Oldalképek
PDF
ePub

1015

luptatibus vitam ducerent. INCLYTA SUPERBIA; vel in superbiam. Ego proprietatem verborum servavi. Vocat autem ornamentum superbiæ, de quâ potissimùm superbirent et gloriarentur Chaldæi. Vide Strabonem, de Situ orbis, initio lib. 16. SICUT SUBVERTIT, etc. Sensum optimè expressit: ego ad verbum reddidi juxta subversionem Dei, etc., quasi Sodomam vocet subversionem Dei, id est, à Deo subversam, etc. Est autem sæpe ett appositionis nota, id est, juxta subversionem (seu vastationem) aliquam maximam, qualis fuit Sodomæ, etc.

VERS. 20. NON HABITABITUR. Quòd hìc sit vox activa, malunt aliqui vertere non sedebit; et verbum quod sequitur thischcon, eodem modo non habitabit. Ego (quod plurimis verbis accidere solet, ut absolutè posita significationem veluti neutro-passivam habeant) cum Vulgato et docto quopiam Hebræo volui non habitabitur. IN FINEM. De nomine netsakh vide infra 25 cap. Absorpsit mortem in victoriam (1). ARABS (2). Sic dictus vel quòd deserta incolat, id est, loca quæ non seruntur neque arantur, et in quibus terra indiscriminatim omnia germinat, vel à mixtione colorum. Arab enim est miscere.

VERS. 21. BESTIAE. Tsiim. Quid hoc loco significet hæc vox, quæ et aliis quoque legitur, non usque adeò certum est; neque ipsi Rabbini sibi constant. Videtur autem à siccitate appellationem habere. Crediderim ego esse generale nomen ferarum, quæ in solitudinibus arenosisque locis degunt, cujusmodi sunt in Arabia Desertâ et propè mare Rubrum quamplurimæ. Vulg. in Psalmis bis Æthiopes dixit; sed rectiùs, ni fallor, hoc loco Hieronymus bestias vertit. Ego feras dixi; nam et cum feralibus avibus conjunguntur.

(1) Les prophéties contre Babylone n'ont eu leur plein accomplissement que dans le cours des siècles. Ce furent les Perses et les Mèdes qui donnèrent le premier échec à sa gloire, et sous les rois de Perse, successeurs de Cyrus, sa splendeur s'obscurcit de plus en plus; mais elle parut se relever sous Alexandre, dont le règne fut très-court; et après lui elle retomba dans l'oubli, et de là dans un anéantissement total, en sorte qu'on ignore même aujourd'hui le lieu où elle était bâtie (a). Il faut donc prendre la prophétie tout à fait en grand, et ne la pas borner au temps des Perses et des Mèdes.

(2) ARABS. Sunt quidam Arabes qui certa domicilia non habent, sed deferunt secum tabernacula sua, vagantes in desertis et pascuosis locis. In loco autem Babyloniæ tunc brevi futurum erat ut præ horrore ruinarum et horrendorum animalium nemo vel tentorium suum per noctem extendere posset. Hæc itaque historia de Babylonis vastitate meritò terrere debet tyrannos et omnes illos qui vel potentià, vel sapientiâ, vel opibus, vel glorià abutuntur ad suam libidinem. Hic hujus historiæ usus et fructus apud fideles esse debet. (Munsterus.)

(a) Quelques auteurs modernes ont encore parlé de Babylone comme existante. On peut voir Ponce de Léon, qui cite en particulier le médecin Miadow, historien de la guerre des Perses et des Turcs sur la fin du seizième siècle. Mais je crois que ces auteurs ont pris Bagdad pour Babylone. Bagdad est à la place de l'ancienne Séleucie, sur le Tigre, à 500 stades de Fendroit où l'on croit que Babylone existait. Ces 300 stades feraient à peu près 15 licues. (Berthier.)

Transferuntur autem hæc nomina ad gentes barbaras et ad cacodæmones, ut ex B. Joanne apparet, et ex Psal. 72; nam utrique feri sunt. Adde quòd immundı spiritus ambulant per loca arida, ut est in Evangelio; unde Vulg., infra 34, 14, dæmonia vertit. DRACONIBUS. Okhim. Etiam de hac voce variæ sunt sententiæ. Ego cum quodam viro docto existimo esse generale nomen ad omnes aves ferales, quæ alio nomine iim vocantur infra v. 22, quæ sic dicuntur à tristi et gemebandâ acclamatione, quâ alternis et simul vociferantur. StruTHIONES. Hebr., filiæ struthionis. Semper hoc nomen iaana in sing. construitur cum nomine filia vel filiæ; fortè quia hæc avis non incubat, neque fovet ova, neque excludit, ut reliquæ aves, ut potiùs videatur esse filia quam mater, imò filia sine matre. Dicitur Latinis struthio et struthiocamelus; fortè à voce et planctu ferali, quo fame vel siti pressi sibi invicem responsant ; vel ab altero modo significandi verbi ana, nempe destitutum esse, quasi hæc avis destituatur à matre, neque illi respondeat. PILOSI. Hebræum nomen seirim non dubium quin à pilis sit dictum, quasi hirsuti seu pilosi. Et nomen Satyri cum hoc Hebræo convenit. Ego simias dicerem, Chaldæus dæmones dixit.

VERS.22.-ET RESPONDEBUNT (1); vel alternis canent. Etiamsi verbum sit in sing. juxta Hebraismum, tamen cum nomine plurali distributionem notat. Iim idem quod supra okhim. Vulg non malè ululas dixit; striges dicere posses: infra 34, 14, onocentaurum dixit. In EDIBUS. Nomen almenoth ego peregrinum nomen esse puto, et congruere cum voce Hispanâ almenas, quæ sunt pinnæ murorum; pro mœniis ergo rectè accipitur; et Chaldæis ædes seu palatia dicitur significare. Vide Ezech. 19. Solent autem hujusmodi aves in summitatibus murorum voces illas lugubres edere. SIRENES. Nomen singulare est thannim, et plurale thanninim, el per syncopen hoc loco thannim, id est, dracones. Sunt autem tam terrestres quàm marini. Meminit Plinius. lib.9, cap.3, thynnorum, quos nomen vetus retinuisse arbitror; et scribit eos magnitudine superare balænas, etc. Parùm refert scire quæ genera animalium hæc nomina propriè indicent; sat est hic intelligere Prophetam, quòd omnes aves ferales et animalia quæ solitudinibus gaudent, ad ruinas Babylonis concurrerent: quo significat vastitatem et desolationem illius inclytæ civitatis. Vide Hieronymum. Sed cùm captivitas filiorum Israel apud Babylonem alteram captivitatem, et liberatio alteram liberationem figuraret, quæ filiis Dei dispersis contigit, non

(1) ET RESPONDEBUNT IBI ULULÆ. Aves sunt magnitudinis corvinæ, sed maculis respersæ, quæ fixo in palude rostro strident horrendè; ideò dicuntur ululæ, ab ululatu dictæ.

ET SIRENES. Dicit Hieron. quòd sunt serpentes alati et cristati; alii verò dicunt quòd sunt pisces marini, in formâ muliebri in parte superiori apparentes. Sed quidquid sit de talibus piscibus, tamen non accipiuntur hic sirenes pro eis, quia si sint tales pisces, habitabant in mari, et non in civitatibus destructis.

IN DELUBRIS VOLUPTATIS. In templis idolorum, in quibus gentiles exercebant voluptatem carnis, ut in templo Priapi et Veneris. (Lyranus.)

durum fuerit, si hæc quoque de demolitione regni tenebrarum et confusionis interpreteris, quòd scilicet apud improbos et in regno Satanæ degentes nullæ sint delicia, nullus splendor, etc.; sed omnia sint dæmonum immundorum habitationes, et illi omnia occupent. Joannes, Apoc. 18, hunc locum sic reddidit: Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritûs immundi, et CAPUT XIV.

4. Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel, et requiescere eos faciet super humuin suam: adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.

2. Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et ancillas, et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. 3. Et erit in die illà, cùm requiem dederit tibi Deus à labore tuo, et à concussione tuâ, et à servitute durâ quâ ante servisti;

4. Sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices Quomodò cessavit exactor, quievit tributum?

5. Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium;

6. Cædentem populos in indignatione, plagâ insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.

7. Conquievit et siluit omnis terra; gavisa est, el exultabit.

8. Abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani ex quo dermisti, non ascendet qui succidat

nos.

9. Infernus subter conturbatus est in occursum adventus ti; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.

10. Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri similis effectus es.

11. Detracta est ad inferos superbia tua; concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, et operi

mentum tuum erunt vermes.

12. Quomodò cecidisti de cœlo, Lucifer, qui manè oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? 13. Qui dicebas in corde tuo: In cœlum conscendam; super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis;

14. Ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo.

15. Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

16. Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna ;

17. Qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem?

18. Omnes reges gentium universi dormierunt in gloriâ, vi in domo suâ :

custodia omnis volucris immundæ et odibilis. Toto autem illo capite ad hunc locum Isaia respicit, ut interim videamus quales maneant in quos Deus vindictam exercuit. PROPÈ EST. Concludit propositum Propheta dùm ait: Appropinquat tempus, etc. Cujus rationem reddit initio capitis sequentis (ubi hoc membrum rejicit Vulgata). Sed obsecro, christiane lector, ne cum Judæis tantùm nudam historiam attendas.

CHAPITRE XIV.

1. Son temps est déjà proche, et ses jours ne sont pas éloignés, car le Seigneur fera miséricorde à Jacob; il se réservera dans Israël des hommes choisis, et i les fera demeurer paisiblement dans leur terre; les étrangers se joindront à eux, et ils s'attacheront à la maison de Jacob.

2. Les peuples les prendront, et les introduiront dans leur pays, et la maison d'Israël aura ces peuples pour serviteurs et pour servantes dans la terre du Seigneur; ceux qui les avaient pris seront leurs captifs, et ils s'assujétiront ceux qui les avaient dominés avec tant d'empire.

3. En ce temps-là, lorsque le Seigneur aura terminé vos travaux, votre oppression, et cette servitude sous laquelle vous soupiriez auparavant,

4. Vous userez de ces discours figurés contre le roi de Babylone, et vous vous direz: Qu'est devenu ce maître impitoyable? Comment ce tribut a-t-il cessé?

5. Le Seigneur a brisé le bâton des impies, et la verge des dominateurs,

6. Qui dans son indignation frappait les peuples d'une plaie incurable, qui s'assujétissait les nations dans sa fureur, et qui les persécutait cruellement.

7. Toute la terre est maintenant dans le repos et dans le silence; elle est dans la joie et dans l'allégresse.

8. Les sapins mêmes et les cèdres du Liban se sont réjouis de ta perte. Depuis que tu es mort, disent-ils, il ne vient plus personne qui nous coupe.

9. L'enfer a été en rumeur à ton arrivée; il a fait lever les géants à cause de toi; tous les princes de la terre, et tous les rois des nations se sont levés de leurs trônes.

10. Ils t'adresseront tous la parole, pour te dire : Tu as donc été percé de plaies aussi bien que nous, et tu es devenu semblable à nous.

11. Ton orgueil a été précipité dans les enfers; ton cadavre est tombé, les vers te serviront de lit: les vermisseaux seront ta couverture.

