Oldalképek
PDF
ePub

quo sensu, vel ad quem sensum fiant, fidelis lector attendes. Sic enim nugis seria immiscentur, et falsa veris, ut ad summæ veritatis cultum, omnia ex proposito referantur. Nec moveat, si qua eorum, quæ hic scribuntur, aliter inveniantur alibi, quum et historiæ in diversis gestorum casibus sibi invicem reperiantur contrariæ, sed ad unum utilitatis et honestatis proficiunt fructum. Nam periculum veri statuendi mihi non facio; sed quæ apud diversos auctores legi, ad utilitatem legentium, sine invidia communicare proposui. Nam et Apostolus, non Quæcunque scripta sunt, vera sunt, ait, sed Quæcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, licet universitas eorum, de quibus loquitur, ad illa sola possit arctari, quæ in lege scripta sunt et prophetis, de quorum veritate nemo ambigit, nisi qui fidei catholicæ non concordat. Quædam vero quæ in libris auctorum non reperi, ex usu quotidiano et rerum experientia, quasi de quadam morum historia excerpsi. Si qua vero ad gravioris Philosophiæ exercitationem videntur accedere, academicorum more investigandi animo potius, quam pervicacia contendendi, sic constet esse proposita, ut in examinatione veri, suum cuique judicium liberum reservetur, et inutilis scribentium censeatur auctoritas, ubi sententia potior refragatur. Propositum tamen est, in his præcipue versari, unde perniciem error non contrahit, et ad illorum definitionem præsumptione temeraria non assurgere, in quibus sine periculo non erratur. Nemo autem in injuriam suam reputet quippiam dici, quum nulla sit derogatio personarum, sed fugiendorum sola concussio vitiorum. In quo quidem me præstitum ire obsequium, tam malis, quam bonis arbitror, dum in his approbatur quod faciunt, et hi notatis vitiis possint proficere, ut probentur. Sed hæc hactenus. Cur autem aca

demicos præ cæteris placeat imitari, sermo succinctus aperiet.

Cap. 1. Quod Academici modestiores fuerint aliis Philosophis, quos temeritas excæcavit, ut darentur in reprobum sensum.

ANTIQUOS quidem philosophos floruisse ingeniis, et studio profecisse, jam non celebris opinio est, sed omnibus in commune persuasa sententia. Ad res enim ex natura fere incomprehensibiles, studio et exercitatione viam sibi fecit ingenium, et illorum beneficio plurima publicata sunt posteris, quibus gaudemus et miramur inventis. Mundum dimensi sunt, cœlum suis regulis subjecerunt, naturæ varias scrutati sunt causas, et universitatis opificem, defæcatis quodam modo sunt oculis contemplati. Quasi ergo mole Gigantea subvecti, et jam non humanis viribus roborati, intumuerunt, indixeruntque bellum gratiæ Dei, de vigore rationis libero confisi arbitrio, ac si secundum fabulas, essent cœlo captivo virtutum, quibus efferebantur, brachia injecturi. Dejecti sunt itaque dum allevarentur, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et obscuratum est insipiens cor eorum, ut qui omnia fere pernoverant, perniciosissime errarent in maximis; et variis distracti opinionibus, etiam numina ignorarent. Si cui vero fabularum instrumenta vilescunt (licet et ab hoste doceri sapientis animus non detrectet, quum peculiaris populus Dei auro, argento, vestibus, et toto Egyptiorum ornatu resplendeat.) Si gentilium, inquam, figmenta vilescunt, sic dum in campo Sennaar fundamenta Babylonis jacit impietas, dum turris elationis, et contradictionis machina in cœlum erigitur, de alto præcipitii a Deo facta est linguarum divisio, subtractoque

impiis verbi commercio, ex necessitate secuta est secessio populorum. Sic et Philosophi, dum ingenii sui machinas, suo quodam theomachiæ genere in altum erexerunt, vere eis incommutabilis et indeficientis veritatis subtracta est unitas; et ignorantiæ nebulis obvoluti, eorum quæ ab una et singulari veritate vera sunt, maximam notitiam perdiderunt, uti in sensum reprobum dati esse convincerentur ab operibus suis, et tanquam recedente duce, spiritu scilicet veritatis, dispergerentur in varias sectas erroris, et insanias falsas. Et eo quidem miseriores effecti sunt, quod in his defectum suum minime agnoscebant. Hinc est, quod dum Pronoen suam Stoicus veneratur, omnia necessitatis lege constringit. Epicurus e contra, dum rerum tuetur libertatem, dispositionem evacuat, et omnia casibus fluctuare contendit. E regione consistunt utriusque cultores, et de singulis fere rerum articulis dimicant; et quasi Palladis sacramento adstricti, solas paradoxas loquuntur, aut xuglas dotas, et eas usquequaque veras esse confirmant. Academici vero vitantes præcipitium falsitatis, in eo quidem modestiores sunt, quod defectum suum minime diffitentur, et in rerum ignorantia positi, fere de singulis dubitant. Quod quidem longe tutius est, quam incerta temere definire. Academicorum quoque juvat opinionem, quod non modo Heraclides Ponticus, et Cicero noster, in summa ingeniosorum virorum laude recepti, tandem ad eos transierunt; sed et alii plures, quos percurrere longum est. Nonne ergo præferendi sunt aliis, quos et asserendi modestia, et tantorum virorum commendat auctoritas ?

