Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 11. Signa esse quæ contra naturam fiunt.

QUÆ vero hujusmodi stupore digna in his contingunt, plerumque signa esse non ambigit, quisquis evangelicæ promissionis fideliter meminit, quum scriptum sit Erunt signa in Sole, et Luna, et stellis, &c. Ea tamen quæ hic prænunciantur, sine præjudicio sententiæ melioris, ea intelligenda arbitror, quæ in his contra naturam fiunt; quale est quod in passione Domini Sol obscuratus est, velum scissum, petræ ruptæ, aperta monumenta, et sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. Naturalis etenim eclipsis esse non potuit, quæ lunaris corporis objectu contingit, quum constet pridie Lunam XIV extitisse, nisi forte quis de Judaica perfidia incredulitatis suæ solatium mutuetur; asserens cum eis Venerem tunc in ecliptica linea Soli fuisse oppositam, quæ quidem magna est, et ut astrologi tradunt, sola de quinque sideribus de nocte umbram de se emittit, ut Luna. Quod quia nec ratio probat, nec auctoritas, aut fides approbat, repudiatur ut futile. Si enim adeo luminosum est Veneris corpus, quomodo tantas parit tenebras? Dionysius Areopagita in Epistola ad Polycarpum scribit, se et plures alios philosophantes tunc vidisse Lunam Soli incidentem. Et quidem contra naturam, non enim erat coitus tempus. Quod ei postmodum Paulo prædicante, conversionis dedit occasionem. Scio tamen plures aliter tunc loquutos; sed Dionysium præfero universis, quia quod vidit, scripsit; alii proprias sequuntur opiniones. Sunt autem signa plerumque non modo universalia, sed et generalia, sicut illud quod Deo moriente tenebræ factæ sunt per universam terram, ab hora sexta usque ad nonam, et quod in eis particulare est, aut minus universale, capacitatem

generis, temporis perpetuitate compensat. Mors etenim illa, Moysi faciem detexit universis, perpetuam duritiam scidit, et resurrectionis primitias in æternam lætitiam introduxit. Illa quoque quæ diem judicii prævenire dicuntur, per dies xv, si tamen futura sunt, quoniam de scriptura Canonica firmamentum non habent, naturæ legibus minime subjacebunt, dum tamen naturam hic, ut in locis quam pluribus, dicamus solitum cursum rerum, aut causas occultas eventuum, quarum ratio reddi potest.

Cap. 12. Nihil contra naturam, auctore Platone, contingere, qui naturam dicit Dei voluntatem.

Si vero Platonem sequimur qui asserit naturam esse Dei voluntatem, profecto nihil istorum evenit contra naturam, quum ille omnia quæcunque voluit fecerit. Ille quidem dum rerum causas exequitur, finem omnium divinam astruit bonitatem. Optimus est, inquit. Porro ab optimo longe relegata est omnis invidia. Itaque consequenter cuncta sui similia, prout natura cujusque beatitudinis capax esse poterat, effici voluit, quam quidem Dei voluntatem, certissimam rerum originem esse, si quis ponat, recte eum putare consentiam. Et quidem sapientia Dei et bonitas, quæ rebus omnibus originem præbet, natura rectissime appellatur: contra quam utique nihil fit, quia dispositionem Dei nihil evacuat, aut causas quæ in mente illius, qui fecit cœlos in intellectu, ab æterno constiterunt, suo privat effectu. Insunt itaque rebus, seminales eventuum causæ, et originariæ rationes, quæ præordinato tempore in suos procedunt effectus, ex eo quidem mirabiles, non quod nullas, sed quod occultissimas habeant rationes. Humor siquidem de intimis terræ visceribus, ab arborum

vel vinearum radicibus, appetitiva quadam virtute attrahitur, deinde quadam distributione naturæ, digeritur per plantarum membra, et quum de sua decoctione profecerit, turgescit in surculos, et quo ad sustentationem sui non indiget, in folia et fructus emittit, qui quum maturuerint, in musta despumant, et sic per intervalla temporum, consueto usu vina parturiunt. Si vero occulta dispositione Dei, quibusdam naturæ cuniculis, digestus et maturatus humor absque temporis interstitio, inopinatum vertatur in vinum, miraculum quidem est, quia altitudo divinæ dispensationis nostrum transcendit intellectum. Sed, ut ait sapiens, cedat inscitiæ nubilus error, cessent profecto mira videri. Non tamen mirabilium Dei fidem vel auctoritatem infringo; sed altitudinem divitiarum sapientiæ et scientiæ suæ, plena humilitate veneror et admiror, sciens quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. In multis etenim labi, humana infirmitas est, sicut in nullo aliter sentire, quam res se habeat, angelica vel divina perfectio.

