Oldalképek
PDF
ePub

Tuscos a suis sedibus expulerunt, in ea condiderunt urbes egregias, Mediolanum, Cornum, Brixiam, Veronam, Bergamum, Tridentum atque Vincentiam. Nam quod urbem Senensium senibus suis, et valetudinariis, armentariisque construxerint, non modo fides historiæ, sed celebris traditio est; ex eo quidem validior, quod Senenses et lineamentis membrorum, venustate faciei, et coloris gratia, moribus quoque ipsis ad Gallos et Britones, a quibus originem contraxerunt, videntur accedere, licet eos vetustas temporis, orbis plaga, situs regionis, convictus finitimorum, quibus sanguine et moribus diu permixti sunt, ex magna parte mutaverit. Nondum tamen colorem Gallicum, candorem scilicet, hæc omnia ad vicinorum similitudinem exterminasse sufficiunt. Græci namque lac yaλa dicunt, unde et yaλağlas lacteus appellatur, et Galli quasi colore lectei, et Galatæ, qui quandoque dicti sunt Gallo-græci, in finibus Græciæ, quos Gallorum militia occupavit. Mansit autem exercitus ille Brenno duce triumphator, et semper invictus, donec insurgere ausus est in Deos, ipsum Apollinis Delphici invadens templum. Ubi quum incolæ Dei opem suppliciter implorarent, juvenem supra humanum modum insignis pulchritudinis in delubri culmine conspexerunt. Auditus est etiam stridor arcus et strepitus armorum. Subito etiam terræ motu pars montis abrupta, Gallorum stravit exercitum. Insecuta deinde tempestas est, quæ grandine et frigore saucios absumpsit. Dux ipse Brennus, quum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finivit. Nec moveat quemquam (ut dictum est) in templo visum esse Apollinem, ad ducis invicti audaciam coercendam, delendumque exercitum, qui permittente Deo, exigentibus culpis hominum, multas deleverat nationes, quum certum sit

aereas potestates plurimum nequitiæ suæ exercere in illos, qui sanæ fidei expertes sunt, et veræ religionis ignari. Eis namque gratia subtrahitur, daturque malignis spiritibus licentia nocendi, quum, nisi Domino permittente, omnino nocere non possunt, nec si velint: et sicut evangelico docetur testimonio, non impetrata licentia non audeant, aut queant irruere in gregem porcorum.

Cap. 18. Exempla recentium historiarum, et quomodo rex Henricus secundus tempestatem et procellas regis Stephani serenaverit, et pacaverit insulam.

Er quia Brenni historia alicui nimis forte remota videbitur ad monstrandam virtutem gentis, cui non natura, sed doctrina, exercitium, ars, et forte dux deest, accedo propius, et ea quæ fere sunt omnibus nota, compendioso sermone proponam. Enudus quanta virtute Anglorum, Dacos Danosve fregerit, motusque compescuerit Noricorum, vel ex eo perspicuum est, quod ob egregiæ virtutis meritum, quam ibidem potenter et patenter exercuit Cantia nostra, primæ cohortis honorem, et primos congressus hostium, usque in hodiernum diem in omnibus præliis obtinet. Provincia quoque Severiana, quæ moderno usu et nomine ab incolis Wiltesira vocatur, eodem jure sibi vendicat cohortem subsidiariam, adjecta sibi Devonia et Cornubia. Ad tempora nostra descendo: Rex Anglorum, qui Rufus cognominatus est, armis quidem strenuus, sed parum religiosus, et qui persecutione sanctorum, et præcipue sancti Anselmi Cantuariensis, spiculum invidiæ quo suffocatus est, in se visus est provocasse, is, inquam, Cenomannum expugnavit, Comitem cepit, nec tamen dignatus est eum

carcerali custodia mancipare, tantoque operi attestabitur in perpetuum mons Barbatus, aut si alio nomine censere malueris, dicatur mons barbarus aut barbarorum. Transeo ad successorem ejus Henricum inclytum regem, qui leo justitiæ appellatus est, quem, sicut publice notum est, non modo urbes, sed et turres Galliæ timuerunt. Sed qualiter regem Francorum commisso prælio fregerit et fugaverit, quia percelebre est, et victoriæ illius in utroque regno, qui publico prælio interfuerunt, plurimi testes extant, ne replicare notissima tædiosum sit, scienter prætereo. Normannorum ducem virum bellicosum, armis strenuum, qui Hierosolyma liberata redierat, sub umbra nominis, quomodo ceperit alieni regni ingressus terminos, referre supervacaneum credo, quum etiam juniores eundem captum viderint in custodia publica, habita tamen æstimatione dignitatis et sanguinis. Testantur hoc Normannorum proceres, alii capti, alii incarcerati, alii exheredati, in hodiernum diem. Sed et sepulchrum captivi ducis apud nos est. Postremo, ne longe petantur exempla, nepos illius totius ævi, si collatæ jam gratiæ virtutum in fine cohæserint merita, rex optimus apud Britannias, Normannorum, et Aquitanorum dux felicissimus, et primus tam amplitudine rerum, quam splendore virtutum, quam strenuus, quam magnificus, quam prudens et modestus, ab ipsa, ut ita dicam, infantia fuerit, nec ipse livor silere aut dissimulare potest, quum opera recentia, et manifesta sint, et a Britanniarum finibus, ad Hispaniæ limites, virtutis suæ protenderit et continuaverit titulos.

