Oldalképek
PDF
ePub

facti explicet rationem, nisi quod boni spiritus vel maligni exigentibus hominum meritis, eos erudiunt, vel illudunt? Novit enim, Hieronymo referente, catholica mater ecclesia, quomodo ad tribunal judicis Dei raptus, eo quod libris gentilium vehementius inhæreret, ibidem coactus est profiteri se ultra gentilium libros non modo non lecturum, sed nec etiam habiturum. Ante siquidem professionem interrogatus, quum se diceret Christianum, ei a judice probrose objectum est, quod non suus erat, sed Ciceronianus. Hoc tamen non audacter somnii affirmaverim censendum nomine, quum idem veracissimus et prudentissimus doctor umbram somnii non fuisse, sed rem secum veraciter agi Domino visitante, etiam jurisjurandi religione confirmet. Et ut plenam assertionis suæ faciat fidem, livorem verberum in cute, vulnerum cicatrices expergefactus ostendit in corpore. Sed quum hæc a spiritibus circa homines fiant, eam solam rerum imaginem fidelis anima non aspernatur, quæ innocentiam relinquit incolumem. Quod si materiam vitiis afferat, libidinem forte accendens, aut avaritiam, aut dominandi ingerens appetitum, aut quicquid hujusmodi est ad subversionem animæ, proculdubio aut caro aut spiritus malignus immittit. Qui in quosdam exigentibus culpis, Domino permittente, tanta malitiæ suæ licentia debacchatur, ut quod in spiritu patiuntur, miserrime et mendacissime credant in corporibus evenire. Quale est quod nocticulam quandam vel Herodiadem, vel præsidem noctis dominam concilia et conventus de nocte asserunt convocare, varia celebrari convivia, ministeriorum species diversis occupationibus exerceri, et nunc istos ad pœnam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari. Præterea infantes exponi lamiis, et nunc frustatim discerptos, edaci ingluvie in ventrem trajectos congeri,

nunc præsidentis miseratione rejectos in cunas reponi. Quis vel cœcus hoc ludificantium dæmonum non videat esse nequitiam? Quod vel ex eo patet, quod mulierculis et viris simplicioribus et infirmioribus in fide, ista proveniunt. Si vero quisquam eorum qui hac illusione laborabat, ab aliquo constanter, et ex signis aliquibus arguatur, dæmonium statim aut superatur, aut cedit, et ut dicitur, ex quo quis in luce arguitur, cessant opera tenebrarum. Hujus autem pestis cura efficacissima est, ut fidem quis amplexus, his mendaciis subtrahat mentis auditum, et nequaquam respiciat ad hujusmodi vanitates et insanias falsas.

Cap. 18. De fundamento Mathematica, et exercitio sensuum, et viribus animæ, et profectu rationis, et efficacia liberalium disciplinarum.

POSSIT utinam tam facile mathematicorum error a præstantioribus animis amoveri, quam leviter in conspectu veræ fidei et sanæ conscientiæ istarum illusionum dæmonia conquiescunt. Veruntamen eo periculosius errant, quo in soliditate naturæ, et vigore rationis, suum fundare videntur errorem. Temerarium siquidem videtur universis in legem naturæ prævaricari, et stultum, gratis dissentire ab eo, quod ratio persuasit. A veris ergo sumunt initium, ut per vera diutius gradientes, se et sequipedas suos præcipitent in laqueum, et foveam falsitatis. Mathesim ergo probabilem, quæ penultima brevi enunciatur, quam et natura inducit, ratio probat, et utilitatis experientia approbat, quasi quoddam doctrinæ suæ jaciunt fundamentum, ut exinde opinionum suarum lubrico quasi quadam imagine rationis, in mathesin reprobam, quæ profertur extensa penultima, perni

ciosissime prolabantur. Primo namque res quas natura creavit discutiunt, easque multipliciter investigant, nunc quomodo ex partibus suis, nunc quomodo ex materia et forma constant inquirentes. Quod ut facilius possint, sensuum vires pensant, et intellectus efficaciam metiuntur. Et quia sensuum hebetudo rerum corporearum naturam non transgreditur, paulatim aliorum beneficio ad subtiliora consurgunt. Visus etenim in solo corpore, eoque præsente, colores tantum et quantitates examinat, et figuras. Sonus solus contingit auditum. Gustus de saporibus judicat. Olfaciendi vis in odoribus tota versatur. Quid durum, quid molle sit, quid lene, quid asperum, quid ponderosum, quid leve, quid calidum aut frigidum, quid humidum sit aut siccum, tactus discernit. Est interdum figuræ explorator, et quantitatis et ponderis conscius. Dolorem quoque percipit, et voluptatem. Isque per omnes fere sensati corporis partes diffunditur, adeoque animæ cohærens est, ut eo discedente videatur et tota corporis vita discedere. Si vero corporum absentium præfatas proprietates inquiris, eis tibi tracta similitudine ab his quas sensus agnovit, poterit imaginatio præsentare, quæ tanto erit fidelior, quanto expressior fuerit similitudo. Unde et Tityrus apud Maronem, non assecutæ similitudinis vitio lapsam sibi queritur imaginationem.

