Oldalképek
PDF
ePub

Nec, si quis statuere velit codicem Vulcanii eundem fuisse ac Sangallensem, qui forte pro tempore inter ipsius manus versaretur, suppositio talis facto comprobarí videtur, quippe codicum altero incolumi, altero immani lacunâ foedato, lectionibusque hinc inde sat divergentibus.

Nuper quidem cl. Carolus Greith auctor libelli » Spicilegium Vaticanum» [Frauenfeld 1838 in 8o pag. 72.] inter codices Bibliothecae Vaticanae e Palatina oriundos nec cum ceteris restitutos membranaceum quemdam numero 54 consignatum, cui in catalogo titulus » Anonymi Harmonia Evangelistarum theutonice", eandem versionem continere auguratus est. Dolendum sane, auctorem Spicilegii inspectione ipsius codicis supersedisse; quaeri enim potest, an revera idem de quo agimus nec recentius quoddam illi simile opus germanicè versum *) sub illo titulo lateat, deinde utrum codex Vaticanus eâdem qua Vulcanianus lacunâ foedus, an verò tertius a Vulcaniano perinde atque a Sangallensi diversus sit. Bibliothecâ Palatinâ jam anno 1623 Romam abductâ, codicem Vulcanii, adhuc anno 1653 aut sequentibus [cis Alpes, ut videtur] a Junio inspectum inter Palatinos extare, meritò dubitavimus. Cum vero praefatus codex etiam in illorum numero fuisse potuerit, quos tum aliorum tum Nicolai Heinsii industriâ undique collectos Romam secum devexit anno 1658 Christina Regina Sueciae, litteris consuluimus amicum supra laudatum jam Romae agentem D. Aemilium Braun, rogantes ut in codicem istum Vaticanum accuratius inquireret. Mandat nobis amicus sub numero illo librum sibi longe diversum fuisse prolatum, nec quem salutavit Bibliothecarium alius hujusmodi qui ibidem extet codicis habere notitiam.

Iterata cl. Boehmeri idem docuit indagatio.

E solo illo igitur apographo Juniano, quod tamen non ipsius sed alius cujusdam et ex parte Freheri manui deberi censetur, et quod jam anno 1694 a se edendum transscripserat cel. Fridericus Rostgaard Danus, primam demum Harmoniae istius in linguam germanicam versae, in Hickesii quoque grammaticis anglo-saxonica et franco-theotisca passim citatae editionem adornavit Joannes Philippus Palthenius in libro cui titulus: »Tatiani Alexandrini Harmoniae Evangelicae antiquissima versio theotisca etc." Gryphiswaldiae 1706 in 4o.

Annis viginti vix devolutis posthac etiam cl. Joannes Georgius Scherz Argentinensis idem opus secundo Thesauri Schilteriani volumini [Ulmae 1727 in fol. ] ex ipsis Palthenii schedis msctis. cum Schiltero, dum inter vivos esset, communicatis adjiciendi consilium coepit, quod et more suo accuratissime notatis undique variantibus apographorum et schedarum lectionibus exsecutus est.

Haec tamen non minus ac praedicta editio foedo illo quasi tertiae textus germanici partis defectu laborat, quae res eo magis miranda, quod, qui tantum contulit ad adornandum Schilteri Thesaurum, Bernardus Franckius ipsi Sangallensium Bibliothecae praefectus extiterit.

,,Incidi Heidelbergae (ubi primus hujus lucis auras ipse hausi) anno Domini MDCLIII in ,,Tatiani Alexandrini Harmoniam Evangeliorum latino-francicam a Bonaventura Vulcanio ,,quondam ad Marquardum Freh erum transmissam atque in capita CCXLIV distinctam, ,,sed in medio sui LXXVI circiter capitum lacuna foedam."

,,Ac licet jactura tam atrox non levi pectus moerore pulsaret, nequaquam tamen deposui ,,animum altius aliquando penitiusque percensendi quae supererant, sed universum opus per,,petuo veluti commentario illustrare institui."

