino genere dicitur, non quod sexus in Deo monstretur:

XII. Siquidem (ut hæc apertius intelligatis) ipsius Christi verba discutite: Nemo ascendit, inquit, in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, filius hominis qui est in cœlo (Joan. 111, 15). Quis, quæso, est qui loquitur ? Christus utique. Ubi, rogo, tunc erat, quando hæc loquebatur? In terra scilicet. Et quomodo se de cœlo antequam nasceretur descendisse testatur? Etiam et cum loquitur, in cœlo se esse fatetur, eumdemque se filium hominis dicit; cum utique de cœlo, nisi Deus descendere non potuerit: et cum in terris loquitur, nonnisi unus idemque Christus fuit. Et hæc est mira et admirabilis novitas, immo omnium novitatumn supereminens novitas unitatis. Quam nisi diligenter, prudens virgo, ab exordio sancti Evangelii animadvertas, magis errare in omni Scriptura videberis divina, quam intelligere veritatem. Constat igitur unum eumdemque Christum secundum utrasque

formas operatum, humanitatis scilicet ac divinitatis, ac A piatur, adducitur. Sic itaque omnia virtutum opera

consideranda sunt, ut reddamus Deo quæ Dei sunt, et homini quæ sunt hominis. Quoniam sicut est unus qui Lazarun verbo potentiæ suæ vocat, ut exeat foras a monumento: sic idem ipse unus est qui flevit humanitatis affectu. Sic quippe cuncta oportet considerare: quatenus et plena divinitas in Christo intelligatur homini unita, et plena humanitas in Deum assumpta.

XIII. Hæc idcirco dixerim tantisper de fide Incarnationis Christi, charissimæ: quia, quod plures Orientalium circumeunt suis fæcibus obvoluti, moneri debuistis, ne suo obnubilare vos velint obscuritatis eloquio, vel Græco turbine Latinam confundere puritatem. Sunt enim et prudentes virgines,

et

per hoc duas exercuisse operationes. Operata est enim utraque forma vel natura cum alterius communione quod proprium habuit: Verbo siquidem operante quod Verbi est, et carne exsequente quæ carnis erant: communicante ei siquidem Verbo in eadem operatione, dum et idem Deus atque homo in una substantia vel persona, sine divisione aut commixtione creditur, et præcognita una identitas prædicatur. Verumtamen Deus Verbum est, et non caro, quamquam carnem rationabiliter animatam assum. pserit hancque sibi [Al. tacet sibi] unione naturali et secundum substantiam connivit. Similiter et caro est animata, et non Verbum: licet Verbi Dei caro conspecta sit ac visa. Unde et Joannes: Quod fuit ab initio, et quod audivimus, inquit, et vidimus et perspexi- B sunt et fatue. Et ideo, dilectissimæ, imitamini, mus, et manus nostræ tractaverunt de verbo vitæ (Joan. 1, 1): cum profecto nemo Deum verum videre aut tractare possit manibus, nisi per sacramentum sibi uniti hominis. Quæ nimirum unitio tam mira est, ut discerni nequeat. Alioquin quod fuit ab initio Verbum, quomodo recte dicitur hoc totum esse quod apostoli audierant, quod viderant, quod manibus tractarant: nisi quia Christus unus idemque erat? Ac per hoc quod audierant, quod viderant, quod tractarant, Verbum vitæ erat: et nihil aliud ex duabus naturis quam unum juxta subsistentiam vel personam. Hinc est quod unus idemque manens Filius unigenitus, indisseparatus in utriusque naturis conspicitur, et quæ sunt utriusque substantiæ naturaliter operabatur [Al. operatur], secundum unicuique vel insitam essentialem qualitatem, vel naturalem proprietatem : quæ in naturam haberet singularem et inconjunctam, non ageret utique. Nunc autem Emmanuel dum unus est, et in eo ipso utraque, id est, Deus et homo, quæ utriusque naturæ sunt, veraciter gessit, secundum aliud et aliud que gesta sunt operans. Ergo secundum quod Deus, ipse idem egit quæ divina sunt: secundum quod homo, idem ipse quæ humana sunt, seipsum volens ostendere quod Deus idem ipse et homo sit. Et ideo idem ipse tam quæ divina sunt agit, quam quæ humana similiter et non alius quidem miracula operatus est, alius perpetravit humana, passionesque sustinuit sed unus idemque Christus filius Dei atque hominis filius, qui divina gessit et humana : siquidem inseparabiliter atque indivise communes Christus habuit actiones. Sed intelligendæ sunt ipsorum operum qualitates: contemplandumque semper ad quæ provehatur humilitas carnis, et ad quæ incli. netur altitudo divinitatis : ita ut per omnem textum sancti Evangelii videatur nihil caro sine Verbo agere, neque Verbum sine carne quidquam efficere. Unde quod concipit et parit Virgo, sicut non sine potentia Verbi est, ita non sine veritate carnis quod nascitur, quod pannorum fasciis jacet involutum, et in præesepio reclinatur. Porro quod stella duce a Magis adoratur (Matt. 11, 11), sicut deitatis est : ita et humanitatis, cum in Ægyptum per fugam ne ca

quam amatis beatam et gloriosam Virginem, cujus hodie in terris festa colitis: de qua dicitur: Maria autem conservabat omnia verba hæc (quæ de Christo dicebantur, scilicet), conferens in corde suo (Luc. 11,51). Conferte ergo et vos in cordibus vestris, charissimæ, quæ de ipso eodemque Demino catholice dicuntur ut et fidem integram servare possitis, matrem ejus debite venerari. Quoniam nullus honor ejus est alius, nisi cum ille jure honoratur, qui nasci dignatus est ex ca. Cæterum rogo quæcumque estis filiæ, quæcumque matres, cogitate attentius, et perpendite diligentias, quibus afficiebatur beata et intemerata virgo Maria doloribus post Christi ad cœlos ascensum, expletis omnibus quæ de ipso erant C. ab angelis prædicata, et a prophetis multifarie multisque modis præsignata, divinis declarata oraculis, virtutibus exhibita, et quæ humanitatis sunt ostensa præsagiis. Quæso, si qua sunt in vobis viscera pietatis, considerate quo cruciabatur amore, quoque desiderio æstuabat hæc virgo, dum revolveret animo cuncta quæ audierat, quæ viderat, quæ cognoverat. Puto quod quidquid cordis est, quidquid mentis, quidquid virtutis humanæ, si totum adhibeas, sufficiat ut cogitare valeas, quanto indesinenter cremabatur ardore pii amoris : quantis amovebatur repleta Spiritu sancto cœlestium secretorum incitamentis quia etsi diligebat Christum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, novis tamen quotidie inflammabatur præsentia absens desideriorum affectibus tanto siquidem validius, quanto divinis illustrabatur intus visitationibus : quam totam repleverat Spiritus sancti gratia : quam totam incanduerat divinus amor: ita ut in ea nihil esset, mundanus quod violaret affectus, sed ardor continuus, et ebrietas perfusi amoris. Nam et Christus ab bominibus est amandus, ex toto corde, et ex tota anima, atque ex tota virtute quærendus: maxime tamen ab ea ardentius, cujus et Dominus erat, et filius. Fortassis ergo præ nimio amore, in loco quo sepultus dicitur, interdum habitasse eam credimus: quatenus piis pasceretur internus amor obtutibus. Sic namque locus medius est hinc inde constitutus, ut adire posset ascensionis ejus vestigia, et locum

D

:

non

« ElőzőTovább »