Oldalképek
PDF
ePub

gatus quid sibi tantam daret, quæ vellet dicendi licentiam: duo respondit, quæ homines horrent: senectutem et orbitatem. Quid enim timebit senex orbus? Pyrrhus percunctatus est eos, qui in convivio Tarentinorum parum honoratum sermonem de se habuerant, an, quæ audierat, vera essent. Tum ex his unus: Nisi, inquit, vinum nobis defecisset, ista quæ tibi relata sunt, præ his quæ dicturi eramus, ludus ac jocus fuissent. Tam urbana crapulæ excusatio, tamque simplex confessio veritatis, iram tyranni convertit in risum. Inserit se viris, liberi spiritus mulier, barbari sanguinis, quæ a Philippo rege temulento damnata, tumultui mærens, Provocarem, inquit, ad Philippum, sed sobrium. Sic ergo excussit crapulam oscitanti, et præsentis animi ebrium resipiscere, causaque diligentius inspecta, coegit justiorem ferre sententiam. Syracusana quædam sola, quotidie tempore matutino, votis expetentibus, a diis salutem gravissimi et importabilis tyranni Dionysii devotissime exorabat. Quod ut is cognovit, non debitam sibi admiratus benevolentiam, ad se vocatam, cur, aut quo suo merito hoc faceret, interrogavit. Tum illa: Certa est ratio, inquit, propositi mei. Puella enim quum gravem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam. Quo interfecto, aliquanto tetrior arcem occupavit: ejus quoque finiri dominationem, magni æstimabam. Tertium te, superioribus importuniorem, cœpimus habere rectorem. Timens itaque ne si et tu assumtus fueris, etiam tibi succedat deterior, caput meum pro salute tua devoveo. Tam facetam audaciam Dionysius, etsi teterrimus, tamen punire erubuit. Quid enim securum erit, si etiam virtutes, inter quas præcipuum fere locum libertas obtinet, puniuntur? Romani ergo, sicut aliis præstantiores, ita et repræhensionis patientiores exti

terunt; adeo quidem, ut dummodò in conviviis et locis minus sobriis caveatur, quisquis eam justam tamen horret ac refugit, sobrietatis videatur ignarus, Nam etsi contumeliam habeat evidentem, vel absconditam, patientia reprehensionis apud sapientes longe gloriosior est, quam pœna. Inde lædoriarum et scommatum, etiam adversus viros summa potestate præditos, exercitium, licentiosum magis quam licitum est. Est autem, ut in libro Saturnaliorum Eustachius docet, læedoria, quæ exprobrationem et directam contumeliam continet. Scomma quidem morsus est figuratus, quia sæpe vel fraude, vel urbanitate tegitur, ut aliud sonet, aliud intelligas; nec tamen semper ad amaritudinem pergit, sed nonnunquam his, in quos jacitur, et dulce est. Quod genus maxime vel sapiens, vel alius urbanus exercet, præcipue inter mensas et pocula, ubi facilis est ad iracundiam provocatio. Nam sicut in præcipiti stantem, vel levis tactus impellit; ita vino vel infusum, vel aspersum, parvus quoque dolor incitat in furorem. Ergo cautius in convivio abstinendum scommate, quod tectam intra se habet injuriam. Tanto enim pressius hærent dicta talia, quam directæ lædoriæ; ut hami angulosi, quam directi mucrones, tenacius infiguntur. Maxime quia dicta hujusmodi risum præsentibus movent, quo velut assensus genere, confirmantur injuriæ. Est autem lædoria hujusmodi: Oblitus-ne es, quia salsamenta vendebas? Scomma autem, quod dictum est, contumeliam esse relatam, tale est: Meminimus, quando brachio te emungebas. Nam quum res eadem utrobique dicta sit, illud tamen lædoria est: quod aperte objectum exprobratumque est: hoc scomma, quod figurate. Sunt scommata minus aspera, quæ quasi edentatæ belluæ sunt morsus. Ut Tullius in consulem, qui uno tantum die consulatum peregit: Solent,

inquit, esse flamines diales, modo consules diales habemus. Et in eundem: Vigilantissimus est consul noster Camus, qui in consulatu suo somnum non vidit. Eidemque exprobranti sibi quod ad eum consulem non venisset; Veniebam, inquit, sed nox me comprehendit. At de usu lædoriæ, vel scommatis, et civilitate, dicetur in sequentibus, nunc ostendisse sufficiat, quia arguere licitum est, quod æquum est esse correctum. Unum tantum de scommatibus Alexandri, quasi in calce libelli hujus, superioribus annectam. Quum enim Rex Darius uno et altero prælio virtutem ejus expertus, partem regni, Tauro monte tenus, et filiam in matrimonium, quum decies centum millibus talentum polliceretur, eique Parmenion, vir magnus inter Alexandrinos, dixisset se, si Alexander esset, usurum hac conditione, respondit: Et ego si Parmenion essem, eadem uterer: tacite quidem consiliarii timiditatem arguens, voce duabus victoriis respondente, dignaque cui tertia, sicut evenit, tribueretur. Liberum ergo fuit, et semper licitum libertati, parcendo personis, dicere de vitiis; quoniam et jus est, quo licet veras expromere voces, et quod etiam servis adversus dominos, dum vera loquuntur, Decembrem indulget libertatem. Tunc ergo non impetrata venia, quæ ipso jure competit, linguas acuunt, et quicquid eos toto anno urit, impune redarguunt, palam detegentes, et crimina, dum tamen expletis Saturnalibus, citra veniam nequaquam ad accusationem dominorum patronorumve prosiliant. Utor ergo libertate Decembris, et jussis tuis obtemperans, quod me et te urit, beneficio juris communi fidenter arguo, non necesse ratus, veniam impetrare, in his, quæ publicæ serviunt utilitati, et tuæ sunt placita voluntati.

LIBER OCTAVUS.

PROLOGUS.

SOLENT qui mare enavigant, illis habere gratiam et referre, quorum beneficio pericula evaserunt. Accenduntur ignes, clamores excitantur, eriguntur et signa, quibus Scyllæa vorago, turbo Charybdis, saxa latentia, tractus et tenacitas Syrtium, a navigantibus queant salubriter declinari. Sic et his, qui ea imminere denunciant, quibus salus periclitatur humana, rectissime gratia debetur ex merito: et qui eam merentibus non rependit, ingratus beneficii, dignus est salutis dispendium sustinere. Nemo autem est, qui salutem vitiis nesciat impediri, eaque ex amore proximorum notari ad fugam, publice interest. Vita siquidem humana, quodvis freto procellosior est, nec possunt vitari discrimina, nisi suis denuncientur indiciis. Ad hanc vero operam, publicæ utilitatis, et tuæ jussionis stimulis urgeor, licet in me nihil agnoscam, quod attentionem provocet auditorum. Homo undique immunitus et imminutus, cui nec vita ad conscientiam, nec ad doctrinam scientia, nec opera suppetunt ad exemplum. Unde in me a plurimis conclamatur ut taceam, dicentibus quod nec etiam virtutis speciosa laus est in ore peccatoris. Hoc hi soli faciunt, quibus vitia placent, currentes in mortem, nemine revocante, aut qui salvantur inviti. Nam quibus bona placent, non a quo, sed quid dicatur attendunt, et ex causis, dicentis dicta pensantes, gratum habent quicquid undecunque elicitum proficit ad virtutum. Non ergo quis, sed quid, quave de causa scribam, diligens lector attendat, et

ubi male dicta invenerit, sincerus judex, et nec invidiæ, nec odii, nec alterius affectionis motu concussus, testimonium de malo perhibeat, et ubi bene dixero, non me cædat. Mihi tamen pro minimo est, si innocentiæ meæ gratis detrahitur a perversis, quos emendari vellem, si me tamen benignitatis tuæ favor exceperit. Quicquid autem a præsentibus patiar, spero auctore Deo, et caritate, qua urgeor ad scribendum, mihi præstante fiduciam, quod labori meo gratia non deerit posterorum. Odio siquidem, vel amore, in partem alterutram præsentium plerumque judicia prolabuntur. Nihil equidem præsenti operi ex proposito inseretur, quod non sit ratione, vel præcedentium scriptorum auctoritate subnixum. In quibus tamen quid sequendum sit, lectoris relinquetur arbitrio, ut procul a nomine meo faciam vitium, et notam mentiendi. Sed hæc hactenus. Nunc transeamus in Epicureorum castra, et quod ibi pro certo fuerit exploratum, in medium proferatur. Nam ad eorum sectam indubitanter pertinere noscuntur, qui in omnibus pro-. priæ serviunt voluntati.

Cap. 1. Quod Gnathonica subest Thrasoniana: et de septem principalibus vitiis, et sequela eorum, secundum beatum Gregorium: et quod inanis gloria nobilem habet ortum.

IN tota ergo Epicureorum familia insignis est Thraso; et licet non exierit primus, aut omnium primus habendus est, aut non minimus inter primos. Ei namque, licet ineptus sit, tota Gnathonicorum factio famulatur. Et forte Comicus ideo Gnathonem introduxit servum militis gloriosi, ut eleganter innueret, quoniam et in vita hominum et in assertione morum subest Gnathonica Thrasonianæ. Altera tamen

« ElőzőTovább »