Extat in Bodleiiana inter Codices Junianos praeter hunc, qui numero 13 signatus est, alius numero 42 notatus, qui Junii „Auctarium notarum in Tatianum" continet, in cujus p. 290 legere est quae sequuntur:

„De verbo uharhuhtige superbos."

,,Quum in hujus Harmoniae apographo, quod Marquardo Frehero miserat Bona,,Ventura Vulcanius, scriptum invenissem zispreitta ubarhubtige, videbatur „ubarhubtige illud referendum ad ufarhabanen, quod occurrit CLXXI. Postea,,quam vero clarissimi domini Nicolai Heinsii Dan. filii beneficio in ipsius Vulcanii co,,dicem incidissem atque ubarhuhtige scriptum invenissem, statim quoque, missa priore ,,conjectura, sensi vocem hanc plenissime referendam ad alamannica hugen, erhugen, „gehugen, de quibus fusè agimus in annotatis ad XXVII. 1."

*) Quale e. gr. illud a L. Joach. Fellero in Catalogo codicum Mss. Bibliothecae Paulinae Lipsiensis 1686 pag. 79 citatum.

Forte concludet inde quis codicem, qui versionem integram continet, ipsum adhuc tunc temporis Bibliothecarium latuisse. Prima sane publica de illo notitia Martino Gerberto [v. Iter alemannicum, typis Sanblasianis 1765 pag. 96.] deberi videtur.

Melius de thesauro hocce informatum se demonstrat posterior illius Bibliothecae Praefectus I. X. Hauntinger, qui capitum, quae in editis desiderabantur, sex ultima, scil. CXLVII. CLII., manu propria ex illo transscripta Jacobo Hess Turicensi, ejusdem libro »Bibliothek der heiligen Geschichte" [Frankfurt u. Leipzig 1792 in 8o tom. II., pag. 544 571] inserenda transmisit.

[ocr errors]

Specimen aliud, sc. parabolam de filio prodigo [Luc. XV. 11 — 32.], cum annotationibus suis edidit doctissimus et de vetustioribus Germaniae literis summopere meritus D. Leontius Füglistaller, haud pridem fatis ereptus, in Stalderi Dialectologia Helvetica (Arau 1819 in 8o pag. 259 267).

Transscriptus fuit Codex Sangallensis circa annum 1815 in usum J. C. Zahnii post absolutam versionem gothicam Ulphilanam etiam hancce francicam, nisi fato abreptus fuisset, edituri. *) Aliae quoque innotuerunt apographae, quarum duae unacum illa Zahnii in Bibliotheca Göttingana asservantur, aliam sibi comparavit cl. Graff [Althochdeutsch. Sprachschatz I. pag. LXVIII. — LXX.]. Is vir doctissimus de edenda illa cogitans, cum editionem a nobis ipsius intentum ignorantibus paratam jam prelo subesse comperiret, ultro a proposito destitit. Nostrum fuerat cedere viro probatiori, nisi res jam eo processisset.

Ceterum Codex Sangallensis [numero 56 notatus in folio] circa finem seculi IX. exaratus, in Catalogo quodam anni 1461 intitulatus » Plenarium de quatuor unum et teutonicum", tegumenti anterioris parti interiori inscripta haec habet: »>Liber S. Galli. Hunc librum cum diligentia quaesitum diu et vix inventum resumite sancte Pater Erneste in nomine Domini." Scripta fuerunt verba ista, si quidem ad illum, qui tunc temporis Decanus Monasterii fuit, Ernestum spectent, circa annum 1271, codicem dudum sat magni habitum fuisse demonstrantia.

In utraque cujusvis folii [quorum 171 numerantur] facie singulis textus latini lineis certo arbitrio distinctis similes e regione versionis germanicae lineolae respondent. Ad marginem notatur quota quaeque illarum tractetur particularum, in quas singula Evangelia antiquitùs distingui solebant, indicando pariter quotus ubique decem Canonum concordantiarum ab Eusebio statutorum locum habeat, ad quae quidem infra revertemur.

Capitum quae Cod. Sangallensis sistit numerus est CLXXXI., cum in Juniano CCXLIV. [inde a CLIIItio minutiora] habeantur.

