Oldalképek
PDF
ePub

finiens et multifariam dividens, ad ipsius arcana naturæ, mentis transmittit aspectum ut nihil naturalium plene absconditum sit ab oculis ejus. Et primo substantiam, quæ omnibus subest, acutius intuetur, in qua manus naturæ probatur artificis, dum eam variis proprietatibus, et formis quasi suis quibusdam vestibus induit, et suis sensuum perceptibilibus informat, quo possit aptius humano ingenio comprehendi. Quod igitur sensus percipit, formisque subjectum est, singularis et prima substantia est. Id vero, sine quo illa nec esse, nec intelligi potest, ei substantiale est, et plerumque secunda substantia nominatur. Hoc autem quod adest quidem substantiæ, et ea manente abesse potest, accidentibus aggregatur. Singulare quidem si unus tantum sit: universale, si, licet non natura, conformitate tamen sit commune multorum. Quod forte facilius in intellectu, quam in natura rerum poterit inveniri, in quo genera et species, differentias, propria, et accidentia, quæ universaliter dicuntur, planum est invenire, quum in actu rerum substantiam universalium quærere exiguus fructus sit, et labor infinitus, in mente vero utiliter et facillime reperiuntur. Si enim solo rerum numero differentium substantialem similitudinem quis mente pertractet, speciem tenet: Si vero etiam specie differentium convenientia menti occurrat, generis latitudo mente diffunditur. Denique dum rerum, quas natura substantialiter vel accidentaliter assimilavit, conformitatem percipit intellectus, universalium comprehensione movetur ; quum vero similium differentias agitat, quanto expressius, tanto ad opera naturæ, quæ singularia sunt, familiarius accedit, si substantiam suis vestitam proprietatibus inspicit, a naturæ conditione non divertit. Sin autem detracta specie, eam quasi formarum exuit vestimento, acumen quidem suum exercet, et rerum

naturam, quid scilicet in se, quid in aliis sint, liberius et fidelius contemplatur, dum terum substantiam, quantitatem ad aliquid, qualitatem, situm, esse, ubi, quando, habere, facere, pati, singillatim discutit et discernit. Quæ etsi singillatim esse non possint, singillatim tamen investigari queant: et ad totius Philosophiæ compendium, utilissima est hæc speculatio, in qua magnitudinis, et multitudinis, quæ duo totum orbem complectuntur et ambiunt, natura discutitur. Numquid abstrahens intellectus, dum hæc agit, ociosus est, aut inutilis, per quem animus honestarum artium gradibus, ad thronum consummatæ Philosophiæ conscendit? Multitudinem ergo quæ potentia sui in infinitum crescit, sicut e contra magnitudo decrescit in infinitum, bimembri divisione partitur, dum eam nunc simpliciter et per se, nunc ad aliud relatam contuetur, alteram demandans Arithmeticæ, alteram Musicæ pleno jure reservans. Magnitudinem quoque secat in duas species, alteram immobilem, subjiciens geometris; alteram scilicet mobilem, his qui astrorum et cœlestium scientiam profitentur. In his vero quatuor speciebus, mathesis, id est, doctrinalis tota consistit, et quasi quatuor Philosophiæ limitibus, mundanæ sapientiæ perfectionem assequitur. Primus itaque gradus est ab Arithmetica numerorum virtutem mutuare. Secundus proportionum gratiam a Musica trahere, Tertius obtinere scientiam a Geometrica mensurarum. Quartus, idemque novissimus, veram positionem siderum assequitur, et vim cœlestium perscrutatur. Eorum vero, qui scientiam profitentur astrorum, alii opinionis errore prolabuntur ad fabulas, in quo deprehenditur et Hyginus, alii sola imaginationis virtute contenti sunt, quid verum sit doctiorum judicio reservantes, satis agentes sibi, dummodo veri similitu

dinem teneant. Utrosque alterutra Astrologia eruditionis suæ recipit professores. Sunt alii, qui in professione astrorum veritati quidem invigilant, eo solo contenti, si positionem veram, motumque siderum, rationemque signorum vivaciter assequuntur.

Cap. 19. De differentia Mathematicæ doctrinalis, et mathesis reprobatæ, et traditione Mathematicorum, et erroribus eorum.

VERUM, quia probabile est, cœlestium aliquam esse virtutem, quum et in terra non credatur aliquid gigni, quod a manu opificis Dei, bonum aliquem non sortiatur effectum. Qui curiosiores sunt, cœlestium potentiam investigant, et de singulis, quæ in sublunari globo proveniunt, Astronomiæ suæ regulis, nituntur reddere rationem. Est autem Astronomiæ nobilis et gloriosa scientia, si clientelam suam, intra moderationis metas cohibeat, quam si licentiori vanitate excedit, non tam philosophiæ species, quam impietatis decipula est. Et quidem multa sunt mathesi doctrinali, et divinatoriæ mathesi communia, sed dum divinatio sobrietatis mensuram excedit, toto dissidens fine non instruit, sed suum dedocet professorem. Quod enim zonas partiuntur, parallelos disterminant, cum singulis suis obliquant zodiacum, quod orbem fere totum coluris cingunt, quod laborem metiuntur planetarum, quod Aplanem nullius erroris participem faciunt, quod a polo arctico, ad antarcticum axem ducunt, quod signa per gradus et puncta dividunt, quod orientium et occidentium signorum, et siderum proportionem tenent, utrique commune est. Utraque tamen in eo physicis acquiescit, quod teneritudinem subtilium corporum, in quasdam sectas vias, et circulorum intracapedines non æstimat dissipari. Asserunt

quoque communiter solem caloris auctorem esse, humorumque augmentum, et defectum, quoniam id sensus probat, motui lunari accommodant, et in hunc modum plurima. Cæterum mathesis, quæ futurorum pollicetur judicium, ab elementis philosophiæ (ut prædictum est) trahens originem, ultra progreditur, et elationis suæ temeritate, in prærogativam ejus prorumpit, qui stellas numerat, quarum ipse nomina solus, signa, potestates, cursus, loca, tempora, novit. Quoniam hoc ipsum astronomiæ suæ beneficio, sibi astrologus repromittit. Tantoque longius a scientia veritatis aberrant, quanto ad eam tumidius irrumpere moliuntur. Signorum ergo naturam revolventes, prout eam forte noverant, dum in stellis comparibus fluctuarent, alia dicunt masculini generis, alia fæminini, essentque forsitan multiplicata per sobolem, nisi quia dissociata locis in coitu convenire non possunt. Planetarum quoque consilia, quoniam et orbis moderatores eos habent, diligenter explorant, quod ex affectione eorum, et motu, et applicatione unius ad alterum, choreisque stellarum facile est invenire. Saturnus ergo, quia frigidus est et senex, gravis est et nocivus, et de natura malitiam, morositatem contrahit ab ætate. Omnibus igitur inimicus, vix etiam suis scholasticis parcit. Succedit ei Jupiter, e contra propitius et saluber, tantæque benignitatis in omnes, ut nec de malitia patris, nec matris ferocitate subjecti quemquam offendat, nisi forte et ipse in orbis subjecti dispendia stationarius factus sit, retrogradusve, aut adustionem miserabilem patiatur. Mars ferox, naturaque indomitus, omnes præter scholasticos suos persequitur. Mitigatur tamen interdum Jovis accessu, vel Veneris, quoniam et ipsa propitia est et benigna. Mercurius vero talis est, qualem vicini planetæ permiserunt, quum et ipse convertibilis na

turæ sit, potentioribusque cohæreat.

Unde plerique

eum præsulem eloquentiæ opinantur, eo quod illa juncta sapientiæ plurimum prosit, malitiæ sociata noceat plurimum. Hæc quidem etsi non docuit, sectam tamen erroris attigit Lucanus, quum timorem urbis describeret; bellumque civile necessariis astronomiæ argumentis inevitabiliter appropinquante Cæsare futurum denunciaret. Innuit enim Poeta doctissimus, si tamen Poeta dicendus est, qui vera narratione rerum ad historicos magis accedit, illius malitiam irrefragabiliter adimplendam, qui solus in throno sui domicilii residebat. Et licet figulus Parcarum consilia discutiat, mentemque stellarum, corporum tamen quæ videntur, nondum plenam notitiam tradidit, quum in tota Mathematicorum domo, adhuc non sit quæstio expedita, an ex elementis sidera constent, an ex quinta essentia, quam Aristoteles introducit. Nam quod eis objiciunt pueri, mollia sint, an dura, et si quid hujusmodi est, etiam audire dedignantur, quamvis aliquos famosos, et suo judicio sapientes, in talibus viderim miserrime laborare. Expediunt tamen, et suis rationibus probant, quid fata deliberent, et deprehensa voluntas siderum, quem in sublunari globo sortiatur effectum. Et forte sententia numinis irrita est, quam non mathematicus profert ait ergo;

Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis
Sævitiam? æterni multorum tempus in unum
Convenere dies: summo si frigida cœlo
Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes,
Deucalioneos fudisset Aquarius imbres,
Totaque diffuso latuisset in æquore tellus.
Si sævum radiis Nemeæum Phoebe Leonem
Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo,
Succensusque tuis flagrasset curribus æther.
Hi cessant ignes: tu qui flagrante minantem
Scorpion incendis canda, chelasque peruris,

« ElőzőTovább »