Oldalképek
PDF
ePub

generis judicatus. Et hæc quidem est descriptio tyranni, qua explicatur res quæ latet in nomine. Sicut ergo damnatum hostem licet occidere, sic tyrannum. Hæc tamen non impediat supputatio veritatem historiæ, quoniam hic Galbæ, Othonis, et similium ratio neglecta est. Nec quis quotus sit imperatorum attenditur, sed quomodo omnium domuerit tyrannidem, aut represserit clementia Dei, qui pro decreto justitiæ quando vult, flagellum inducit in delinquentium pœnam, et quando vult, quos fecit pœnitentes, admittit ad veniam. Decreveram hic subsistere, et ad alias a Romanis transire historias: sed quia in catalogum imperatorum ille, a quo genti meæ nomen est, Severus occurrit, qui adversus Christi nomen tyrannidem gravem exercuit, illum adhuc solum adjiciam, ne Severiæ vel Saresberiæ nostræ parcere videar. Sed profecto hanc profanam in Christianos et ecclesiam persecutionem, cœlestis ultio e vestigio prosequuta est. Emerserunt enim continuo bella civilia, quibus Romani sanguinis plurimum effusum est. Hic quidem, Afer genere, Tripolitanus ab oppido Lepti, natura sævus, multis sæpe bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. Congressus est cum multis gentibus, ut de multis triumpharet. Pescenninum Nigrum, ad tyrannidem aspirantem, vicit et interfecit: Judæos et Samaritas rebellantes ferro coercuit. Parthos, Arabas, Adiabenosque superavit. Hic est Severus gentium victor, qui in Britannias, defectu pene omnium sociorum tractus, magnis ibi gravibusque præliis sæpe gestis, receptam partem insula a cæteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque maximam fossam, firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, per centum viginti duo millia passuum a mari ad mare duxit. Ibique, sicut Orosius

et alii historici referunt, apud oppidum Eboracum morbo obiit. Siquidem Britannia venena semper exhorruit, et in principes non novit, sed pro suis principibus invictos gladios exercere. Præfatum vero oppidum, in id virium et temeritatis, temporis processu excrevit, ut urbibus antiquis audeat se conferre. Hoc ei forte tanti Imperatoris contulit sepultura. Ipsum tamen gentilium ritu, et infidelium pravitate, tyrannidem in Christianos exercuisse, et pœnas sceleris luisse, certum est. Nemo enim a sæculo, se apostatæ angeli egit imaginem, qui damnationis ejus et confusionis non fuerit particeps.

Cap. 20. Quod auctoritate divinæ pagina licitum et gloriosum est, publicos tyrannos occidere, si tamen fidelitate non sit tyranno obnoxius interfector, aut alias justitiam, aut honestatem non umittat.

LONGUM est si gentilium tyrannorum ad tempora nostra seriem voluero trahere: sed unius hoc ætatis non memorabitur homo. Hoc enim mentem effugit, et linguam vincit. Libellus tamen, qui De Exitu Tyrannorum inscriptus est, quid de tyrannis sentiam plenius poterit aperire, diligenti tamen compendio, ut nec de prolixitate tædium, nec de brevitate obscuritas generetur. Sed ne Romanæ historiæ vilescat auctoritas, quæ plerumque ab infidelibus, et de infidelibus scripta est, hoc divinæ et fidelis historiæ comprobetur exemplis. Undique enim apparet, quia, ut ait Valerius, ea demum tuta est potentia, quæ viribus suis modum imponit. Et sane nihil tam præclarum est, aut tam magnificum, quod non moderatione desideret temperari. Primum ergo tyrannum nobis objicit divina pagina Nemroth robustum contra Dominum venatorem, quem et Ninum dici nonnullæ testantur his