Cap. 2. De errore Academicorum: et quos eorum liceat imitari, et quæ sunt dubitabilia sapienti.

NON tamen omnes, qui Academicorum censentur nomine, hanc dico modestiæ regulam tenuisse; quum et professio scissa sit, et pro parte tam risui pateat, quam errori. Quid enim ineptius, quam fluctuare in singulis, et nullius rei habere certitudinem, et nomen Philosophi profiteri? Nam qui de omnibus dubitant, eo quod nihil habeant certum, tam a fide, quam a scientia alieni sunt. Licet enim fides ad scientiæ bravium non perveniat, dum quasi per speculum veritatem absentium contuetur, habet tamen certitudinem, caligine ambiguitatis exclusa. Porro si de singulis Academicus dubitat, de nullo certus est, nisi forte et hoc ipsum incertum habeat, an contrariis existentibus, in eodem, circa idem, posset et dubius, et certus esse. Sed an dubitet, incertum habet, dum hoc ipsum nescit, an nesciat. Quum vero in eo homo ceteris animalibus præstet, quod ratione viget, et intelligentia (nam in sensibus, qui licet animæ sint, corporis esse dicuntur, facile superatur, neque lynci valeat æquari perspicacia oculorum: sus auditu prævalet, vultur aut canis odoratu, gustu simia, aranea tactu). Quum, inquam, discernendi et intelligendi viribus homo præcedat, quis præstantiorem bestiis, aut potius quis non inferiorem, et ut ita dicam, quis brutiorem non credat hominem, cui ratio non discernit, intellectus non sapit; quum et bruta ad quandam rationis imaginem quodammodo videantur assurgere? Nam et canis suos discernit affectus, beneficiorum memor est, familiaritatem cum homine ab experientia rerum et usu contrahit, et amicitiæ præ ceteris, quasi fidem familiaribus exhibens, rationis et intellectus quodam nobilitatur ingenio. Sed et in

juriarum memoria camelo tenaciter residet, et Rhinoceros, qui et unicornis est, virginis integritatem sic agnoscit, ut dumtaxat illius fere amplexibus capiatur. Odorem Pantheræ cætera sequuntur animalia; et quod mirabilius est, pisces in gurgitibus ad speciem auri conveniunt: unde et sævientis luxuriæ Imperator Nero, aureis, ut dicitur, retibus piscabatur. Quid multa?

Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam,
Florentem cytisum sequitur lasciva capella.

Et in hunc modum voluptate sua trahuntur plurima : quod (ut credo) evenire non posset, si de affectibus suis vel bruta animalia dubitarent. Qui ergo ad singula nescii sunt, qua temeritate vel impudentia, philosophandi professionem arripiunt? Nam sicut ab eo, quod notum est, notio, sic et ratio ab eo, quod ratum est, id est certum et firmum, grammatice denominatur. Et profecto inanis est ratio hominis, cui nihil persuaderi potest, quin semper et in omnibus opinionum lubrico vacillet. Quid enim ei philosophia confert, qui semper fluctuat opinionibus; et cui, in ostendenda felicitatis via, rationis lumen extinguit, et quasi oculum eruit, ut cautius et rectius pergat viator, cui ostensura est viam? Nonne et plurimum obest illi qui excæcatur? Quid potius sequetur, qui tanta contrarietate distrahitur? Sane ad patriam nemo pervenit, nisi qui unam sequitur viam; et qui omni verbo aurem accommodat, nunquam quietus erit. Nonne similior est lethargico, aut insipienti, sive insano, quam Philosopho, qui quum somnii meminerit, an dormierit dubitat, et cum cibo satiatus est, an jejunus sit, nescit, et nullius eorum quæ egit vel in proximo, scientiam habet? Deinde, quanam vir in Philosophiæ investigatione proficiet, cui ratio nihil persuadeat, quod teneat, aut sequatur, sed est

« ElőzőTovább »