Cap. 13. Quia Deus signis suam præmunire
dignatur creaturam.

Hoc quoque divinæ miserationis est, quod signorum suorum indicio ignorantiam nostram quandoque præmunit. Cometa siquidem apparente, creduntur imminere comitia. An ignoras

terris mutantem regna Cometem ?

Italiæ quoque imminente excidio, quæ signa contigerint, non nescit quisquis aliquatenus rerum publicarum historias attigit. Historicorum volumina, quæ de rebus memorabilibus scribuntur, prodigiis plena sunt et ostentis. Denique sub Helia et Heliseo multa fidei et virtutis signa præcessisse non ambigis.

Ninivitæ quoque signorum indiciis, pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Infidelitas namque signorum argumentis exigitur, et fides tenera eisdem roboratur. Unde illud, Quod signum ostendis nobis? et Judæi signa quærunt, Græci sapientiam.

Cap. 14. Quid signum, et de somnio.

HIC vero intelliguntur signa, quæcunque quovis indicio divinam homini innuunt voluntatem. Signum siquidem est, quod seipsum sensui, et præter se aliquid animo ostendit. Quædam tamen signa sunt, quæ nulli corporalium sensuum aliquid ostendunt, sed animo cujuscunque rei specie mediante, aut citra medii difficultatem, verum falsumve frequenter ingerunt. Signa etenim interdum vera, interdum falsa sunt. Quis nescit somniorum varias esse significationes, quas et usus approbat, et majorum confirmat auctoritas? In eis utique quoniam somnus est, animales virtutes, scilicet sensus, qui dicuntur corporis et sunt animæ, quiescunt; sed naturales intenduntur. Contingit interim ut animus corporis exercitio relevatus, in seipsum liberius redeat, et veritatem nunc per figuras et ænigmata, nunc immediata facie licentius contempletur. Quod et illum non latuit, qui somni depingens portas, alteram eburneam, alteram corneam finxit. Quum et cornu sit pervium visui, qui non frequenter errat, et ebur naturæ densioris, et usque ad extremam tenuitatem rasum, nullo visus acumine penetretur. Hoc quidem dentibus, illud oculis verioribus similius est. Hinc vera somnia, hinc falsa,

ad cœlum mittunt insomnia manes.

[blocks in formation]

Cap. 15. De speciebus somniorum, causis,
figuris, et significationibus.

SUNT autem multæ species somniorum, et multiplices causæ, et variæ figuræ, et significationes. Aut enim insomnium, aut phantasma, aut somnium, aut oraculum, aut visio est. Porro insomnia ex ebrietate, vel crapula, aut variis passionibus corporis, affectuumque tumultibus, et reliquiis cogitationum frequentissime oriuntur. Unde et male sanis amantium mentibus insomnia nunquam desunt. Quod prudenter innuit Maro:

Anna soror quæ me suspensam insomnia terrent?
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos, hærent infixi pectore vultus,

Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Hæc quoque dolentium aut gaudentium, aut quos timoris vexat angustia, aut immoderatæ cupidinis ardor accendit, non prætereunt passionem. Phantasma, quum rerum ignotæ videntur species, qualitate vel quantitate, aut partium modo vel numero a natura discrepantes, ut si forte "nec pes nec caput uni reddatur formæ," dum

tetrum

Desinit in piscem mulier formosa superne.

Has quidem species ex infirmitate mentis et corporis, tradunt physici provenire, earumque causas magis attendunt, quam ex eis aliquas significationes. In quo genere et ephialtem, quo quis variis pressuris quodam quasi intervigilio, sed somno potius inquieto, opinans se vigilare quum dormiat, putatur ab aliquo interim prægravari, connumerandum arbitrantur. Quæ quidem omnia medicorum potius indigent cura, quam ventilatione nostra; præsertim quum nihil in eis verum appareat, nisi quod verissimæ sunt et moles

« ElőzőTovább »