Oldalképek
PDF
ePub

donibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid desideret. Alii etiam per inediam hiantes, velut rabidi canes, huc atque huc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati, in easdem domos, sub momento temporis, iterum ac sæpius irruebant. Omnia tamen necessitas vertebat in cibum, etiam illa, quæ ne mutis quidem animalibus edere usus fuit. Ad ultimum ne loris quidem, vel cingulis, aut ipsis calciamentis abstinuere. Scutorum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et fœni veteris festucas edebant, sed et de quisquiliis collectis parvissimum pondus, drachmis quatuor distrahebant.

Cap. 6. De Maria, quæ, urgente fame, comedit filium.

SED quid opus est per hæc pondus famis illius explicare; quum gestum sit ibi facinus, quod neque apud Græcos, neque apud barbaros, ullus accepit auditus? horrendum quidem dictu, auditu vero incredibile. Equidem libenter tam immane facinus siluissem, ne quis me crederet monstruosa narrare, nisi multos memoriæ nostræ viros testes commissi sceleris habuissem. Porro vero ne aliquid meæ Patriæ præstare me arbitrer, si subtraham eorum verba, quorum pertulit facta. Mulier quædam ex his, quæ ultra Jordanis alveum commanebant, Maria nomine, Eleazari filia, de vico Hebezobra, quod interpretatur domus Ysopi, genere et facultatibus nobilis, cum reliqua multitudine, quæ confluxerat, Hierosolymis reperta, communem cum omnibus obsidionis casum ferebat. Hujus reliquas quidem facultates, quas domo in urbem convexerat, tyranni invasere, si quid vero reliquiarum ex magnis opibus fuerat, quibus victum quotidianum pertenuem duceret, irruentes

per momenta prædonum satellites rapiebant. Pro quibus ingens mulier velut insana, jam quadam ex indignatione fatigabatur, ita ut interdum prædones maledictis in necem sui, et convitiis instigaret. Verum quum neque irritatus quisquam, neque miseratus, eam opprimeret, et si quid forte cibi fuisset ab ea quæsitum, id ab aliis quæreretur, nec jam usquam reperiendi copia fieret, fames autem dira visceribus ipsis insisteret, ac medullis; et ad furorem perurgeret jam inedia, fame et ira, pessimis usa cosultoribus, contra ipsa jam armatur jura naturæ. Erat namque ei sub uberibus parvulus filius: hunc ante oculos ferens, Infelicis, inquit, matris o infelicior fili, in bello, fame et direptione prædonum, cui te reservabo? Nam etsi vita sperari posset, et jugo Romanæ servitutis urgemur: sed nunc etiam ipsam servitutem prævenit fames. Prædones vero utraque vi graviores perurgent. Veni ergo nunc o mi nate: esto matri cibus, prædonibus furor, sæculis fabula, quæ sola deerat cladibus Judæorum. Et quum hæc dixisset, simul filium jugulat. Tum deinde igni superpositum torret, et medium quippe edendo consumit, medium vero reservat obtectum. Et ecce confestim prædones irruunt, ambustæ carnis nidore concepto, mortem minantur, nisi sine mora cibos, quos paratos senserant, demonstraret. Tunc illa, Equidem partem, inquit, optimam vobis reservavi: et continuo, quæ superfuerant membra, retexit infantis. At illos repente ingens horror invasit, et crudeles quamvis animi, diriguere: vox faucibus interclusa est. Illa vero truci vultu, et ipsis etiam prædonibus truculentior, Meus, inquit, filius est, meus est partus, et facinus meum est. Edite, nam et ego prior comedi, quæ genui. Nolite effici aut matre religiosiores, aut fœmina molliores: quod si vos pietas vincit, et execramini cibos meos, ego quæ jam

talibus pasta sum, ego his iterum pascar. Post hæc illi territi trementesque discedunt, qui hunc solum ex omnibus facultatibus suis miseræ matri reliquerant cibum. Repleta est autem confestim universa civitas nefarii sceleris nuncio, et unusquisque ante oculos facinus, quod perpetratum fuerat, adducens, tanquam si ipse hoc perpetrasset, horrebat. Omnes autem, quos famis necessitas perurgebat, festinabant magis ad mortem, beatos dicentes eos, quibus contigit interisse, priusquam talium malorum polluerentur auditu. Hæc quidem Josephus.

Cap. 7. De numero captivorum, et occisorum, et peremptorum fame.

QUEM vero tanta calamitas invenerit exitum, eodem auctore perpaucis adnectam. Colligens enim supra dictus historiographus, omnem numerum peremptorum vel fame, vel siti, vel ferro, undecies centena millia designavit. Cæteros vero latrones, vel sicarios, ac prædones, post urbis excidium, mutuis declaravit interisse vulneribus. Electos autem quosque juvenum, quos decor corporis et proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse reservatos, reliquos autem qui supra XVII annos agebant ætatis, vinctos ad opera Ægypti per metalla destinatos, vel per cæteras provincias esse dispersos. Alii quidem ut ad ludos gladiatorios, alii ut ad bestias traderentur. Si qui vero ultra septimum et decimum ætatis reperti sunt annum, per diversas provincias in servitutem distrahi jussi sunt, quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est. Hæc vero omnia gesta sunt secundo anno Vespasiani imperii, juxta ea quæ ipse Dominus et Salvator noster Jesus Christus prædixerat: quippe quum ea, quæ gerenda erant, præsentia videret. Tunc quum secundum evangeliorum fidem videns civitatem

flevit super eam, et velut in auribus ejus proloquutus est hæc verba: Si cognovisses, inquit, et tu, et quidem in hac die quæ ad pacem tibi sunt, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad solum prosternent te, et filios tuos in te. In hunc modum quam plurima divinæ comminationis tonitrua publice induratis auribus resonabant, quousque sanguis justorum, sed et ipsius justi singularis et unici, qui ab impiis inique effusus est, justo Dei judicio quæreretur. Attriti sunt ergo plagis, bellis strati, et a patriis sedibus divinæ indignationis excisi turbine, ut in urbe gloriosissima, nec lapis super lapidem remaneret: fuitque populi indurati, et quovis lapide durioris tribulatio tanta, quanta non fuit ex quo gentes esse cœperunt, usque ad diem hanc.

Cap. 8. De peregrinatione fidelium, quos sub ea tempestate servavit Christus apud Pellam.

ECCLESIA vero quæ fuerat Hierosolymis congregata, divinitus transire jussa est trans Jordanem, ad oppidum quoddam nomine Pellam, quo ablatis ex urbe cultoribus Dei, cœlestis vindictæ fieret locus, quæ in urbem gentemque sacrilegam fuerat exercenda. Quod et Eusebius Cæsariensis in Ecclesiastica historia plenius exponit.

Cap. 9. Testimonium quod perhibet Josephus Christo.

Er quidem hæc omnia rectissime passi sunt, qui in filium Dei manus sacrilegas extendere præsumpserunt, quum testimoniis scripturarum, et virtute mira

bilium operum, ipsum Christum Deum esse constaret. Unde Josephus: Fuit autem iisdem temporibus Jesus sapiens vir, si tamen virum eum appellare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum, qui libenter quæ vera sunt audiant, et multos quidem Judæorum, multos etiam ex gentibus sibi adjunxit. Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostræ gentis virorum, quum Pilatus in crucem agendum esse decrevisset, non deseruerunt eum hi, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit autem die eis tertia iterum vivus, secundum quod divinitus inspirati prophetæ, vel hæc, vel alia de eo innumera miracula futura esse prædixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab eo nuncupati sunt, et nomen perseverat et genus.

Cap. 10. De Vespasiano, qui claudum et cæcum curasse legitur.

VESPASIANUM quoque Judææ vastatorem, patremque Titi, Hierosolymorum piissimi eversoris, ut quibusdam scriptoribus placuit, miraculorum, signis ad faciendam vindictam in nationibus, Dei digitus excitavit. Ipsum namque necdum Imperatorem, quidam e plebe luminibus orbatus, itemque alius claudus crure debilis, sedentem pro tribunali pariter adierunt, orantes opem valetudini, eo quod sibi foret in quiete monstratum, oculos restituendos, si eos ille inspiceret, et crus debili roborandum, si illud dignaretur calce contingere. Orantibus amicis, invitus licet, utrumque tentavit; nec defuit eventus. Imperium quoque ejus et interitus Vitellii et Othonis, qui fædo Neroni successerant, pluribus cœlestium signis prænunciatum est, et pro parte stupendis.

« ElőzőTovább »