Scilicet ingenium, et rerum prudentia velox
Ante pilos venit, dicenda tacendaque callet,
Et potis est nigrum vitiis præfigere theta.

Volens namque Deus gentis prævaricatricis punire

malitiam, rupto fodere, quod juramento procerum cum filia Leonis justitiæ firmatum fuerat, novorum permisit sublimari favorem, et in regno alieno regnare hominem contemptorem boni et æqui, cujus consilium infatuatum est ab initio, cujus causa in iniquitate et perfidia fundata est, negligentem disciplinæ, ut eo non tam regnante, quam concutiente et collidente clerum et populum, provocarentur omnes ad omnia. Mensura namque juris vis erat. Invadens ergo regnum, exheredavit, exclusit dominum, pro quo quidem, si fides esset in homine, et decessorum meritis, et ex necessitate juramenti sibi fuerat moriendum. Vicinas studuit corrumpere nationes, cum principibus matrimonia contraxit et amicitias, ne quo Dei beneficio parvulus, qui adhuc vagiebat in cunis, ad petitionem hereditatis posset accedere. Plurima quidem adversus innocentiam machinabatur, sed in omnibus his mentita est iniquitas sibi. Eoque innotuit, quia Deus verax est, quod fidem, quam Deo suo, dominoque terreno non servavit, eam nequaquam repperit in subjectis. Eadem namque

mensura remensum est ei, qua ipse aliis præmensus fuerat: ac si omnes apud Ennium didicissent,

Neque dedi, neque do infideli cuiquam fidem.

Sed quum multa male, pauca bene, illud quidem pessime egit, quod in contemptum Dei, in Christos ejus, manus injecit, non sine nota perfidiæ et proditionis, quam nefarii operis merito, contraxit apud omnes, ut ad curiam ejus exinde nemo secure accederet. Non tamen solos, etsi primos ad perniciem sui cepit episcopos, sed omnibus quos suspectos habuit, proditionis suæ retendit insidias. At in captione Episcoporum initium malorum fuit, et ab ea die non defuit gladius lateri ejus, et facta sunt semper novissima hominis deteriora prioribus. Quid multa?

In diebus ejus multiplicata sunt mala in terra, ut, si quis ea summatim recenseat, historiam Josephi possint excedere. Veruntamen se illis pueri virtus opposuit, et fere ante ætatem aut munus militare, sic malignantium impetum fregit, ut Theodosio juniore, quem historiæ conferunt Alexandro, quandoque dictus sit non esse et munera nunquam inveniatur inferior. Nec mora, in primis adolescentiæ annis, impubes adhuc, militiam aggressus est, vultuque ferociori, et fortiori manu divini auxilii, hostium corda concussit et fregit. Statimque insurrexerunt in eum reges Francorum, et Anglorum, collectis viribus suis, et utroque immanior hostis Eustachius ille, sororius regis Francorum, qui propriam agens causam, non tam patri, quam sibi, paternum diadema conservare nitebatur. Et eos quidem non modo viriliter Neoptolemus noster sustinuit, sed ex maxima parte potenter superavit. Unde tactus dolore cordis intrinsecus Eustachius, quem prædixi, quod in vita optimum fecit, rebus excessit humanis, quem, lætantibus bonis, et publicæ fortunæ congratulantibus, quoniam hic flagellum aliud patriæ imminebat, luxerunt Ambubaiarum collegia, pharmocopolæ,

Mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne.

Ne tamen obitus ejus gloriæ ducis nostri quicquam detraheret, deditionem Craumersiæ, in cujus subsidium cum patre venerat in manu valida, et numero ampliori vivus armatus, militum instructus copia, sustinuit præsens et vidit. Dux autem consilio unius præmonitus, inter castrum quod rex munierat, et regis copias, suum, sed longe minorem exercitum interjecit. Ne tamen hoc alienigenæ ascribant viribus suis, nostro præcipue milite nitebatur. Ad hoc demum exigentibus culpis perductus est, qui regnum occupaverat, ut cogeretur exheredare filium,

« ElőzőTovább »