Versio haec germanica, cuinam, ni forte pluribus, debeatur, parum constat. Si, forsan non obstantibus locis quibusdam minus justè redditis, hujus Summae Evangeliorum interpres inter doctiores clarioresque seculi noni viros sit quaerendus, trium illorum meminisse licuerit, quos M. Flacius Illyricus in epistola ante Otfridum ab ipso editum inserta dedicatoria, nescimus qua auctoritate, inter sacrarum Scripturarum non commentatores tantum sed et in vernaculam linguam translatores recenset **).

Quamvis enim juniorem his viris linguae aetatem prae se ferant quos novimus codices, Sangallensis scil. et ille quo usus est Fr. Junius, nulla tamen idem de eorum matrice praesumendi necessitas subesset. Certe Sangallensis diversorum nec ejusdem temporis librariorum idiotismos et correctiones demonstrat ***). Attamen comparantes translatoris nostri verba cum quibus usus est ille certè antiquior Evangelii secundum Matthaeum interpres multo minus servilis, cujus fragmenta bibliopegarum cultro

*) Inseruit Zahnius introductionis quam Harmoniae praemittendam conscripserat partem libro periodico cui titulus: Sprach- und Sittenanzeiger der Deutschen. 1817. 4o. p. 198–239. ,,Tempore Caroli M. tres docti viri: Strabo (obiit 849), Hrabanus (obiit 859) et Haimo (obiit 853) idem sacrum volumen in vulgarem linguam convertisse leguntur, quorum tamen opus tam citò interiisse valde dolendum est.'

***) Varias quas prior quidam scripserat literas [e. gr. u in cuman et in un dativi pluralis syllaba, labente interea, ut videtur, idiomatis indole, in o], bim in bin, pariter voculas quasdam, dialectum inferioris Germanicae potius quam superioris redolentes [quales hie, thie, these in her, ther, theser] mutavit posterior; nec h vel uu initiales ante 1, n, r jam usquam reperies.

comminuta nuper Stephani Endlicher et Henrici Hoffmann cl. virorum conjunctâ curâ in lucem producta sunt, nostrum ullam de illo habuisse notitiam vix nobis persuaserimus. Jam de latino quoque textu, germanici istius protypo agemus, quem si pag. 1. translationem Victoris Episcopi Capuani dicimus, id qua ratione acceptum velimus, primo loco exponendum erit.

Cunctis, qui hactenus innotuere, hujus Harmoniae codicibus praefixa est quae sequitur,

Praefatio Victoris Episcopi Capuae.

>>Cum fortuito in manus meas incideret unum ex quatuor Evangelium compositum, et absente titulo non invenirem nomen autoris, diligenter inquirens, quis gesta vel dicta Domini et Salvatoris nostri, evangelica lectione discreta, in ordinem, quo se consequi videbantur, non minimo studio ac labore redegerit: reperi Ammonium quendam Alexandrinum, qui canonum quoque Evangelii fertur inventor, Matthaei Evangelio reliquorum trium excerpta junxisse ac sic in unam seriem Evangelium nexuisse. Sicut Eusebius Episcopus Carpiano cuidam scribens in praefatione editionis suae, qua canones memorati Evangelii edidit, supradicti viri imitatus studium, refert in hunc modum: Ammonius quidam Alexandrinus multum, ut arbitror, laboris et studii impendens unum ex quatuor nobis reliquit Evangelium.

»Ex historia quoque ejus comperi, quod Tatianus vir eruditissimus et orator illius temporis clarus, unum ex quatuor compaginaverit Evangelium, cui titulum Diapente imposuit. Hic beati Justini philosophi et martyris, dum adviveret, discipulus fuit. Quo migrante ad Dominum cum palma martyrii, magistri sanctam deserens disciplinam, et doctrinae supercilio elatus, lapsus in Encratitarum haeresim, Marcionis potius amplexus errorem quam Justini Christi philosophi veritatem, suae vitae perniciosus, excoluit, asserens inter alia, nuptias et stupra pari crimini subjacere. Sed et dictis apostolicis manus profanae emendationis vel, ut dicam verius, corruptionis dicitur intulisse. Sed quia et hominum perfidorum (Christi Dei nostri operante potentia) confessione vel opere saepe triumphat gloria veritatis (nam et daemones Christum fatebantur, et filii Scevae in actibus apostolorum in nomine Jesu, quem PauJus praedicaret, daemonia fugabant), Tatianus quoque, licet profanis implicatus erroribus, non inutile tamen exhibens studiosis exemplum, hoc Evangelium, ut mihi videtur, solerti compaginatione disposuit, et forsitan adhuc beati Justini adhaerens lateri, illius eruditionis merito hoc opus explicuit.

