Oldalképek
PDF
ePub

tissimæ passiones. Somnium vero cujus appellatio communis est, licet in specie propria censeatur, per quædam involucra rerum gerit imagines, in quibus conjectorum præcipue disciplina versatur, et nunc suum cujusque est, nunc alienum, nunc commune, interdum publicum, aut generale est. In his vero omnibus qualitas personarum, rerum, et temporum diligentissime observatur. Ut enim ait Nestor, de statu publico regis credatur sominio, aut ejus qui magistratum gerit, vel re quidem vel rei vicina prædestinatione, aut si publicæ fortunæ signum ostensum est multis, ut in eo quod pluribus Romanis civibus, secundum quosdam Sibylla interprete de mysterio incarnationis, revelatum scribitur. Et quidem non modo incarnationis, sed passionis, ascensionis post resurrectionem, adventus quoque secundi interpres, docente et dictante spiritu, patefecit arcana, sicut in versibus Sibyllinis manifeste reperies. Quorum istud, sicut in plerisque patrum scripturis invenitur, initium est:

Judicii signum, tellus sudore mandescet.

Si vero apices capitales singulorum versuum ex ordine conjungantur, ad confundendam perfidiam Judæorum hoc invenitur expressum: Jesus Christus Θεὸς, Σωτὴς : nisi quod in lingua Latina Græcarum literarum proprietas ad plenum non potuit observari. Ipsos vero versus, ut opinor, apud Beatum Augustinum in libro de Civitate Dei invenies. Est ergo mysticæ visionis ejus caput et summa intentio, Jesum qui præfigurabatur, indubitanter esse filium Dei vivi, hominem verum, judicem omnium, regem æternum, remuneratorem sperantium in se, auctorem vitæ, et æternæ beatitudinis ex gratia largitorem. Re quidem vel rei vicina prædestinatione, ideo dictum est, quia magistratus nunc præsens intelligitur, nunc

futurus. Excidium quippe Numantia juniori innotuit Africano, dum esset adhuc pene miles. Dum autumnus adultus est aut præruptus, somnia frequentius evanescunt. Arborum namque labentibus foliis, insomniorum vanitas dominatur: quod et Virgilius, in libro in quo totius Philosophiæ rimatur arcana, sensisse visus est, dum labentia folia apud inferos, variis somniis ornavit. Locorum quoque diversitas, varias figuras quietis admittit, ut alia aliis, nunc horum nunc illorum somniorum, uberiora sint. Locus namque palustris aut desertus, eminentiori aut celebriori phantasticarum imaginum fœcundior est. Res quoque interdum manifestius, interdum obscurius aperitur, et nunc se ipsam animo ingerit, nunc intimante alio declaratur: Quum vero luce immediata seipsam infundit, visio est, ex eo quod plena et vera specie sui, oculis videatur esse subjecta; quale est, quod Cassandrum omnino non visum, a quo Alexander hausto veneno perimendus erat, agnovit, quia eum quies ei repræsentaverat. Porro visionum alia manifestior est, ut quæ clara rei occurrit imagine; alia profundiorem desiderat intellectum, ut quum rem admixta species figurarum obnubilat; sicut est, quod C. Cæsare transito Rubicone bellum patriæ inferente, ad designandum terrorem civium, qui erant per con. civis injuriam opprimendi,

Ingens visa duci, patriæ trepidantis imago, duci suo denuncians, ne concives armis civilibus impugnaret. Publici namque imago imperii, publici metus, et Cæsareo nomine prostratæ urbis erat indicio. Quod si imperii nullam in veritate, quæ sic appareret, credidit quis fuisse imaginem, historiarum fide certiorabitur. Quum enim majestatem urbis principes visibili specie censuerunt honorandam, exquisito artificio muliebrem formam, quæ orbem

dextra contineret, in æris materia fieri studuerunt. Ea vero perfecta in forma egregia, venusta quantitate, apta partium dispositione, membris quoque condecentibus, et sibi invicem congruentibus universis, quum non tam populi examinationem, quam admirationem, plena sui commendatione deposceret, quidam solas tibias tantæ moli perferendæ inhabiles esse causati sunt. Quibus faber respondit; eas usquequaque sufficere, donec virgo pareret, omnino credens impossibilem virginis partum. Quod et Christo nato impletum est, ea corruente et fracta, quia humanum contrahitur, ubi divinum imperium dilatatur. Quum vero res per quietem alio nunciante clarescit, si tamen enunciantis honesta cuique persona sit et venerabilis, in oraculorum speciem cadit. Est enim oraculum, ut ait quidam, divina voluntas ore hominis enunciata. Hominis vero appellatione censetur, quicquid in specie hominis videtur, homo, angelus sit, an Deus, an quævis alia creatura. Persona autem cujusque honesta est et venerabilis, aut natura, ut parentis; aut conditione, ut domini; aut moribus, ut religiosi ; aut fortuna, ut magistratus; aut religione, ut Dei, Angeli, hominisve, sacris et ceremoniis divinis consecrati. Ex quo apparet, etsi non simpliciter, tamen secundum quid, personas arte conjectoria non modo honestas, sed et detestabiles venerabilium nomine claudi. Sicut enim Catholicæ religionis viri, vero Deo, eisque quæ munere ejus sacra sunt, piam venerationem impendunt, ita hæreticæ, et superstitiosæ religionis homines, fictis numinibus, immo potius veris dæmonibus, et execrabilibus sacris eorum, non debitam reverentiam, quæ nulla est, sed turpissimum exhibent famulatum. Quod latius ex gentilium libris colligitur. Encas oraculorum indicio, promissam et quæsitam invenit Italiam, et in ea non tam numinum,

quam dæmonum nutu, sedem statuit, et sementem Romani generis, in horto qui eis complacuerat, seminavit. Quid enim aliud agit in somnis pater Anchises, quid Jupiter, quid Apollo, quid alii, quos longum est recitare? Unde si de semine illo genus oritur toxicatum, impium in Deum, crudele in homines, persecutioni sanctorum invigilans, fide rara, sollemni perfidia, servile moribus, fastu regale, fædum avaritia, cupiditatibus insigne, superbia tumidum, omnimoda nequitia non ferendum, miraculis non debet adscribi; quum auctor eorum homicida fuerit ab initio, et a veritate deficiens, invidiæ spiculo orbi terrarum infixerit mortem. Qui ergo ex eo patre sunt, etsi ejus nequeant implere mensuram, solent tamen illius imitari malitiam: licet in horto illo nonnullas plantas, quæ virtutis fructum irrigatione Apostolica faciunt, manu domini constet esse insertas. Sed si quis ab initio urbis conditæ totam revolvat historiam, eos ambitione et avaritia præ cæteris gentibus inveniet laborasse, et variis seditionibus et plagis totum concussisse orbem. Ipsi quoque tyrannidis et seditionum suarum, tam crebra damna senserunt, ut vix quisquam principum eorum ad exitum vitæ, natura ducente, pervenerit. Unde et illud Satyricum, illis aptissime facit:

Ad generum Cereris, sine cæde et sanguine, pauci
Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

In scripturis quoque canonicis inveniuntur plurima oracula: ut quum Joseph in somnis ab angelo sæpius eruditur: Magis interdicitur, ne redeant ad Herodem: docetur Petrus in reptilium linteamine, plenitudinem gentium colligendam. Et quum visitato ab Apostolis Constantino, crucis erectum est in imperii arce vexillum, et pace ecclesiis restituta, majestas orbis publica voce scriniariorum, advocatorum et judicum, omnem

victoriam, regnum et imperium Christi esse personuit. Verum quia duæ primæ species omnino vanæ sunt, et in postremis quasi visibili specie veritas menti occurrit, mediam, quæ corpori veritatis quasi velum figurarum oppandit, diligentius exequimur.

Cap. 16. Generalia quædam de significationibus, tam somniorum, quam aliorum figuralium.

EST itaque tam ad interpretationem somniorum, quam ad revelationem ænigmatum et figurarum, sollerter attendenda rerum significatio, quæ tanto multiplicior est quam vocum, quanto ab operibus naturæ, opera vincuntur artificis imitantis naturam. Si quis enim sermo tres aut quatuor habet significationes, statim xúnμos est, id est, multarum significationum. Omnis vero res, quot habet aliarum similitudines, tot gerit earundem significationes; ita tamen, ut major nunquam minoris sit signum. Signa siquidem semper minora sunt. Inde est quod hominem substantia quævis significat, utpote aliquid com

cum omnibus habentem, quod et in figura reptilium Petri, et in pluribus locis scripturarum manifestum est. Porro, quo similitudo expressior, eo magis cognata et familiarior est significatio. Similitudo vero aut substantialis est, ut quæ ex genere, aut specie: aut accidentalis, aut ex quantitate, aut qualitate, aut variis accidentium formis: aut imitationis est, ut quum quis alii quovis motu operis conformatur. Et hoc quidem modo potest creatori creatura esse consimilis, quum tamen nullo substantiali vel accidentali participent. Causæ quoque suus conformatur effectus, et reciproce causa, si tamen minor est, effectui suo dicitur esse consimilis. Cæterum similium rerum sicut idem judicium, ita et eadem nota est. Et quia

« ElőzőTovább »