Urbem quam dicunt Romam, Meliboe, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fætus:

Verum hæc tantum alias intor caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Sin autem familiarius expresserit rei similitudinem, fidelis et vera est imaginatio, quali utitur Andromache apud Virgilium:

O mihi sola mei super Astyanactis imago,

Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat,
Et nunc æquali tecum pubesceret ævo.

Verum si ad incorporea divertendum est, ratione opus est et intellectu, quum absque intelligentia hæc non valeant comprehendi, et verum non possit esse de his sine ratione judicium. Intellectus itaque aliis deficientibus, exerit vires suas, et quasi in arce animæ constitutus omnia inferiora complectitur, quum ab inferioribus superiora nequeant comprehendi. Et nunc quidem res ut sunt, nunc aliter intuetur, nunc simpliciter, nunc composite, nunc distincta conjungit, nunc conjuncta distrahit, et disjungit. Simpliciter ergo incedit intellectus, dum rem quamlibet contemplatur, puta hominem, equumve concipiens. Quum vero res plures gradatim complectitur, compositioni obnoxius est. Puta hoc intellectum, hominem album equumve currere mente complectens. Disjuncta conjungit, ut si

Humano capiti cervicem jungat equinam

. varias inducens undique plumas,

ut, juxta poetam,

Turpiter atrum

Desinat in piscem mulier formosa superne.

Hunc vero ad auditores suos verbo trajiciunt Poetæ, quum hircocervum, centaurum describunt, et chimaram. Conjuncta vero disjungit, ut si formam teneat absque materia, quum tamen sine ea forma omnino esse non possit, nisi forma essendi, et ei adhærentes formæ formarum, ex quibus illæ fluxerunt, quæ in materia sunt et corpus efficiunt. Porro quum res aliter quam sint, componendo inspicit, eo quod cassus est, et a rerum veritate deficiens, ad opinionis errorem vergit, et si esse asserit, velle non esse, pleno nomine opinio est. Sed licet aliter quam sint, dum tamen

simpliciter conjuncta disjungat, non inanis erit conceptio, quæ totius investigationis sapientiæ expeditissimam parit viam. Hic est enim totius philosophiæ instrumentum, quod et mentem mira subtilitate exacuit, et res singulas a se invicem naturæ suæ proprietate distinguit. Si abstrahentem tuleris intellectum, liberalium artium officina peribit, quum citra ipsius operam nulla earum rite haberi valeat, aut doceri. Hic itaque sicut formam sine materia, sic et materiam aggreditur sine forma; et quod propriæ virtutis potentia tenere non sufficit, suo quodam defectu interdum comprehendit, ut si videantur tenebræ non videndo, et non audiendo silentium audiatur. Ecce non est homo qui non sit albus, aut niger, aut medii coloris particeps, nec potest esse homo, qui non statim sit aliquis homo, quum idem sit alicui esse et unum numero esse. Veruntamen sic hominem intellectus attingit, ut ad neminem hominem aspectus illius descendat, generaliter intuens, quod non nisi singulariter esse potest. Sicut enim dicendi et significandi, sic et intelligendi diversitas, subsistendi modos sui numerositate transcendit, et homo qui non potest nisi singulariter esse, universali clauditur mentis conceptione. Diffinit ergo ratio quod concipit intellectus, animal rationale mortale, quod in solos subditos cadere, nemini recte sapientium ambiguum est. Dum itaque rerum similitudines et dissimilitudines colligit, dum differentium convenientias, et convenientium differentias altius perscrutatur, dum quid singula cum pluribus, quid cum paucioribus commune habeant, diligentius investigat, quæve rebus singulis adesse necesse sit, quæ abesse non possint, perspicacius contemplatur, multos apud se rerum invenit status, alios quidem universales, alios singulares. Quos pro arbitrio suo de

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »