Oldalképek
PDF
ePub

nem, sicut mens sibi conscia iniquitatis, et quæ scelerum suorum pœnam, ad singula timet exposci. Unde ethicus de criminosis,

Hi sunt qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent.

E contra justus confidit ut leo. Et illud, Non contristabit justum, quicquid ei acciderit. Fulgor equidem igneus si urendo non noceat, celebritatis gloriam affert. Neque quia non urit, igneus non est; si tamen in hoc Plato recipitur. Duæ sunt, inquit ille, ut opinor, virtutes ignis: Altera edax et peremptoria; altera mulcebris et innoxio lumine. Posteriorem asserit operatricem visus, et in superioribus vim suam maxime exercere. Ascanium fatalis exilii cum patre discrimina subeuntem, ignis de cœlo quasi succenso capite illustravit, pronuncians ei deberi felicitatem exilii, ipsumque futurum in gentem magnam. Alexandri Macedonis et Octaviani Augusti, sub ipso eorum ortu claritas ignis miraculo declarata est. Proficiscentem, expeditionem dum egreditur, prosequens ventus successuum spe fortunat; dum in hostes vexilla feruntur, aeris testimonio vexilla triumphabunt. Si vero patriæ imminent, justissimum metum incutiunt. Terra quoque ipsa mysteriorum conscia est, sed gravia omina frequentius portat, eo quod fundata super stabilitatem suam, mavult quiescere quam moveri. Quum ergo mugitus ejus auditur, amaris eventibus condolet, et quo affectu suis compatiatur alumnis, vocis suæ tristitia protestatur. Magna siquidem et pia parens omnium est. Studuerat hæc ab amplexu hospitis arcere Phoenissam, sed quia conciliatrix hospitii Venus jam prævaluerat, tacta dolore cordis intrinsecus mugiit, quoniam ei mugitus pro gemitu est. Hæc eadem quotiens tremit, filiis suis prævidet aliquid metuendum, nisi forte parturiendo laboret. Tunc vero vel omnino facit

abortum, aut inutilem fætum parit, quia ut multum, sæpe quum

Parturiunt montes, procedit ridiculus mus.

Hæc sunt quibus totam vigilantiam suam videas accommodare quam plurimos.

Cætera de genere hoc adeo sunt multa, loquacem

Ut lassare queant Fabium.

quibus quæcunque domus institerit, eam nec ab ipsa salute arbitror posse salvari.

LIBER SECUNDUS.

PROLOGUS.

OMNIA cedunt in usum sapientis, habentque materiam virtutis exercendæ, quæcunque dicuntur aut fiunt. Nam et otia ejus negotia sunt, et dum rationis libramine rerum omnium vires pensat, provida dispensatione quicquid ad beatitudinem proficit, quadam quasi manu virtutis apprehendit. Tunc ergo divinæ sapientiæ tuæ argumento validissimo dupliciter fidem facis, dum et in tuis actibus rectus incedis, et philosopharis in nugis alienis. Alacres itaque exeant nugæ nostræ, quas serenitas tua prodire jubet in publicum, ut conjectores, mathematicos, cum quibusdam aliis nugatoribus introducant; quia quibus dedisti egrediendi audaciam, securitatis quoque fiduciam præstabis. Connectantur ergo inferiora superioribus, et si quid in alterutris vitiosum, aut deforme apparuerit, benignitatis tuæ prudentia corrigatur.

CAP. 1. Omina vana esse, et res ex fide sua cuique respondere.

RUSTICANUM et forte Offelli proverbium est; Qui somniis et auguriis credit, nunquam fore securum.

Ego sententiam et verissimam et fidelissimam puto. Quid enim refert ad consequentiam rerum, si quis semel aut amplius sternutaverit? Quid si oscitaverit? Quid denique si undecumque sonum emiserit? Hæc tamen ex causis quas Physici noverunt, aliquatenus ad eum pertinent circa quem fiunt. Esto, dum aliena opera impedire, aut promovere non queant. Sicut nec inania carmina, aut superstitiosæ quædam ligaturæ, quæ tota medicorum secta condemnat, licet hæc ipsa a quibusdam eminentiori quodam nomine physica soleant appellari. Physicum etenim dicunt, cujus occultissima ratio est, ut humano sensu nequeat comprehendi. Nihil etenim est, vel fit, cujus ortum legitima causa, et ratio non præcedant: et ut alius ait, Nihil fit in terra sine causa. Constat itaque quia artificis naturæ manum nihil evadit. Ex quo consequenter patet ad physicam omnia pertinere. Ego quidem quocunque modo ista se habeant, indubitanter credo illa sola non esse respuenda, quæ ex fide proveniunt, et referuntur ad gloriam omnipotentis Dei; quum scriptum noverim, omnia quæcunque in opere, vel verbo feceritis, in nomine Domini facite, in quo sola via hominis prosperatur. Sic omnium sanctorum turba præcessit. Guthbertus signifer quidam gentis nostræ in lege Domini Evangelium Johannis superponebat infirmis, et curabantur. Beati Stephani tunica superposita mortuum suscitavit. Symbolum Apostolorum dæmoniacum, a quo gestabatur, curavit. Oratio Dominica herbis, dum legebantur aut dabantur ex fide dicta, sæpissime contulit optatum salutis effectum. Beatus Benedictus signo crucis vas mortiferum fregit, ac si pro signo lapidem intorsisset. Capitula Evangelii gestata, vel audita, vel dicta, inveniuntur profuisse quamplurimis. Hæc equidem et similia non modo licita, sed et utilissima sunt. Alia vero non tam