toriæ, etsi ratio temporis non acquiescat, eumque fuisse reprobum superius dictum est. Regnare siquidem voluit, et non a Domino, et sub eo turrim in cœlum erigere conata est cæca, dispergenda, et confundenda mortalitas. Progrediamur ad eum, quem populo divina præfecit electio, datumque in reprobam dominandi, non regnandi voluntatem deseruit, adeoque afflixit, ut, urgente doloris angustia, mortem sibi cogeretur inferre. Nihil enim aut minimum prodest sana assumptio, si consequens vita dissentit, nec initia rerum apud judicem obtinent, cujus sententia pendet ex fine. Regum, et libri dierum celebris historia est, in qua, auctore Hieronymo, Israel edocetur sub tyrannis ab initio laborasse. Et Juda, præter David, Josiam, et Ezechiam, reges omnes reprobos habuisse monstratur. Salomonem tamen, et forte aliquos aliorum in Juda convaluisse facile crediderim, Domino revocante. Mihique facile persuadebitur populum duræ cervicis, et corde indomabili, et qui semper restitit spiritui sancto, et non modo Moysen famulum legis, sed Deum dominum legis abominationibus gentium ad iracundiam provocavit, pro principibus meruisse tyrannos. Nam tyrannos, quos peccata impetrant, inducunt, et erigunt, pœnitentia delet, excludit, et perimit. Et quidem ante reges suos, sicut Judicum narrat historia, servierunt sæpenumero filii Israel sub tyrannis, multis et variis, pro dispensatione divina, afflicti temporibus, sæpeque sunt clamantes ad Dominum liberati. Licebatque finito tempore dispensationis, nece tyrannorum excutere jugum de cervicibus suis, nec quisquam eorum, quorum virtute pœnitens et humiliatus populus liberabatur, arguitur, sed jucunda posterorum memoria, quasi minister Domini memoratur. Quod suppositis liquet exemplis. Servierunt ergo filii Israel Eglon regi Moab decem et

octo annis: et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aioth, inclytum filium Gera, filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextra. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab: qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmæ manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore, obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. Quumque obtulisset ei munera, prosequutus est socios qui cum eo venerant. Et reversus est de Galgalis ubi erant idola, dixitque ad regem: Verbum secretum habeo ad te, O rex. Et ille imperavit silentium. Egressisque omnibus qui circa eum erant, ingressus est Aioth ad eum. Sedebat autem in æstivo cœnaculo solus. Dixitque ei: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. Extendit Aioth manum sinistram, et tulit sicam de dextero femore suo, infixitque eam in ventrem ejus tam valide, ut capulus ferrum sequeretur in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore. Statimque per secreta naturæ alvi stercora proruperunt. Aioth autem clausis diligentissime ostiis cœnaculi, et affirmatis sera, per posticum egressus est. Et alibi. Sisara fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Aber Cynei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Abner Cynei. Egressa igitur Jahel in occursum Sisaræ, dixit ad eum: Intra ad me, domine mi, intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus est ab ea pallio, dixitque ad eam: Da mihi obsecro paululum aquæ, quia valde sitio. Quæ aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum. Dixitque Sisara ad eam: Sta ante ostium tabernaculi, et quum venerit aliquis interrogans te, et dicens: nunquid hic est aliquis? Respondebis,

nullus est. Tulit itaque Jahel uxor Abner clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum. Et ingressa est abscondite et cum silentio, posuitque supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram. Qui soporem morti socians, defecit et mortuus est. Laudem ne ergo, aut vituperium consequuta est posterorum? Benedicta, inquit, scriptura, inter mulieres Jahel, uxor Abner Cinei, et benedicatur in tabernaculo suo. Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum. Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram, quærens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans. Ut autem et ab alia constet historia, justum esse publicos occidi tyrannos, et populum ad Dei obsequium liberari, ipsi quoque sacerdotes Domini, necem eorum reputant pietatem, et si quid doli videatur habere imaginem, religione mysterii dicunt Domino consecratum. Sic Holofernes non virtute hostili, sed suis vitiis gladio mulieris occubuit, et qui viris formidabilis fuerat, luxuria et ebrietate victus, a femina interfectus est. Nec feminæ ad tyrannum patuisset accessus, nisi hostilem animum pia simulatione texisset. Non est enim dolus qui servit fidei, et militat caritati. Siquidem fidei est, quod increpat sacerdotes, qui divinæ miserationi præscripserant tempus, ex pacto hostibus se dedituri, et urbem, nisi infra quinque dies eis Dominus subveniret. Caritatis autem quod nulla formidabat pericula, dum fratres et populum Domini ab hostibus liberaret. Nam et hoc egredientis in salutem indicant verba: Fac, inquit, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur, et capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam eum. Erit enim memoriale nominis tui,

« ElőzőTovább »