Oldalképek
PDF
ePub

fectum. Sic callidus mango, dum qui durius provehit equum, aut pullum probitatis incognitæ gradarium promittit in futurum, et fractis gressibus mollius. incedentem propensiori laude in stabulum incauti mereatoris extrudit.

Cap. 19. De his qui impudentius irruunt, sine dissimulatione ambitionis, quos neque ratio, nec auctoritas reprimere potest.

CONSISTUNT e regione quam plurimi, nequaquam dissimulantes propositum, sed ambitionis quasi (ut dici solet) insignia præconantes, prædictorum derident ignaviam, velut militum, qui militiæ suæ titulos non audeant profiteri. Hi licet impuri sint, et nec vitam suam velint erigere, nec sciant instruere alienam, immundis, ut dicitur, pedibus, certatim irrumpunt in sancta sanctorum, panes Dominicæ propositionis, et carnes agni iminaculati assas igne passionis in cruce, non modo illotis, sed pollutis (si liceat) manibus tractaturi. Hi sunt qui licet primo aditu, ac januis habeantur indigni, continuo tamen tendunt ad sacerdotium, festinant ad tribunal, et repulsis ceteris, sic sacris altaribus incubant, ut jam non ad formam, et exemplum præbendum plebi, ordo ille videatur institutus, sed esse occasio quædam in abundantia et securitate vivendi. Nec putatur officium districto Dei judicio obnoxium, sed secura quædam, et nusquam discutienda administratio. Credas illud poeticum voce præconis omnibus sonuisse:

Occupet extremum scabies.

Inde est quod omnes, quasi in stadii agone, contendunt, anhelantibus singulis, ne episcopatum accipiat alter. Votis ergo, etsi non re, plures numero

sunt rectores, quam illi quos regunt. Nam qui regi velint perpauci sunt, quum quisque ut emancipetur a jugo rectoris proprii, totis viribus quærat. Privilegio siquidem Apostolico, aut regio præcepto, plurimi tuti sunt, ne judicibus suis obtemperent, ne justitiam faciant, ne legi Dei subjecti sint. Non reprehendo clementiam Apostolicæ sedis, sed hanc indulgentiam ejus, Ecclesiæ Dei non arbitror expedire. Nihil tale in illa gloriosa familia Christi legimus, licet et in illis contentio facta sit, quis eorum videretur esse major. Nullam emancipationem hujusmodi ab Apostolis factam meminimus, licet Paulum et Barnabam audierimus ab invicem discessisse. Nullam in illa superna civitate, quæ sursum est mater nostra, contradictionis materiam credimus, sed nec hic esse debere, nisi urgentissima ratio flagitet. De his enim (ut pace multitudinis, et eorum qui illius fovent iniquitàtem, loquar) dicam quod sentio, ne quid subtraham veritati, aut probabilitati. Dico ergo quod indubitanter credo, quod hi, qui efferente superbia, hujusmodi emancipationes quærunt, a cervice sua jugum Christi, et patris ejus, si fieri posset, excuterent. Plus dico, imo et quantum est in ipsis excutiunt, et divinæ ordinationi fallaciter contradicunt. Nusquam ergo illud Apostoli: non omnes prophetæ, non omnes magistri sunt. Omnes enim prophetæ et magistri sunt. Ita ut secundum antiquum proverbium merito dicatur, quod et Saul inter prophetas. Et revera, sicut ait Gregorius Nazianzenus, nulla historia tradidit, vel tantum in ecclesia fuisse numerum ministrorum, vel tam utiliter congregatum. Unde religioni et doctrinæ Christianæ, grave opprobrium nascitur, quod sacerdotia vel ministeria ambitione potius, et ad gratiam, quam meritorum judicio deferuntur. Omnes itaque currunt, sed quum eo ventum est,

unus accepit bravium. Ille qui in cursu ambitionis aliis velocior extitit, et qui præcucurrit citius Petro, et quovis discipulorum Christi. Ascendit enim illico, et omnem celeritatem festinatæ vocationis prævenit. Hi sunt qui crebris muneribus visitant potestates, laterales et familiares eorum sollicitant, ecclesiarum primis se commendant, applaudant omnibus, et etiam magnarum domuum non modo officiales, sed ciniflones rogant, ut quum locum viderint, meminerint sui. Hi sunt amici omnium, et qui non se, sed amicos in se desiderant promoveri. Hi sunt qui vitam scrutantur alienam, negligunt suam, infulatorum annos dinumerant, canis lætantur, physicos et Genethliacos de fatis præsidentium consulunt, librant humores, et quasi in statera appendunt elementa viventium; et quos diutius superesse conspexerint, ætatem Nestoris dicunt excedere, et cervi aut cornicis jam implere mensuram. Debiles ætate vel morbo concutiunt, etiam sinceros criminibus incrustant simulatis, et quasi hæredipetæ vacillantium cathedris insidiantur, turpique interveniente commercio occupatarum sedium sæpe illicitas impetrant sessiones. Hi sunt qui de se coadjuvandis et promovendis, nefarias obligationes interponunt; et tandem quum ad rem ventum est, immemores fidei contra fidem datæ, se ipsos ambitionis et invidiæ stimulis impediunt et repellunt. Si ergo plerumque dum competitorum rixa crudescit, sapientia Dei, per occultam et rectam dispositionis suæ viam, fidelem incognitum introducit, de quo nequaquam præcesserat sermo vel cogitatio. Illa tamen ex contingentibus nihil omittunt, nisi forte in eo contingentia prætermittant, quod ambiendo modum excedunt, si tamen in eo aliquis est modi excessus, ubi nullus est omnino modus. Pulsant itaque et præcipitant potestates, si obsequia non sufficiunt, si in

