Oldalképek
PDF
ePub

versatur. Cujusvis ea esse videtur, ut ad interpre-
tationem veri, mortuos valeat suscitare.
Ea namque
ludificantium dæmonum, et humanæ perfidiæ illu-
dentium fallacia est. Pythii sunt quos spiritus Py-
thonicus replet, et frequentius in virginibus exercetur,
ut magis ludificet; ac si immundissimo spiritui placeat
integritas mentis aut corporis. Vultivoli, sunt qui ad
affectus hominum immutandos, in molliori materia,
cera forte vel limo, eorum quos pervertere nituntur
effigies exprimunt, cujus illusionis in Pharmaceutria
Virgilius meminit,

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,
Uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

Naso quoque in libro Heroidum,

Devovet absentes, simulachraque cerea fingit,

Et miserum tenues in jecur urget acus.

Horum vero malitia, etiam quum plurimum nocent, artificio levi dissolvitur, si videlicet qui suspecti sunt conventi ab aliquo crimen suum inficientur: aut si confessi fuerint, cogantur maleficium revocare. Imaginarii sunt, qui imagines quas faciunt, quasi in possessionem præsidentium spirituum mittunt, ut ab eis de rebus dubiis doceantur. Hos idololatras esse sacra scriptura convincit, et divinæ majestatis judicio condemnatos. Conjectores sunt qui artificio quodam, sibi vendicant somniorum interpretationem. Chiromantici sunt, qui a manuum inspectione, rerum vaticinantur abscondita. Specularios vocant, qui in corporibus levigatis et tersis, ut sunt lucidi enses, pelves, cyathi, speculorumque diversa genera divinantes, curiosis consultationibus satisfaciunt, quam et Joseph exercuisse, aut potius simulasse describitur, quum fratres argueret surripuisse scyphum, in quo consueverat augurari. Mathematici sunt, licet appellatio generaliter omnia complectatur, qui a posi

tione stellarum, situque firmamenti, et planetarum motu, quæ sint ventura conjiciunt, ut est illud:

Nostra vel æquali suspendit tempora libra

Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora.
Dividit in Geminos concordia facta duorum,

Saturnumque gravem nostro Jove frangimus una,

Nescio quod certe est, quod te mihi temperat astrum. Ac si stellarum choreas applicationesque unius ad alteram constet rebus, quæ ex arbitrii libertate proveniunt, quandam necessitatis præstare originem, quorum et genethliaci, qui geneses, id est natalitias horas attendunt, imitantur errorem. Unde Satyricus, Nota mathematicis genesis tua.

Iidem vero horoscopi nominantur. Unde rursus,
Geminos horoscope varo.

Producis genio.

Viguit autem ista scientia et forte eam aliquatenus licuit exerceri, donec Deum natum nunciavit stella de cælo, magosque non reprobos primitias fidei ad eum adorandum novo et inaudito ducatu perduxit. Exinde vero penitus interdicta est. Salissatores qui ex saltu membrorum, aut inopinato corporis motu, prosperum aliquid futurum autumant, vel adversum. Sortilegi sunt, qui sub nomine fictæ religionis superstitiosa quadam observatione, rerum pollicentur eventus, quod genus sortes Apostolorum et prophetarum, et dividentium, et inspectio tabulæ, quæ Pythagorica appellatur, observatio quoque cujusque casus in rei de qua quæritur, significatione. Augurium vero quod est in avium observatione, Phryges invenisse traduntur, quod in voce traditur aut volatu. Est autem secundum traditionem eorum, volatus tam alarum quam pedum: vola siquidem est pars interior palmæ vel pedis. Unde apud Maronem in sexto, Volantes pro gradientibus columbæ describuntur. Hoc etenim ad hominis pertinet felicitatem, si co

[blocks in formation]

umbæ gradientes, dum tamen in pastu itinerantes præcedant.

Cap. 13. De variis omnibus.

