Oldalképek
PDF
ePub

petes supra culmen domus patris ejus sederunt, omen duplicis imperii, Europe Asiæque præferentes. Vultures difficultatem portant, duritiam, rapacitatem, sicut habes in origine urbis condendæ. Phoenix singularis felicitatis successus pollicetur, quale est, quod nova Roma, viso phoenice, melioribus auspiciis condita est. Avis picta urbi Pictavorum contulit nomen, levitatem gentis, colore et voce præfigurans. Ardea rerum arduarum auspicium est. Ciconia quoniam avis concordiæ est, concordiam invenit, aut concordiam facit. Grus semper affert, quod expedit; unde et gruere verbum antiquum, a quo congruere, quod proficit; et ingruere contra, quod officit. Unde illud, Bis vitibus ingruit imber.

Nec tamen minores contemptui habeas, quum et pica loquax, sicut ad multa, sic ad susceptionem hospitum te faciat cautiorem. Si avis, quæ vulgo dicitur Albanellus, prætervolans viam, a sinistris feratur ad dextram, de hospitii hilaritate ne dubites: si contra, contrarium exspectabis. Aves domesticæ artificii hujus non sunt expertes, quum galli cantus spem, iter, vel opus inchoantis promoveat. Tiberio nascituro præsignans Livia, ovum gallinæ subductum eo usque nunc suis, nunc ancillarum manibus fovit, donec gallus insigniter cristatus exclusus est; unde et augures puerum; qui nasciturus erat, dixerunt regnaturum. Bubonis, strygis, et noctuæ, semper infausta sunt omina. Noctua tamen eo quod noctis tenebris non cæcatur, diligentis hominis vigilantiam signat; ut in portento, quo in hasta Hieronis, quum primum progrederetur ad bellum, noctua dicitur consedisse, significans eum futurum diligentissimum. Bubonem Dido, dum misceretur Æneæ, sensit infaustum. Si accipiter quippiamve generis hjuus, sub oculis proficiscentis, solitam rapinam exerceat, inter eundum

rapacitas imminebit. Quod et joculariter innuens Naso, ait,

Odimus accipitrem quia semper vivit in armis. Regulus quoque ipse, qui et bitriscus dicitur, vera quandoque portendere non dedignatur. Minutæ etiam aves, adventu suo vel recessu, significant familiam nunc minui, nunc augeri. Omnium vero volatus quanto serenior, tanto laudabilior est. Unde Melampo, augur prænominatus conqueritur, stragem Græcorum conjiciens ex volatu,

"Vides ut nulla serenos

Ales agat cursus.

A bestiis quoque viarum tuarum eventus scrutaberis. Leporis timebis occursum, si tamen evaserit. Est enim proculdubio longe commodior in mensa, quam in via. Lupo obvio congratulaberis: boni siquidem nuncius est, licet solo visu nocere soleat ei, quem ante præviderit, vocemque præcludere. Juxta illud,

Vox fugit ipsa, lupi Mærim videre priores.

Hiero Siculus literatorio insistens studio, inter coæquales stilo operam dabat, eique lupus in turba puerorum repente conspectus, tabellam eripuit, successus hominis firmans, inaudita forma prodigii. Quid multa? lupi efficaciam non negabit, quisquis Romanorum genus lupino lacte non ambigit educatum. Unde plerumque quod in eis dulcius est, adhuc lupinum saporem retinet; primique eorum fidem, quam a matre Lupa didicerant, sibi invicem servaverunt, eademque quadam lege naturæ manavit ad posteros. Ovibus gratanter obviam gradieris, dum capram vites, cui alludens poeta ait,

Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

Bobus triturantibus, libentius tamen arantibus, obviabis. Nec displiceat si viam ruperint, quia mora itineris hospitii gratia compensabitur. Mulus infaus

tus est, asinus inutilis; etsi utilissimi sint, ad perferenda onera. Equus quandoque bonus est; sed in eo nihil utilius, quam quod humanis usibus servit. Habet vero jurgiorum et pugnæ significationem. Interdum tamen ex colore et visu mitigatur. Unde apud Virgilium, visis albis equis, apparente Italia, senior Anchises exclamat:

Bellum, o bellum terra hospita portas.