tercessiones non prosunt, vires suas ambitio exerit, suæ et alienæ facultatis divitias ostendit, jam palam loquitur, et in montem elationis ascendit et clamat: Hæc omnia tibi dabo, si a fundamento fidei cadens, promoveris me. Hoc siquidem cadere est, quum certum sit ex auctoritate sanctorum patrum, quod per hæresim simoniacam, a sinceritate fidei corruit, quisquis in spiritualibus, id est rebus sacris et ecclesiasticis, mercimonium avaritiæ committit. Nec refert quod pecunia intercedat, in contractu, vel ante, vel post, quum omni tempore negotiantes in talibus damnatio simoniacæ pravitatis involvat. Quum enim perpetuo prohibitum sit, ob hoc accipere vel dare quippiam, nunquanı dare vel accipere erit licitum, quod est usquequaque prohibitum. Ut enim ait Tharrasius Patriarcha, dare est quandocunque dare, et accipere quandoque accipere. Egregium quiddam in libus accidit in Apulia temporibus meis. Regnante Rogero Siculo, contigit vacare ecclesiam Avellanam Campaniæ, Apuliæ, et Calabriæ. Robertus jam dicti regis Cancellarius præsidebat, vir quidem in rebus gerendis strenuus, et sine magna literarum copia acutissimus. In primis provincialium facundissimus, eorum non impar eloquio, verendus omnibus privilegio potestatis, et morum elegantia venerabilis, eoque mirabilior in partibus. illis, quod inter Longobardos, quos parcissimos, ne avaros dicam, esse constat, faciebat sumptus immensos, et gentis suæ magnificentiam exhibebat: erat enim Anglicus natione. Ad eum itaque viri tres accesserunt, abbas quidam, alter archidiaconus, et tertius laicus quidam præpositus regis, fratris sui clerici causam agens, singuli clam pro jam dicto episcopatu grandem pecuniam offerentes. Quid multa? Adhibitis familiaribus seorsum cum unoquoque eorum convenit de precio. Emptio ergo et venditio undique perfecta

Illi

est, de solutione implenda sufficientissime cautum, pignoribus et fidejussoribus datis, diesque præfixus est electioni solemniter celebrandæ. Quum itaque ad diem archiepiscopi, episcopi, et multæ venerabiles personæ convenissent, præfatus Cancellarius competitorum causas, et quid cum unoquoque eorum egisset, exposuit, dicens, se exinde ex episcoporum sententia processurum. Damnatis ergo competitoribus simoniacis, pauper monachus, et totius rei ignarus, canonice electus, approbatus, et introductus est. tamen coacti sunt solvere id, in quo se obligaverant, usque ad novissimum quadrantem. Utinam ita agatur cum procis nostris, qui omnes sedes olfaciunt, adtentius quidem et curiosius, quam odora vis aut sagacitas canum, formellas leporum, aut ferarum latebras deprehendat. Si mihi crederetur, sic excluderentur et illi, qui dissimulata ambitione cedunt, ut validius irrumpant in sedem, a qua, sicut ipsi fatentur, fuerant repellendi. Siquidem justum erat, ut de se sibi contra se crederetur. Quid enim in eis lateat, nemo fidelius novit. Plures tamen incontinenter ambiunt, et impudenter. Frustra enim, ut quemque eorum excipias, aliquem oppones titulum, quia clamore conductitio prævalente delebitur, concurrentibus exemplis et sanctionibus patrum. Ignobilis est: sed nec Petrus patricius extitit, aut alicubi de claritate sanguinis gloriatur. Minor est: Hieremiam et præcursorem Domini habet auctores. Puer est: et monstrat seniores a Daniele puero condemnatos. Illiteratus est: nec scholas frequentasse leguntur Apostoli. Conjugatus est: et Apostolus unius uxoris virum præcipit eligendum. In injuriam matrimonii sui suam reliquit uxorem: et Joannes a nuptiis ad Evangelium traditur revocatus. Opicus, aut potius elinguis est: sed Aaron vices Moysi, qui erat impeditioris linguæ, etiam sacerdotium

« ElőzőTovább »