In expeditionem missus Consul Romanorum, dum nullius boni ominis sortiretur auspicium, columbas jejunio confectas, granis sparsis triticeis in via qua iturus erat, præferri jussit, ut vel earum omine auspicii duritiam sublevaret. Quæ quum diligentius a cibis abstinerent, eas præcipitari jussit in fluvium, ut saltem biberent: submersæque in flumine, docuerunt Consulem cum exercitu submergendum. Hic etenim sequutus est eventus. Apes Platonis infantuli mel labiis inferebant, singularem dulcedinem eloquentiæ ejus futuram præesignantes. Hiero summus postea Siciliæ magistratus, quod virtute promeruit, a patre nobilissimo viro expositus est, eo quod ex ancilla susceptus dehonestamentum generis videbatur, et quasi probrosa clari sanguinis macula. Sed parvulum et indigentem opis humanæ apes circa eum melle congesto, plurimis aluere diebus: et sic consilio aruspicum ei regnum portendi canentium, a patre agnitus, recollectus, et diligenter institutus est. Parvuli Midæ cunabulis formica grana tritici congerebant, significantes eum futurum ditissimum. Unde et res aureas ipsius attactu fieri poetæ finxerunt. Sulpitio sacerdoti lapsus apex de capite, sacerdotium abstulit. Occentus. soricis auditus M. Fabio præfecturam. Si nugis Iberis per omnia credis, si vestem in operis tui initio a soricibus corrosam senseris, tempera ab incœptis. Si egrediens limen calcaveris, aut in via offenderis, pedem contine. Si in procinctu agendorum aliquid damni pertuleris, differes inchoata, ne vel tota intentione frustreris, a ut inutiliter impleatur. Expecta,

dum omine meliore faustam agendis horam arripias. Omnia namque sunt aliquid. Quum processeris, abscondita futurorum aves, quas ominales vocant, tibi prænunciabunt. Quænam sint istæ forte interrogas? Quas scilicet de natura hominum in formam avium Poetæ asserunt esse conversas. Quid cornix loquatur diligenter ausculta, situmque ejus sedentis, aut volantis nullo modo contemnas. Refert etenim plurimum, a dextris sit an a sinistris, qua positione respiciat cubitum gradientis, loquax sit, an clamosa, an silens omnino, præcedat an sequatur, transeuntis expectet adventum, an fugiat; quove discedat, non negligenter attende. Ait namque Virgilius

Quod nisi me quacunque novas incidere lites
Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

Nec tuus hic Moris, nec viveret ipse Menalcas.. Quamvis in eo videatur in artem offendisse, quod cornix quam vitæ servatricem asseruit, rerum magnarum ignorat auspicia; nisi forte in ea præter naturam fiat ostentum, quale est quod imminente bono et optato perosi Imperatoris exitio, de rupe Tarpeia per urbem cornix Græco eloquio protulit, Bene erit. Quod augur interpretatus ita exposuit,

Nuper quæ sedit Tarpei culmine cornix,

Est bene non potuit dicere, dixit Erit.

Sed ignosces viro doctissimo rusticanam simplicitatem exprimenti, aut quia pauperum vita, divitibus res videatur exigua, qui humanum genus ut paucis serviat, asserunt institutum. Corvus vero, quem non minori diligentia observabis, rebus majoribus auspicatur, et usquequaque cornici præjudicat. Porro cygnus in auguriis, ales gratissima nautis, utpote quæ aquarum domestica quadam gratia familiaritatis eorundem secreta prænoverit. An nescis apud Ma

ronem

bissenos lætantes aere cygnos

reducem classem Æneæ, Veneris vaticinio nunciasse? Eorum namque hilaritas non modo nautis, sed et quibusque peregrinantibus felicium eventuum gratiam spondet, nisi fortioris superetur adventu. Aquila namque sicut rex avium est, si non alarionem excipias, quæ forte aquilarum species potentissima est, regni sui majestate omnium avium, si contra loquatur, fidem evacuat. Potuerat apud Statium præsagio volucrum Græcorum exercitus confortari. Sed fortior ecce adventans per inane cohors: Amphiarao interprete, Græcorum quoque exitium, patefecit. Licet enim aquila quarundam avium viribus superetur, in prænunciatione veri nulla potentior est. Cunctis siquidem avibus excellentius volat, et ab ipsius Jovis arcano nunquam excluditur. Quumque tanto visus acumine vigere dicatur, ut ab æthere summo pisciculos in fundo maris contueatur, et in ipsum solem, quod nulli animantium licet, figat obtutum, sensuum quidem subtilitate de Jovis gratia conscientiam veritatis rerumque mysteria mutuatur. Quis enim falsum interpretem dicat, quem consiliorum Jovis novit esse participem? Locris adversus Crotonienses dimicantibus, aquila dum pugnabatur supervolans victoriam dicitur contulisse, quum pauci numero deleverint infinitos. Hoc tamen validiori signo scribitur roboratum, eo quod duo juvenes procerioris staturæ, elegantioris formæ, in candido habitu, ab utroque latere Locros præcesserint; scilicet, ut erat communis opinio, Castor et Pollux. Omina vero hujusmodi quum geminantur potentiora sunt. Dum Hiero, de quo supra, prima bella iniret, aquila ex improviso resedit in clypeo progredientis, manu promptum regemque futurum significans. Ea die qua natus est Alexander, duæ aquila tota die præ

« ElőzőTovább »