Oldalképek
PDF
ePub

alienus. Suavior enim est, et quiddam ab alieno innatæ dulcedinis habet. Nescit uti suo, qui semper abusus est alieno. Si honesta finiuntur officia, parasiti partes non erubescit explere, vel mimi. Quævis indigna patietur antequam exeat. Apud Varronem Trebrium cogites discumbentem. Nam et huic idem propositum, et semper eadem mens est,

Ut bona summa putet, aliena vivere quadra,

et ea patienti perferre animo,

quæ nec Sarmentus, iniquas

Cæsaris ad mensas, nec vilis Galba tulisset.

Innumerabiles viæ sunt, quibus palam aut clanculo properatur ad quæstum: et quem non subigit amor pecuniæ, interdum superat cupiditas specierum. Equos, vestes, aves armatas, venaticos canes, numerosos greges armentorum, et pecorum, et variam mundi supellectilem (quoniam per singula currere vires humanas excedit) plerique pecuniæ præferunt, et totius hominis vires exhauriunt, in acquirendis his aut tenendis. Nam in his duobus articulis, furor totius avaritiæ constat, quod immoderatius appetit aliena, aut sua tenacius servat. Et quidem immoderatius appetit, quisquis quod deest, legem necessitatis excedens, et usus, exposcit. Tenentur quoque avidius quæ usui subtrahuntur. Ea vero quæ sine usu possessoribus elabuntur, inutilia sibi esse quis dubitat? Avaritiam vel ex eo non modo fugiendam, sed detestandam constat, quod a cœlestibus procul sectatores suos, a consortio divinitatis, et usu cœlestis beatitudinis removet, et elongat. Omnia siquidem quæ cœlestibus viciniora sunt, minus cupiunt, et congregant pauciora. Volatilia cœli neque serunt, neque metunt, neque nent, neque congregant in horreis, nec penum construunt, sed omnem excludunt

sollicitudinem crastini. E contra mures et reptilia congerunt in futurum. Et generationes perhibentur esse, quibus terra est in cibum, et eædem parce vivunt, timentes ne quando eis terra deficiat, in quam tamen ipsæ proculdubio resolventur. Sentiat unusquisque quod vult, ego avarum posse fieri compotem voti non credo, nisi forte et Epicurus famelicum, et siti aridum, et languentem, plenæ voluptatis jocunditate frui consentiat. Siquidem uterque famelicus est; sed perniciosius esurit avarus, qui semper indiget, et satiari non potest. Major enim est hiatus mentis, quam corporis: et nisi seipsum Deus infundat, omnino nequit impleri. Nam quum natura spiritualis virtute propria sic corporalia comprehendat, ut nulla quantitate distendatur, nec res una loco præoccupato, alterius impedimento sit, quo minus illa comprehendatur, et quo plura concipiuntur, eo pluribus locus est, luce clarius est, quod res corporalis animam, quæ spiritus est, implere non potest. Totus enim mundus angustus est ad animæ quantitatem. Ex quo patet, quod in eo toto anima non quiescit, nisi forte in angusto clausum ergastulo, spinis suppositis incubantem, Epicurus quiescere molliter opinatur.

Cap. 17. De ambitione, et quod cupiditas stultitiam comitatur: et quis sit ortus tyrannidis: et de diversis vitiis ambitiosorum.

DECLINARE nituntur aliqui, etsi non maculam, odibilem tamen avaritiæ notam. Nam et ab alienis videntur abstinere, et suis, quum res exposcit, libere uti parati sunt. Eis tamen de fonte malorum oritur alicujus vitii vena, quæ semitas eorum a tramite veræ felicitatis deflectat. Sicut enim in horto deliciarum, de uno fonte oriuntur flumina, quæ fæcundant suavissimi odoris agrum, cui Dominus benedixit: Sic in

loco horroris et vastæ solitudinis, in terra scilicet oblivionis, quam illi inhabitant, qui sui obliviscuntur in mundo, velut stupidus ludorum vanitate captus in theatro, quasi de fonte uno, omnium capita pullulant vitiorum. Hic autem puteus cupiditatis est. Eam vero sic patrum diffinit auctoritas, ut dicatur cupiditas esse amor eorum, quæ quis amittere potest invitus. Sociatur enim ei stultitia comes, suadens id amari et quæri, quod teneri non potest. Et est stultitia eorum quæ scienda sunt, vitiosa ignorantia. Sic. eam liber magni Augustini de libero arbitrio pingit. Si enim nesciatur quod sciri non potest, in nomen stultitiæ minime cadit. At quum sui ignorantia quis tenetur, transit ad stultos. Si in bonis, quæ minora patenter sunt, majoribus præfert, stulte judicat. Si vitia sequens, partem suam deteriorem faciat, stultitiæ maledictione damnatur. Si ergo error fuerit cupiditate succensus, præcipitii multiplex via patet, quum ab errore sit, ut homo, quid sit sequendum ignoret, et ipsum in invio abeuntem, fornax cupiditatis inflammet. Et quidem adhuc prævalent verba iniquorum, dum homo propriæ cognitionis ignarus, et debitæ subjectionis detrectans jugum, fictitiam quandam affectat libertatem, ut possit vivere sine metu, et impune quod voluerit facere, et quodammodo jam esse sicut Deus. Non tamen quod divinam velit imitari bonitatem, sed Deum, dando impunitatem malis, ad suam vult malitiam inclinari. De radice ergo superbiæ surrepit ambitio, potentiæ scilicet cupiditas et honoris, ut hinc vires habeat ne prematur: hinc proveniat reverentia, ne vilescat. Nemo enim est qui non gaudeat libertate, et qui vires, quibus eam tueatur, non optet. Nihil enim est quod non in permutationem ejus veniat, silocus adsit: Servitus enim quædam imago mortis est, et libertas securitas vitæ. Inde

est, quod ad conciliandam potentiam effunduntur opes; et quanto quis potentiæ cupidior est, tanto eas facilius expendit. Quum vero potentiam nactus est, erigitur in tyrannidem, et æquitate contempta, naturæ et conditionis consortes, inspiciente Deo, deprimere non veretur. Et licet omnes occupare non possint principatus et regna, a tyrannide tamen omnino immunis est aut nullus, aut rarus. Dicitur autem quia tyrannus est, qui violenta dominatione populum premit: sed tamen non in populo tantum, sed in quantavis paucitate, potest quisque suam tyrannidem exercere. Nam etsi non populo, tamen quatenus quisque potest, dominatur. Non enim de his institutus est sermo, qui sunt omnino animi defæcati, et subjectione continua gaudentes, alicui in vita præesse refugiunt. Vita potius politicorum excutienda est. Quem mihi dabis inter illos, qui non velit vel unum potentia anteire? Quis est qui nolit sibi jus esse in aliquem? Quis est qui sic subditum tractet, sicut se vellet tractari, si subderetur? Dum ergo ambitio invalescit, calcata æquitate, procedit injustitia, et tyrannidis procurans ortum, omnia quibus illa crescit, exequitur. Qui ergo suis non prevalet viribus, nititur alienis. Est videre quamplurimos aucupes potestatum, honorum procos, adhærere potentibus, et se Reipublicæ muniis immiscere, tentantes viam qui se possint e latere, vel ex adverso in altum tollere, quo præ aliis possint, aut saltem posse ratione consortii videantur. Effundunt patrimonia, labores immensos aggrediuntur, et perferunt, instare obsequiis, et blanditiis sollicitare, quos captant, non verentur. Nullum ergo officium gratuitum est, non dux aut judex, centurio aut decanus, sed nec præco, nec caupo, nisi ad precium fiet. At hæc in profanis tolerabilia, dum quæ publica sunt, ambitio non corrumpat. Nam quæcunque publica

[blocks in formation]

sunt, pietati debent et fidei consecrari. Cæterum hæc ambitiosiora sunt, et vix, aut nunquam gratis in aliquem cadunt. Sed poterunt de his, quæ sunt ab institutione Trajani superius dicta, sufficere. Domesticas calamitates, et thalamum sapientiæ expositum fornicatoribus, et sanctuarii interioris recessum, in prostibulum permutatum, sine gemitu et lachrymis nequeo deplorare. Domus namque orationis, negotiationis, Domino prohibente, facta est domus ; et templum fundatum in lapide adjutorii, in latronum speluncam versum est. Siquidem ecclesia data est in direptionem, aliis palam, aliis clam occupantibus eam. Nam et ipsa occupanti conceditur, eo forte quod in nullius bonis est. Non est enim inventus, nisi perrarus, qui accingatur gladio super femur suum, ad præsumtionem ambitionis reprimendam. Illa namque machinas multiplices erigit, ut eam expugnet nemine defendente. Alius enim de nobilitate confisus, aut viribus potestatum, violenter in sancta irruit, et si forte pulsat ad ostium, parietem aut limina suffodere non veretur. Nam et seditionem concitabit in Moysen, et alienum ignem in templum inferet, et vasa sanctuarii contaminabit. Alius sperans in multitudine divitiarum, Simone ducente ingreditur, non inveniens ibi, qui eum et pecuniam suam jubeat ire in perditionem. Alius in muneribus ad Petrum reformidat accedere, clanculo tamen per impluvium auri, ac si per tegulas Jupiter elabatur in gremium Danaës, sic in sinum ecclesiæ procus descendit incestus. Alius obsequio quasi muneris ignarus, adest: ac si obsequia non cedant in muneris rationem. Profecto nullum majus est munus, quam quum homo seipsum hominis devovet servituti. Alium collusione quadam vocantis liberalitas prævenit; sed postmodum collatam gratiam suo Giezi plenius compensabit. Alius agit ne ipsum pulsare opor

« ElőzőTovább »