12. Comment es-tu tombé du ciel, Lucifer, toi qui paraissais si brillant au point du jour ? Comment as-tu été renversé sur la terre, toi qui frappais de plaies les nations;

13. Toi qui disais en ton cœur : Je monterai au ciel; j'établirai mon trône au-dessus des astres de Dieu; je m'assiérai sur la montagne de l'alliance aux côtés de l'aquilon;

14. Je m'élèverai au-dessus de la hauteur des nuées, et je serai semblable au Très-Haut?

15. Et néanmoins tu as été précipité dans l'enfer, jusqu'au plus profond des abimes.

16. Ceux qui te verront s'approcheront près de toi, et après l'avoir envisagé, ils diront: Est-ce là cet homme qui a épouvanté la terre, qui a jeté la terreur dans les royaumes,

17. Qui a fait un désert du monde, qui en a détruit les villes, et qui a retenu dans les chaînes ceux qu'il avait faits ses prisonniers?

18. Tous les rois des nations sont morts avec gloire, chacun dans son palais;

19. Tu autem projectus es de sepulcro tuo quasi stirps inutilis, pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.

20. Non habebis consortium, neque cum eis in sepulturâ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum.

21. Præparate filios ejus occisioni in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.

22. Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus.

23. Et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum : et scopabo eam in scopâ terens, dicit Dominus exercituum.

24. Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit; et quomodò mente tractavi,

25. Sic eveniet ut conteram Assyrium in terrà meâ, et in montibus meis conculcem eum; et aufere4ur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero corum tolletur.

26. Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et hæc est manus extenta super universas gentes.

27. Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta, et quis avertet eam?

28. In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :

29. Ne læteris, Philisthea omnis tu, quoniam com

:: minuta est virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.

30. Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.

31. Ulula, porta; clama, civitas : prostrata est Philistaa omnis: ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.

32. Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

19. Mais pour toi, tu as été jeté bien loin de ton sépulcre, comme un tronc inutile; et étant couvert de ton sang, tu as été enveloppé dans la foule de ceux qui ont été tués par l'épée, et qu'on a fait descendre au fond de la terre, comme un corps déjà pourri.

20. Tu n'auras pas même, comme l'un d'eux, cette misérable sépulture, parce que tu as ruiné ton royaume, tu as fait pérír ton peuple. La race des scélérats ne durera point sur la terre.

21. Préparez ses enfants à une mort violente, à cause de l'iniquité de leurs pères; ils ne s'élèveront point; ils n'hériteront point la terre, et ils ne rempliront point de villes la face du monde.

22. Je m'élèverai contre eux, dit le Seigneur des armées; je perdrai le nom de Babylone, j'en exterminerai les rejetons, les descendants et toute la race, dit le Seigneur.

23. Je la rendrai la demeure des hérissons, je la réduirai à des marais d'eau bourbeuse; je la nettoierai, et j'en jetterai jusqu'aux moindres restes, dit le Seigneur des armées.

24. Le Seigneur des armées a fait ce serment: Je jure que ce que j'ai pensé arrivera, et que ce que j'ai arrêté dans mon esprit s'exécutera.

25. Je perdrai les Assyriens dans ma terre; je les foulerai aux pieds sur mes montagnes : et Israel secouera le joug qu'ils lui avaient imposé, et se déchargera des fardeaux dont ils l'accablaient.

26. C'est là le dessein que j'ai formé sur toute la terre; c'est pour cela que j'ai étendu mon bras sur toutes les nations.

27. Car le Seigneur des armées l'a ordonné; qui pourra s'y opposer? Il a étendu son bras; qui pourra le détourner?

28. Cette prophétie a été prononcée l'année de la mort du roi Achaz.

29. Ne te réjouis point, terre de Palestine, dans toute ton étendue, de ce que la verge de celui qui te frappait a été brisée; car de la race du serpent il sortira un basilic, et ce qui en naîtra dévorera les oi

seaux.

30. Et les premiers-nés des pauvres seront nourris, et les pauvres se reposeront avec confiance. Je vous sècherai jusqu'à la racine par la faim que je vous enverrai, et je perdrai tout ce qui resterà de vous.