contemnenda quam fugienda. Certum siquidem est, quod diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Infideles autem et reprobos, aut etiam hæsitantes in fide, multis permittit Deus ludificationibus subjacere. Omina tamen omnia tantum possunt, quantum excipientis fides permittit. Unde et Julius Cæsar nullo augurio, nullave superstitione, a quocunque incoepto potuit absterreri. Contigit enim ut quandoque in Africam navigio proficiscens in egressu navis prolaberetur: verso itaque ad melius omine; Teneo te, inquit, Africa: eamque obtinuit. Præterea Calphurnia uxor ejus ea nocte, quam is in terra ultimam gessit, vidit eum multis vulneribus confectum in sinu suo jacere, rogansque ut die sequenti a curia abstineret, non obtinuit, ne ille in vita sua aliquid timidum, quocunque auspicio egisse videretur. In excidio Massiliensium, lucum qui diis sacratus habebatur, primus ausus est cædere, probans se ab omni superstitione alienum. Beatus quoque Marcus evangelizandi causa Alexandriam proficiscens, quum navem egressus rupisset calceum, gratias agens, iter suum expeditum esse protestatus est. Si quis revocatur inter eundum, non ob hoc, si quid in nomine Domini fuerat inchoatum, prætermittat, nisi forte omnem revocationem ominosam esse corvi persuadetur exemplo, qui coloris amisit venustatem, dum revocatus a cornice, progredi maluit quam manere. His vero mens nugis incauta seducitur, sed fidelis nequaquam acquiescit.

Cap. 2. Contemnendas non esse omnino rerum
naturalium significationes.

Non tamen, licet omnia vana esse, fidemque auguriis asseram non habendam, ideo signorum, quæ a dispositione divina ad erudiendam creaturam concessa sunt,

fidem et fructum evacuo. Multifarie siquidem, multisque modis suam Deus instruit creaturam, et nunc elementorum vocibus, nunc sensibilium aut insensibilium rerum indiciis, prout electis noverit expedire, quæ ventura sunt manifestat. Futuras itaque tempestates, aut serenitates, signa quædam antecedentia præloquuntur, ut homo qui ad laborem natus est, ex his possit sua exercitia temperare. Hinc agricolæ, hinc nautæ familiaribus quibusdam experimentis, quid quo tempore geri oporteat colligunt, qualitatem temporis futuri ex eo quod præteriit metientes. In qua re nec aves, de quibus sermo præcessit, parentis naturæ beneficio arbitror destitutas. Mergus, alcyones, cygnus, arcana naturæ frequenter aperiunt. Quum etenim circa medium hyemis, alcyones nidificare, ovaque fovere conspexeris, de decem et quinque dierum gratissima serenitate ne dubites, eosque nautæ solent diligentius observare, dicunturque dies alcyonitæ, quibus vix vel tenuis flatus aura sentitur. Hos ad procreationem pullorum suorum, sibi a natura concessos, verisimiliter opinaberis. Quum vero fluvialium avium corpora in aquis avidius mergi conspicies, imbres expecta. Quum clamorem Cornicis audieris matutinum, pluviam petit.

Haud ideo credo, quia sit divinius illis

Ingenium, aut rerum fato prudentia major,

sed quia morantes in aere motus illius citius in seipsis sentiunt, et inde hilaritatem concipiunt, aut mororem. Nec mirum, quum et graviora animalium corpora ad exteriorum motus frequentissime disponantur, et arcano quodam naturæ consilio, gerant elementis necessarium morem. Quæ enim animalium corporibus bona vel mala immineant, si se temporaliter vel extemporaliter reddiderint tempora, ars physicorum regulis suis satis probabiliter comprehendit. Futuram

« ElőzőTovább »