Oldalképek
PDF
ePub

Cap. 5. Quanta fuerit calamitas obsessorum, et obstinatæ malitiæ quis fuerit finis, et quæ pietas Titi.

Ar ne tot, et tanta mediocris plagæ aut perfunctoriæ indignationis Dei, adversus impœnitentiam Judæorum, signorum præcessisse videantur indicia, calamitatem intolerabilem, excidium irreparabile, reprobatæ et excæcatæ gentis inauditam, et cunctis sæculis incognitam servitutem, succinctus sermo percurrat. Quantis ergo malis tunc universa multitudo tacta sit, utque ipsa Judæææ terra bello, fame, igni, cædibusque vastata sit, quanta populorum millia, patres simul cum conjugibus, ac parvulis liberis, absque numero, et absque discretione trucidati sint, quæ etiam diversarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificæ et famosissimæ civitatis Ilierusalem quanta vastitas, et quanta fuerit diversarum mortium strages, quis per hæc singula bellorum extiterit modus, et ut secundum id, quod prophetæ dixerant, abominatio desolationis in ipso quondam Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, si quis plenius nosse vult, historiam Josephi relegat. Nos vero ex his ea tantum, quæ ad explanationem suscepti operis sufficiunt, assumemus: in quibus refert, quod ex omni Judæa populi, in die solemni Pascha Hierosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerant. Quos tricies centena millia dicit hominum fuisse, justo scilicet Dei judicio, tempore hoc ultionis electo, ut quod in diebus Pascha salvatorem Christum Domini, cruentis manibus, et sacrilegis vocibus violarunt, in ipsis diebus velut in unum carcerem, omnis multitudo conclusa, feralis pœnæ exitium, quod merebatur, exciperet. Præteribo sane quæ in eos vel gladii cæde, vel aliis belli machinis collata sunt,

explicare; ea tantummodo, quæ diræ famis inedia pertulerunt, supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes hæc intelligant, quantum piaculi sit, audere aliquid in Christum, et quam gravibus ausa suppliciis expientur. Age itaque, quintus Josephi historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragoedia pernoscatur. Divitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat. Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine objecto, quasi de transfugiendo cogitarent, perimeb intur. Necessitas vero famis, factiosorum extollebat arrogantiam, et utrumque simul inedia cum temeritate crescebat. Publice quidem frumentum nusquam omnino erat, sed irruentes urbis prædones perscrutabantur domos, et si quid invenissent, tanquam de his, qui fefellerant, pœnas sumebant, si vero non invenissent, nihilominus tanquam eos, qui occultius et diligentius absconderant, cruciabant. Indicium vero ab eis haberi pabula capiebant hoc ipso, quod adhuc viverent, et subsistere corporibus videbantur, tanquam qui profecto jam interiissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie vidissent, hos cum venia præteribant, superfluum putantes perimere, quos paulo post absumeret fames. Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si divites frumenti, et hordei si inferiores fuerunt, et concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panes confectas fruges edebant: Alii vero in quantum vel necessitas, vel metus permitteret, excoquebant. Et mensam quidem nullus exspectabat apponi, sed ex ipso semiusta igni rapientes, propria, velut furtiva, devorabant; et erat infelicis illius cibi spectaculum miserabile, quum validiores quique inventa diriperent; imbecillibus vero nihil præter luctum

superesset ac lacrymas: et omnium licet acerbitates rerum superaret fames, nihil tamen ita subruit atque subvertit, sicut verecundiam. Quicquid enim salvis rebus pudore dignum est, id in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de virorum manibus, et filii de parentum, et quod est infelicius, matres cibos de parvulorum manibus atque ore rapiebant, et quum dulcissimi liberi, in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua vitæ subsidia a dentibus ipsis eximere nemo parcebat. Verum ne ipsos quidem infelices, et perexiguos sumentes latebant cibos : sed continuo aderat prædonum quis, et statim ut clausas cujuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse, quod intrinsecus positi ederent; et repente despicatis foribus, præcipites irruebant, atque ab ipsis, ut ita dicam, faucibus exprimentes, si quid forte insumptum jam fuerat, revocabant. Verberantur senes, si cibum vendicare tentassent, sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes, si quid forte deprehensum fuisset in manibus. Nulla senibus reverentia, nulla erga parvulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento parvulos inhærentes, et ex ipso cui inhæserant suspensos, elidebant in terram. In eum vero, qui raptores cibo prævenisset absumto, crudelius sæviebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus: aliis vero præacutas sudes per eadem verenda adigentes. Horresco quæ gesta sunt referens. confectionem post hæc unius panis, aut cyathi farinæ miseros perurgebant. Nam ipsi tortores non patiebantur famem. Esset enim quodammodo tolerabilius si hæc compulsi inedia facere viderentur. Sed ut vel

Ad

præpararent sibi in posterum cibos, vel ut crudelitas exercitio convalesceret, in his etiam si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis

erupissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent, diripiebant quicquid adtulerant. Supplicantibus autem et terribile quoddam sibi nomen Dei invocantibus ut vel partem aliquam ex his, quæ secum mortis periculo quæsiverant, indulgerent, nihil prorsus præbebant: sed hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum vivum licuisset evadere. His autem post aliquanta adjungit, dicens: Judæis vero cum egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis, et invalescens acerbitas famis, domos simul et familias gentemque vastabat; ita ut in penetralibus strata jacerent mulierum parvulorumque cadavera, per plateas vero infelicium senum corpora, fame magis quam ætate, consumta. Juvenes vero atque omnis ætas robustior, velut simulachra quædam in viis et egressibus oberrabant, corruentes, quocunque loci gressum surripuisset inedia. Sepelire autem cadavera mortuorum proximorum, nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat; simul et per suæ vitæ incerta unusquisque verebatur. Denique aliquanti super eos, quos sepeliebant, animas emisere; multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulchrum veniretur, efflabant. Et, ut nec planctus ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum vendicaverat fames; sic nec ariditas inediæ humorem aliquem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant civitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat. Quibus malis omnibus. graviores soli vigebant prædones, qui ne sepulchra quidem diripere et spoliare cadavera illicitum ducebant, non tam prædam petentes, quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladiorum suorum in cadaverum obtruncatione probantes. Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes, mucro examinandus agebatur, quod alii semineces quum viderent, supplices dextras

prætendebant, ut in se quoque beneficii loco, converterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis velocius absolverentur; sed novo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant. Quum tamen unusquisque deficientium cum gemitu retorqueret oculos ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate prædonum, quos superstites relinquebant. Et primo quidem sumptu pub lico, sepelire mortuos jusserant, fœtoris intolerantia. Ut vero omnem sumtum cœpit vincere multitudo morientium, de muro cadavera præcipitabant. At quum Titus circumiens pervidisset repletas mortuorum cadaveribus valles, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu, elevatis ad cœlum manibus: Deum invocat testem, hoc sui causa non provenire, sed se ista sustinere invitum. Et post aliquanta iterum Josephus talia quædam prosequitur. Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam, si adversus impios cives, Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terræ, aut aquæ diluvio, aut Sodomitanis ignibus, et fulminibus cœlitus tortis, supplicium civitas dependisset, quæ multo infaustiorem illis, qui hæc perpessi sunt, et nequiorem virorum præsentem hanc protulisset ætatem, pro quibus omnis gens pariter mereretur extingui. Sed in sexto libro de eisdem talia scribit. Et eorum, inquit, qui per totam civitatem famis inedia corrumpebantur, multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos, sicubi aliquid fuisset cibi repertum, bella continuo, et cædes inter caros, ipsosque parentes ac liberos nascebantur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus, invicem cibum rapere certabant. Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi, quum jam spiritum exhalarent, perscrutabantur a præ

« ElőzőTovább »