31. Porte, fais entendre tes hurlemens; ville, fais retentir tes cris; tout le pays des Philistins est renversé; car les bataillons viennent de l'aquilon, comme un tourbillon de fumée, et nul ne pourra se sauver.

32. Que répondra-t-on alors à ceux qui publieront cette nouvelle? sinon que le Seigneur a établi Sion sur un ferme fondement, et que les pauvres de son peuple espéreront en lui.

COMMENTARIUM.

VERS. 1. ELIGET. Juxta historiam Judam et Benjamin ex Babylone reduxit; juxta mysterium autem, cùm omnes sub peccato essent, elegit discipulos suos, reliquias illas de quibus supra, quas Apostolus electionem vocat. Istis autem electis non malè convenit verbum castrense habere delectum; nam per istos quos ex infinitâ illâ multitudine noster Gedeon elegit, mundum sibi subjugavit ; his adhœserunt advenæ ; horum fidem secutæ sunt gentes, et connumerati inter filios Abrahæ. Adhærebit; vel adjicietur, vel apponetur ad domum. Hæc est propria verbi lava significatio in hoc genere constructionis; et est verbum ministrantium Domino; unde et nomen LEVI, de quo in benedictionibus nostris.

VERS. 2. TENEBUNT (1). Verbum Hebræum capere, accipere, sumere, etc., significat. Hebraismus est, et assument et adducent, id est, assumptos adducent vel deducent precibus importunis et obsequiis, tanquàm bajuli onerum, et, ut alibi scribitur, lecticis et carrucis, etc. IN LOCUM SUUM, ad patriam, ad proprias sedes et antiquas habitationes. Relativum ad Israelitas est referendum. ET POSSIDEBIT. Verbum est plurale, sed cum nomine collectivo domus. Ego vim verbi, quantùm potui, expressi. In quartâ jure hæreditario sibi appropriare, seu distribuere, non quòd semper de hæredi

(1) ET TENEBUNT EOS POPULI, vel accipient. Juxta historiam, à Cyro et Dario adjuti fuerunt muneribus pro reparando templo et muris. (Clarius.)

tarià possessione dicatur, sed legitimam hoc verbo possessionem declarare solent Hebræi. SUPER TERRAM DoMINI. Quam paulò ante dixerat locum ipsorum, nunc terram Jehova appellat; ut intelligeremus hanc gloriam et honorem, hanc potestatem et dominationem ex hoc illis provenire quòd terram Domini habitarent. Nihil enim sic sub pedibus nostris omnia subjicit sicut nos ipsos Deo subjicere et gratos nos Domino exhibere, ut qui ex liberalitate ipsius donis ejus fruamur. Unde jamjam ingressuris filiis Israel, terram promissam dicebat Moses, ne cùm domos refertas omni bono, vineas et oliveta possedissent, obliviscerentur Domini, cogitantes hæc sibi propriâ se virtute comparâsse, non gratiâ et dono Domini. Animadverte, lector, quòd qui extra terram Domini aliis serviebant, ingressi terram Domini dominis suis imperare cœperunt. Sed quia hæc nunquàm consecutos legimus Israelitas, etiam Babylone vastata, postquàm in patriam remeâssent, superest ut electionem, de quâ supra diximus vers. 1, hanc benedictionem accepisse dicamus. Nam si adhuc adimplenda hæc dicant Judæi, ergo rursùs instaurabitur Babylon, quod Prophetæ prorsùs negant, et rursùs captivi ducentur Judæi in Babylonem; hæc autem dixit Isaias antequàm illi captivi ducerentur, et Babylon vastaretur. CAPIENTES EOS QUI SE CEPERANT. Hebræa hunc sensum habent: Abducent in captivitatem eos à quibus in captivitatem abducti fuerant ; id enim significat verbum schaba. Quando hoc, quæso, factum est? aut quando fiet? Dicant Judæi, si possunt. De alterâ ergo libertate, nempe spiritali, quâ jam fruimur, hæc rectè intelligi possunt. Hostes qui in exilium mittebant servos Domini, aut servis Dei manus victas dederunt, et ministri fuerunt ad omnia quæ servis Dei opus erant, ut vitam tranquillam et beatam ducere possent, aut aucto Christi imperio et imperatoribus factis Christianis passi sunt interdùm à Christianis eadem quibus priùs Christianos affecerant.

