Oldalképek
PDF
ePub

PATRES ECCLESIÆ ANGLICANÆ :

ALDHELMUS, BEDA, BONIFACIUS, LANFRANCUS,

S. THOMAS, JOHANNES SARESBERIENSIS,

PETRUS BLESENSIS, ET RELIQUI.

POSTEA EPISCOPI CARNOTENSIS

OPERA OMNIA

NUNC PRIMUM IN UNUM COLLEGIT

ET CUM CODICIBUS MANUSCRIPTIS

CONTULIT

J. A. GILES, Jur. Civ. DOCTOR,

ET COLLEGII CORPORIS CHRISTI, OXON. OLIM SOCIUS.

VOL. IV.
POLYCRATICI LIBRI VI.-VIII.

OXONII,

APUD J. H. PARKER;
LONDINI APUD C. DOLMAN, NEW BOND STREET; D. NUTT, FLEET STREET;

CANTABRIGIÆ APUD DEIGHTON ET FIL. ;
ET PARISIIS APUD B. DUPRAT.

MDCCCXLVIII.

JOANNIS SARESBERIENSIS

POLYCRATICUS,

SIVE

DE NUGIS CURIALIUM ET VESTIGIIS PHILOSOPHORUM.

LIBER SEXTUS.

PROLOGUS.
Notum est illud Ethici, quia

Æmilium circa ludum faber unus et ungues
Exprimet, et molles imitabitur ære capillos.
Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet. Hunc ego me si quid componere curem,
Non magis esse velim, quam naso vivere pravo,

Spectandum nigris oculis, nigroque capillo. Dum Plutarchi vestigia in Trajani institutione familiarius sequor, meipsum hac imagine arbitror compellari, eroque ludibrio omnium, nisi diligentius persequar quod incæpi. Me enim in præsenti clientem ejus esse professus sum. Sequor ergo eum, et a capite Reipublicæ cum eo usque ad pedes descendam, ea tamen conditione, ut si his, quibus jura permittitur ignorare, mordacior in hac parte apparuero, id non mihi, sed Plutarcho adscribant, aut sibi potius, qui regulam quam profitentur, et qua vivendum est eis, discere noluerunt. Nam quod de nostratibus dictum est, ea sola intentione adjeci, ut ad virtutis viam redeant vel inviti. Eos namque ad agenda sufficiunt animare tam exempla majorum, quam principis magnitudo invicti, cujus titulos nunc apud me in unum congero, ut quum aliorum tuba et

VOL. IV.

« ElőzőTovább »