»Arbitror enim propterea non Ammonii, sed hujus esse editionem memorati voluminis, quod Ammonius Matthaei fertur relationi reliquorum relatione discretos annexuisse sermones: hic vero sancti Lucae principia sunt assumpta, licet ex maxima parte Evangelio sancti Matthaei reliquorum trium dicta conjunxerit, ut jure ambigi possit, utrum Ammonii an Taliani inventio ejusdem operis debeat aestimari. Verumtamen: vel si jam haeresiarches hujus editionis autor extitit Tatianus, verba Domini mei cognoscens libenter amplector: interpretationem, si fuisset ejus propria, procul abjicerem. Nam et contra gentes magnificos libros edidisse narratur.

»Hoc igitur Evangelium cum absque numeris reperissem, quos Ammonius mirabili studio reperit, Eusebius vero Caesareae Episcopus Palestinae ab eo accipiens exemplum, diligenter excoluit, quibus communiter ab Evangelistis dicta vel propria sunt, notulis declarata, Domino adjuvante studium laboris impendi, ut memoratos numeros per loca congrua diligenter adfigerem. Quodsi dubitatio alicujus verbi fortasse provenerit, ex appositis numeris ad plenariam recurrens quilibet Evangelii lectionem, an et ibidem ita se sermo habeat, de quo ambiguitas provenerat, incunctanter inveniat, et absque scrupulo studiosi mens secura hoc possit uti volumine. Quod etsi a compositi hujus autore voluminis cum numeris editum fuit, sed transscribentium desidia omissi putantur; nos tamen in eo sumus labore versati, quo opera solet novella praesumi.'

>> Sciendum sane, quod hic numerus canonicus usque ad denariam perveniat quantitatem. Neque scribentis voluntate horum Dumerorum summa defixa est, sed

ratione et regula naturali ab Ammonio inventa est sagaciter. Neque enim aut infra denarium aut ultra poterit ullo modo alius numerus reperiri, qui quatuor Evangelistarum dicta communia aut propria valeat explicare. Quod praesenti facile potest exemplo probari, nam aut

I. Omnes quatuor sibi concordare necesse est, aut

II. Matthaeus, Marcus, Lucas que sibi conveniunt, aut

III. Matthaeus, Lucas Joanni consentiunt, aut

IV. Matthaeus, Marcus Joanni concordant, aut
V. Matthaeus cum Luca eadem loquitur, aut
VI. Matthaeus cum Marco paria loquitur, aut
VII. Matthaeus cum Joanne similibus loquitur, aut
VIII. Lucas cum Marco eadem narrat, aut

IX. Lucas cum Joanne non discrepantia referunt, aut
X. singuli propria inveniuntur exponere" *).

>>In quatuor igitur Evangelistis evidenti numerorum ratione monstratum est, quod non valeat communis propriaque relatio ultra progredi, aut intra denariam contrahi quantitatem.

»>Quos tamen canones breviter subter adnexui, quibus unusquisque canon numeris declaretur, vel ut manifestius fiat, in quo canone qui Evangelistae communia vel propria dixerint, facile lector inveniat. Ordinem vero quem in canonum ratione digessimus ad hoc exeruimus, ut sola probatio fieret, rationabiliter denarii summam fuisse conscriptam. Nam quae sit eorum positio, breviter ut diximus, infra notare curavimus. Ipsos quoque numeros in unum pariter congregatos in modum, quo eos Sanctus Hieronymus digessit, curavi discribere juxta seriem dumtaxat, qua totius Evangelii hujus lectio explicatur, ut qui eadem vel alia aut ubi propria Evangelistae protulerint (memoratos numeros prius curiosus lector si velit inspiciens) facile ex nota numeri reperta comprobet lectione. Sanctam et beatissimam trinitatem precantes, ut nos in veritate scripturarum suarum erudire dignetur et discretionis gratiam tribuat, quatenus ut optimi trapezitae omnia probemus secundum Paulum, et quae sunt bona sectemur."

Asservatur in Ecclesia Fuldensi ille ipsissimus, quem anno 546 suis manibus tractaverat Victor, reverendae antiquitatis codex, a S. Bonifacio, ut traditur, ex Italia allatus, et foliis formae octavae oblongae prope quingentis, ante sex alia diversi argumenti opuscula, hanc quatuor evangelistarum Harmoniam in canones et numeros distinctam continens. Primam hujus codicis descriptionem accuratiorem exhibuit anno 1724 Joannes Fridericus Schannat in libro, cui titulus: »Vindemiae literariae", [I. pag. 218-221], ubi etiam habetur specimen aeri incisum tam chirographi quam verborum, quibus Victor illum legisse simulque ad alterius libri exemplar correxisse testatur *). Inde quam huic ipsi codici praefixit Praefationem ad solum illum primitùs spectasse crediderimus, quod posterioribus quoque exemplis

Vide quae versus finem notae sequentis dicentur.

Dubicantes utrum, post varias librorum Fuldensium distractiones, thesaurus iste hodiedum ibidem sit superstes, D. Nicolaus Bach scholae Fuldensis Rector, initio hujus anni morte praematura studiosae juventuti et literis ereptus, certiores nos reddidit, codicem ibidem remansisse salvum, eumque nuperrime a cl. Carolo Lachmann, veteres librorum evangelicorum textus denuo recensente, inspectum et rite collatum fuisse. Quam supra dedimus canonum expositionem codex iste exhibet talem: „nam aut omnes quatuor sibi concordare necesse est, aut Mat,,thaeus, Marcus Lucasque sibi conveniunt, aut Matthaeo Joannes consentit, aut Matthaeus Lucae ,,concordat, aut Matthaeus cum Marco eadem loquitur, aut Marcus cum Luca et Joanne propria ,,loquitur, aut Marcus cum Joanne similibus loquitur, aut Marcus cum Luca eadem narrat, aut ,,Lucas cum Joanne non discrepantia refert, aut singuli propria inveniuntur exponere". Huic, quamquam ipsius Victoris, lectioni illam aliam, quam codex Monacensis sistit, certe justiorem substituendam censuimus. In utroque codice praefationem excipit aliud canonum schema, quale in Hieronymi ad Damasum epistola [vide infra p. VII. notae primae lineas 5-8] habetur. Post ,,ediderunt" subjungitur in codice Fuldensi sat eleganter exarato alià multo minus cultà [forte ipsius Victoris] manu: „ubi est Marcus Joannes"; in codice vero Monacensi eadem, quae cetera scripsit manus addit: ubi est Marcus, Lucas, Joannes, ubi est Marcus Joannes", quibus verbis interrogari videtur, anne, quod quidem supra negatur, canonum numerus ad duodenarium perduci potuerit.

ex illo, quo forte et ipse translationis germanicae autor usus, originem trahentibus addita fuerit, nullatenus mirantes.

Quod autem illos Ammonii atque Eusebii numeros attinet, quos Victor codici suo iisdem carenti adfixisse asserit, dubium relictum est, utrum eosdem ex Evangeliorum collatione ipse denuo eruerit, an vero quod quidem sine multo laboris" fieri poterat ex alio exemplo tantummodo transscripserit.