VERS. 3. Et erit in die. Non est in Hebræo nisi in die requiem dederit: de quà loquendi formâ supra cap. 6, 1: Et in die requiem dederit, et sumes; id est, quando dederit, tunc sumes, etc. A SERVITUTE dura. Qui extra humum Jehova sunt, in labore et commotione et servitute vitam degunt; Dominus autem est qui liberat ab his omnibus; neque solùm ab his liberat, sed sæpè quoque facit ut videant vindictam, et manus suas lavent in sanguine inimicorum. VERS. 4. SUMES (1), vel levabis. Omitti potest conjunctio. Assumere autem vel levare parabolam seu dicterium aiunt idem esse quòd proponere. Ego verò nonnihil ampliùs significare puto, ut ex locis in quibus reperitur apparet; et esse mutuatam formam à cantoribus, inter quos qui incipit cantilenam aut

(1) De ce verset au verset 23 inclusivement suit un chant plein de feu la richesse d'expression et la vivacité des images font de ce morceau un chef-d'œuvre de poésie orientale. Le poète se présente comme témoin oculaire de l'événement. K. W. Justi (Poésies nationales des Hébreux) l'a traduit et accompagné de notes. Herder (de l'Esprit de la Poésie hébraïque, part. 1, p. 262) l'a également traduit.

(Cahen, Bible, tom. 9, p 51.)

hymnum, etc., dicitur levare canticum; quod dicitur tam de iis qui cantilenam componunt quàm de incipientibus cantionem, id est, præcentoribus, quos alii sequuntur. Nomen autem maschal, quo inscripsit Salomon librum qui PROVERBIORUM dicitur, non tantùm comparationem aut similitudinem significat, sed quemvis sententiosum seu figuratum sermonem, qui dignitatem et gravitatem magnamque aliquam significationem in se continet, ac proinde attentionem meretur atque requirit, neque non admirationem conciliat; cujusmodi sermones Græcis angléμata dicuntur. Unde et in Actis Apostolorum rectè el propriè dicuntur Apostoli repleti Spiritu S. AmopéɣYeola, id est, breviter, sententiosè, graviter, cum dignitate, et denique sapienter eloqui, ut non immeritò Hebræi à dominio et auctoritate hujusmodi sermones MASCHAL appellent. TRIBUTUM. Nomen madheba auri tributum declarat. Nam quod Hebræis est zahab, hoc Chaldæis mutato zain in daleth significat, nempe aurum ; idem addito mem quasi ex auro tributum designat. Hæc autem irrisionem continent quæ valdè urget eos qui commutatâ fortunâ ex oppressione et tyrannide in servitutem deciderunt. Solent quoque et redempti per Dominum secum admirari quo pacto factum sit ut de potestate tenebrarum educti nunc liberos se sentiant in regno lucis, et dilecti filii Dei. Quomodò enim non admirentur vires gratiæ, cùm in semetipsis experiantur tantam rerum commutationem quantam in toto orbe diversæ constellationes et temporum vicissitudines efficere nequeant?

VERS. 5. CONTRIVIT. Nomine virga et baculi regni potentiam simul et usum ad percutiendum comprehendit, et ad utrumque respexit.