Cervum, capreolum, aprumque silvestrem, onagrum et cætera hujus generis, malo prandenti apponas, quam vianti opponas. Eneas cervis pro navium. numero fusis, omen quod contrarium videbatur, ad se sociorumque fortunam, virtute retorsit. Canis sequipeda commodissimus est: cujus, si vera est Hebræorum traditio, nec angelus ipse Tobiæ socius aspernatus est comitatum. Quid quod Cyrus scelere avi expositus in silvis ut periret, canicula uberibus regnum adeptus est Persarum. Locusta etsi minimum possit, itinerantium tamen præpedit vota; ex eo forte sic dicta, quod loco stare faciat gradientes. E contra cicada viatoris promovet gressum, et initiatorum amanat exitum. Aranea dum a superioribus filum ducit, spem venturæ pecuniæ videtur afferre. Obvius bufo futuros successus denunciat; mihi tamen vel solo visu molestus est. Veruntamen omine illo nihil potentius, nihil efficacius est, nihil mortalium unquam invenies, quod evidentius exprimat veritatem. Porro si artem diligenter exequeris, conditionem ejus, et dona naturæ, situm, gestum, motumque corporis, sensumque sermonis, tota mentis intentione notabis. Sacerdotem obvium aliumve religiosum, dicunt esse infaustum. Ego quoque perniciosum credo, non modo sacerdotibus, sed et viris sapientibus contraire. Melius quoque est obviare genti servorum, quam his qui summa sunt præditi potestate. Fœminam

quoque, quæ capite discooperto incedit, infelicem crede: nisi, ut apud Plinium legitur, publica sit, aut plurium libidini pateat prostituta. Nec expedit illi occurrere, quæ amoto velo, caput suum deturpare non erubescit. Ab his quæ primo audiens inter operis cujusque auspicia, quid sequatur prænosces. Hinc Deus incumbens baculo quem dextra gerebat, Omina principiis, dixit, inesse solent. Auditas voces timida perpendimus aure,

Et primam visam consulit augur avem.

Ea siquidem futurorum prænostica sunt. Petilius consul Romanus oppugnans castrum in Sicilia, cui nomen Letum erat, quum milites accingerentur ad pugnam, ait, Ego hodie Letum capiam. Casuque sic accidit, quum ipse eadem die fuerit interemptus. Alius quoque consul quum a senatu destinaretur ad expugnandum regem Persarum, a filia quam in ostio domus flentem obviam habuit, causam quæsivit; quumque illa responderet, Persam periisse, (sic enim catulus qui forte perierat, dicebatur) profectus in expeditionem triumphum non invenit, eo quod rex Persarum perierat, quando filia consulis catulum flebat amissum. Ab ipsis etiam elementis, aut temporis qualitate, rerum frequenter trahuntur auspicia. Fortunæ duritiam, gratia roris, aut modestus imber emollit. Roscidum quippe, et suppluviale tempus, aerque sudus, dum operis cujusque incunctanter ortum prosequitur, creditur ejusdem fortunare processum. Quum fortuna quæ Phrygios exules liventi oculo diu perstrinxerat, tandem benignius, quasi de specula gratiæ, respexisset,

Olli cæruleus supra caput adstitit imber.

Venus naufrago filio, apud Didonem hospitium præparans, eundem fido Achate comitatum, dum in reginæ gratiam introduceret, cava nube obtexit. Toni

trua quoque varias habent significationes. Si enim afferant quamcunque fulminis lesionem, infausta sunt. Unde illud:

Sæpe malum hoc nobis (si mens non læva fuisset)

De cælo tactas memini prædicere quercus.

In his autem et illud perpenditur, an semita una descenderit, an multifaria aeris ruptione diffusos sparserit ignes. Hoc equidem semper tristius est. Dum Caius Cæsar civili bello patriæ immineret, quam fulminosus aer extiterit, quot habuerit igneos turbines, quot trabes emiserit, nec veteres historiæ sufficiunt

enarrare.

Et tunc

Ignota obscuræ viderunt sidera noctes.

Si vero fulminis careat tempestate, si lævum sonet, deorum creditur nunciare favorem. Æneas Jovem a sinistris tonantem audiens, se eum præmissis sacrificiis opinatur habere propitium. Sed qualitercunque ista se habeant, innatum timorem hominum poterit mitigare, quod nemo sentiet fulminis ictum, si ante tonitrui sonum audierit, aut præviderit coruscationem. Tiberius Cæsar, turbatiore cœlo, lauream coronam gestabat in capite, quia hoc genus frondis fulmine negatur afflari. Tonitrua siquidem timidissime et vehementer semper exhorruit. Est tamen quod procul dubio longe tutiorem facit hominem, si fidem crucis servet in pectore, justitiam fidei gestet in capite, et salutiferum signum fidei manus innocens figat in fronte, illum semper præ mente habens, qui cultoribus suis, omnem mundi timorem excutiens, ait: A signis cœli ne timueritis, quæ timent gentes, quia ego vobiscum Dominus Deus vester. Hæc quoque verba inter tonandum vel audita vel dicta, scribuntur a quibusdam noxam fulminis amovisse. Nihil autem est, quod imminentibus signis, ita totum concutiat homi

« ElőzőTovább »