» studio

Si codex Fuldensis revera ille ipse, de quo sermo Victoris est, nullum circa textus quem sistebat latinitatem dubium restat. Nec praefationis verba aliud quidquam indigitant, ex quo praesumere liceat, Victorem textum a se modo latinitate donatum aut adhuc donandum prae manibus habuisse. Evangelia certe inde a primis a Christo seculis latinizata extiterunt, cumque vix licuerit verbis usu majorum atque auctoritate virorum qualis S. Hieronymus sancitis alia postmodum novella subrogare, loci omnes et singuli Harmoniae [ceu centonis ex puris putis Evangelistarum dictis consarcinati] ad canonum Eusebianorum et numerorum Ammonianorum normam e versione vulgata jam seligendi potius quam denuo transferendi erant. His igitur perpensis per illum, qui pag. 1. habetur, titulum Translatio Victoris Capuani, translationem, de qua Victori prima debetur mentio, intelligi velimus.

Porro reddenda videtur ratio, cur operi ipsi non, ut vulgo, Tatiani, sed Ammonii Alexandrini nomen praefixerimus.

Cum quidem praeter Victoris conjecturam nihil obstare videatur, quo minus Harmoniam istam in ipso, quo solo ad nos, forsan etiam ad illum, pervenit, idiomate, scil. latino, concinnatam credamus, ista tamen viri sancti conjectura id merito auctoritatis exercet, ut nos quoque ad graecam operis originem recurramus. Inquirens enim Victor quis gesta vel dicta Domini evangelicâ lectione discreta in ordinem, quo se consequi videbantur, redegerit", id in Eusebii Caesareensis ad Carpianum epistola de Ammonio quodam Alexandrino, at in ejusdem [Eusebii] Historia [ecclesiastica IV. cap. 29.1 idem de Tatiano Justini discipulo assertum reperit. Collatis Eusebii de utroque opere dictis cum nostro, quamvis ob levis momenti quid Tatianum versùs inclinari videatur, concludit tamen »jure ambigi posse, utrum Ammonii an Tatiani inventio ejusdem operis debeat aestimari." Opus hoc post Victoris tempora sat divulgatum ac multis in usu fuisse videtur. Id vel ex hoc liquet, quod duo seculi XII. scriptores, Zacharias Episcopus Chrysopo litanus et Petrus Cantor Parisiensis, amplos in idem congesserint commentarios. Horum prior quaestione, an Ammonius, an Tatianus, an vero, quem ex Augustini de villico iniquitatis homilia addit, Theophilus auctor sit, supersedendum putavit; nihil enim interesse, ait, ignorare, quis hujus auctor immo ordinator extiterit, cum tam verba quam sententiae Evangelistarum sint, et Matthaei dictis reliquorum trium excerpta arte mira magisque miranda brevitate jungantur. Petrus Cantor eandem questionem prorsus praeteriit. Guido de Perpiniano in praefatione ad »Quatuor unum" circa initium sec. XIV. aliâ quadam ratione ab ipso concinnatum, de illo antiquiori opere loquens, id Ammonio Alexandrino tribuit. Joannes Gerson, qui, circa ejusdem seculi finem, S. Augustini in libro de consensu evangelistarum sub una serie narrationis evangeliorum verba usque ad tempus, quo praedicare et baptizare Joannes exorsus est, compingentis vestigia secutus, ejusdem incoeptum quodammodo continuare tentavit, in prologo operis sui, cui titulus: Unum ex quatuor vel tetramonum, vel Monotessaron, nullum quidem nec de Guidonis, nec de Petri, nec de Zachariae libris facit mentionem. Latuerint eum forte horum, immo ipsius Ammonii codices, cum quoad hunc expressè addat: »utrum vero liber Ammonii Unum ex quatuor reperiatur usquam apud Latinos, ignoro." Hermannus Zoest, qui seculo demum XV. Evangelium ex quatuor unum ab anterioribus sat diversum conscripsit, omnino tacet de antecessoribus suis *).

Exinde vero, cum tot aevi superioris scripta artis typographicae beneficio multiplicari coepissent, ansam praebuit illa potissimum Victoris conjectura, ut opus hocce

*) Non defuit seculo XV. qui eadem ratione, qua a supra nominatis quatuor evangelia in unum consarcinata fuerunt, omnes quoque Pauli epistolas in unam redegerit, scil. Dionysius Richel Carthusianus in libro, quem Monopanton inscripsit.

« ElőzőTovább »