VERS. 6. INSANABILI. Hebræa ad verb. absque aversione. Est enim nomen sara à verbo sur, unde pro apostasid et discessione plerùmque accipitur. Plaga itaque absque aversione est vel quæ non potest averti, vel potiùs à quà non avertit manum qui cædit, ut continuationem percussionis declaret; quæ autem hujusmodi est non potest averti. Ego libenter sic verterem, cædentem populos læsione assiduâ, id est, qui non cessabat percutere populos. PERSEQUENTEM. Si sequaris punctationem quam nunc habent Biblia, MURDAPH, persecutionem passum dicendum est; et ita nonnulli Rabbini interpretantur, persecutionem passum non prohibuit; quod nequaquàm probo: neque quod R. David affert, à persecutore non prohibuit; quia ita posse interpretari ut Vulg. vertit, non negat; quod tamen servatâ superior punctatione fieri non potest. Sequer ego punctationem quam secutus est Vulg. ut sit formæ activæ, quasi scriptum sit MERADEPH, persequentem seu insectantem. CRUDELITER. Sensum expressit. Verbum khasach est prohibere, seu cohibere, detinere. Accipiendum ergo est formå infinitivi, tanquàm nomen; vel dicendum est esse nomen quod prohibitionem seu detentionem significat, et est ferè idem quod superiori membro dictum est, quod scilicet non cohiberel manum, vel se ipsum non detineret à persecutione, id

est, qui continenter gentes persequebatur. His versibus quatuor habes qui sirt tyrannorum mores : laborare faciunt seu molestià afficiunt, concutiunt seu commovent, et irrequietos reddunt subjectos, eos servituti subjiciunt, exigunt tributa, cædunt, indignantur, pessumdant atque persequuntur, omni humanitate deposità, quasi hostes naturæ, ut feras cos potiùs quàm homines esse arbitreris. De istis dicit Salomon, Prov. 24: Leo rugiens et ursus excurrens, dominator improbus in populum pauperem. Sed quæ sint eorum lucra mox intelliges.

VERS. 7. CONQUIEVIT ET SILUIT. Vulg. conjunctionem supplevit, sicut et seq. versu, quam interdùm Hebraismus omittit. GAVISA EST, et exsultavit. Hic quoque conjunctionem addidit de suo, et rinna pro verbo accepit, et ad sensum quidem parùm facit; ego verbum verbo reddidi.

VERS. 8. — ABIETES. Nomen berosch speciem cedri significat. Hieronymus abietem dixit. Ego existimo esse arborem quam, mutuato ab Hebræis nomine, fraxinum dicunt Latini. SUPER TE. Ad verbum dicendum esset tibi; sed non dubium quin lamed hanc interdùm vim habeat Hebræis quam super vel de Latinis. ET CEDRI, etc. Addidit conjunctionem ; et repetendum est verbum lætati sunt. Ex quo, etc. Istæ sunt voces ovationis et exsultationis arborum, per quas intelligit reges aliorum regnorum. Fingit itaque regem Babylonis, veluti lignatorem, qui totus intentus est ad excidendas arbores. DORMISTI. Verbum propriè non dormire, sed cubare significat. ASCENDET. Tuti posthac erimus. Tuus interitus initium est nostræ quietis; tu enim solus in hoc natus esse videbaris ut aliorum regna invaderes, reges deturbares, terram vastares, ut in toto orbe tu solus stares, etc. Qui succidat nos. Vulg. sensum expressit, ego verba et sensum; nam illud alenu, super nos, ad verbum iaale, ascendet, referendum est. Qui enim ramos arborum præscindunt, arbores conscendunt. Hoc commodum referunt tyranni, ut de eorum casu Ceteri gaudeant.

VERS. 9. - IN OCCURSUM ADVENTUS TUI. Bo vel est nomen, et significat introitum seu ingressum, vel est infinitivus pro nomine sumptus. Infernus autem hic accipitur pro regno et statione inferorum; cui figuratè animam tribuit, actiones vivorum, atque quas vocamus passiones. Primò eum inducit commotum ad adventum Babylonii tyranni, ut solent commoveri homines alicujus præpotentis tyranni inopinato adventu. Deinde honoris causâ, admistå irrisione vehementi, fingit excitantem Manes, ut obviam prodeant adventanti regi. Non enim vel nomen fuit pro

prium viri gigantis in Nob, 2 Sam. 21; verùm cùm esset monstrosæ magnitudinis, factum deinde fuit ut numero multitudinis omnes gigantes Rephaim dicti sint, quasi dicantur sani et validi. Porrò quia gigantes malè audicbant, quasi certò damnati, ideò sæpè pro inferorum manibus accipitur; vel quia cùm apparent, monstrosæ videntur magnitudinis. OMNES PRINCIPES. Nomen propriè hircos significat seu arietes, qui

totum gregem velut duces præcedunt, quibus veluti incumbit totus grex, etc. Ilinc ad duces et principes accommodatur, ut supra 10, 13. Surrexerunt. Hekim, excitavit, stare fecit, vel surgere fecit. Ego distinctionem Judæorum hoc loco non probo, sed ad hunc modum distinguo : Infernus de subter commotus est tibi (id est, propter te, vel te adventante; de subter autem additur per pleonasmum, ut volucres cæli, et cœli sursùm, terra deorsùm, etc.), in occursum tuum suscitans tibi gigantes (participium enim tanquàm participium accipio, ut commotionis genus explicet). Omnes duces terræ surgere fecit de soliis suis, omnes reges gentium.

VERS. 10. RESPONDEBUNT. Verbum ana absolute positum ad cantum aliquando refertur in quo aliis alii respondere solent, supra 13, 22. Cùmque multi simul idem dicunt, iterùmque repetunt, hoc in eos verbum competit. NOSTRI SIMILIS EFFECTUS ES. Ita quoque vertunt qui nunc Hebraicam veritatem se interpretari dicunt, quos reprehendere non est animus; neque aliam interpretationem affero, nisi ut non ignoret diligens lector propriam vim verbi : In eminentiâ super nos eras constitutus; at nunc dejecta est in infernum, etc., ut cum sequentibus conjungatur; vel sic: Ab eminentiâ, in quâ super nos constitutus eras, in ordinem redactus es. Nam cùm verbum maschal in eminentiâ constitutum esse in voce activå significet, in passivå hanc habere significationem potest, nempe ab eminentiâ deponi, et in ordinem redigi, aquari, sicut quæ dominium aliorum ferunt. Vide Psal. 143, 7: Æquatus sum cum descendentibus in foveam. Quod posterius non multùm distat à versione Vulg. nostri, similis effectus es; sed ego vim verbi exprimere utcumque volui.

VERS. 11. CONCIDIT CADAVER TUUM. Hic locus apertè probat, aliis atque aliis punctis olim etiam doctos Hebræos legisse, neque eisdem ubique gentium motionibus vocalibus prolata fuisse verba. Quis enim non videat hemiat posse esse à verbo mul, id est, mortuus est, et in hiphil mori fecit, occidit? Quis etiam ignorat significare corpus exanime? de quo plura infra 26. Nam Jod, quod nune habet, positum dici potest pro he, quod in thau erat convertendum, si ubique regula servarentur grammaticorum.Quare nemo meritò hic flagellare potest Vulgatum Interpretem; cujus interpretatio non admodùm violenta est; nam tertia persona hiphil tanquàm neutrum accipi potest, concisum est cadaver tuum. Et quod sequitur quoque convenit, allusio enim est ad regum sepeliendorum morem, quorum cadaveribus substernuntur panni serici et auro contexti, et aromatum ingens copia. At huic vermes pro strato et vermiculos pro operimento datos fuisse dicit. Vide infra vers. 18 et 19. Aliorum autem interpretatio suam habet probabilitatem, quamvis nullus alius locus sit ubi in hac formå hemia nomen sonitum seu strepitum significet, sed hama, Ezech. 7. De nomine autem nebel pro instrumento musico supra cap. 5.

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »