Oldalképek
PDF
ePub

magnificentia, non tam mirabiles, quam miserabiles faciunt sumtus. Illa tamen ætas (ut sic interim dicam) honestiores habuit histriones, si tamen aliquo modo honestum est, quod omni homine libero comprobatur indignum. Nec tamen histrionem assero turpiter in arte sua versari, etsi indubitanter turpe sit esse histrionem. Et quidem histriones erant, qui gestu corporis arteque verborum, et modulatione vocis, factas aut fictas historias, sub aspectu publico referebant, quos apud Plautum invenis et Menandrum, et quibus ars nostri Terentii innotescit. Porro comicis et tragicis abeuntibus, quum omnia levitas occupaverit, clientes eorum, comœdi videlicet et tragœdi, exterminati sunt. Sed eos in servili conditione duntaxat plerumque reperies. Quis vero eorum usus extiterit, poetica docens aperit:

Aut prodesse volunt, aut delectare poetæ,
Aut jucunda simul et idonea dicere vitæ.

At nostra ætas prolapsa ad fabulas, et quævis inania, non modo aures et cor prostituit vanitati, sed oculorum et aurium voluptate, suam mulcet desidiam, luxuriam accendit, conquirens undique fomenta vitiorum. Nonne piger desidiam instruit, et somnos provocat instrumentorum suavitate, aut vocum modulis, hilaritate canentium, aut fabulantium gratia, sive quod turpius est, ebrietate vel crapula? Artem utique elegantiorem docuit Flaccus,

Ter uncti

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto. Ait quoque concionator; Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Exercitatio siquidem parit et alit quietis gratiam, quæ otii continuatione, et quodam inertiæ suæ marcore perimitur. Utique in desideriis est omnis otiosus, quum et otiositas

inimica sit animæ, et de domicilio ejus omnia studia. virtutis eliminet. Clamat Ethicus,

Cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,

Et capiant vitium, ni moveantur, aquæ?

Quod? inquis. Audi. Disces si eidem credideris. Quæritur Ægisthus quare sit factus adulter,

Causa est in promptu, desidiosus erat.

Literatissimi ergo viri consilium est; ut hostis te semper inveniat occupatum, quo variis tentationibus ejus, occupationum tuarum clypeos tam feliciter, quam prudenter opponas.

Vitanda est, inquit Ethicus, improba Siren
Desidia.

At eam nostris prorogant histriones. Exoccupatis etenim mentibus surrepunt tædia, seseque non sustinerent, si non alicujus voluptatis solatio mulcerentur. Admissa sunt ergo spectacula et infinita tyrocinia vanitatis, quibus qui omnino otiari non possunt, perniciosius occupentur. Satius enim fuerat otiari, quam turpiter occupari. Hinc mimi, salii, vel saliares, balatrones, æmiliani, gladiatores, palæstritæ, gignadii, præstigiatores, malefici quoque multi, et tota joculatorum scena procedit. Quorum adeo error invaluit, ut a præclaris domibus non arceantur, etiam illi qui obscenis partibus corporis, oculis omnium eam ingerunt turpitudinem, quam erubescat videre vel Cynicus. Quodque magis mirere, nec tunc ejiciuntur, quando tumultuantes inferius crebro sonitu aerem foedant, et turpiter inclusum, turpius produnt. Nunquid tibi videtur sapiens, qui oculos, vel aures istis expandit? Quis tamen libenter non videat et rideat, quum præstigiatoris lotio perfusi ars deletur, et oculis, quos malitia sua præstrinxerat, videndi facultas reparatur? Jucundum quidem est, et ab honesto non recedit, virum

probum quandoque modesta hilaritate mulceri, sed ignominiosum est gravitatem hujuscemodi lascivia frequenter resolvi. Ab istis quoque spectaculis, et maxime ab obscenis, viri arcendus est oculus, ne incontinentia ejus, mentis quoque impudicitiam fateatur. Egregie siquidem Sophoclem Prætorem collega Pericles arguens, ait: Decet Prætorem Sophoclem, non modo manus, sed et oculos habere continentes. Averte, inquit, homo, cui de regni majestate multa licebant, oculos meos, ne videant vanitatem: sciens utique verum esse quod alius ingemiscit; quia oculus meus deprædatus est animam meam. Veruntamen quid in singulis prosit vel deceat, animus sapientis advertit, nec apologos refugit, aut narrationes, aut quæcunque spectacula, dum virtutis, aut honestæ utilitatis habeant instrumentum. Sacræ quidem communionis gratiam histrionibus, et mimis, dum in malitia perseverant, ex auctoritate patrum non ambigis esse præclusam. Unde quid fautoribus eorum immineat colligis, si facientes, et consentientes pari pœna recolis esse plectendos. Qui donant, inquit, histrionibus, quare donant? Hoc utique in illis fovent, in quo nequissimi sunt. Nempe qui nequitiam fovet, estne bonus? Quum vero omnium istorum sit odibilis, illorum tamen qui minus nocent, malitia tolerabilior

est.

Cap. 9. Unde dicatur præstigium, el quis fuerit

auctor ejus.

Eos autem qui nocentiora præstigia, artesque magicas et varias species mathematicæ reprobatæ exercent, jam pridem sancti patres ab aula amoveri jusserunt, eo quod omnia hæc artificia, vel potius maleficia, ex pestifera quadam familiaritate dæmonum et hominum,

noverint profluxisse, verumque persæpe proferunt sola intentione fallendi, a quibus animam fidelem Dominus arcens, ait: Si dixerint vobis, et ita evenerit, ne credatis eis. Præstigium vero Mercurius dicitur invenisse, quod ex eo sic dicitur, quod aciem præstringat oculorum, fuitque magorum peritissimus, ut quascunque res vellet invisibiles faceret, aut ut videbatur, in alias species transformaret. Omnia siquidem unde doctrinam mathesis notat. At divina mathesis, dum penultimam extendis, figmenta, ad magicam referuntur, cujus plurimæ species sunt et diversæ.

Cap. 10. Qui sint Magi, et unde dicantur.

Er quidem magi sunt, et ob magnitudinem maleficiorum sic appellantur, qui Domino permittente, elementa concutiunt; rebus adimunt species suas, ventura plerumque prænunciant, turbant mentes hominum, immittunt somnia, hominesque violentia carminis duntaxat occidunt, quod et Lucanum nostrum non latuit. Ait enim,

Mens hausti nulla sanie polluta veneni,
Incantata perit.

Et ne tibi parva videatur illius auctoritas, nosti quod Jamnes et Mambre, magi Pharaonis fuerunt. Ægyptus etenim hujusmodi superstitionum et maleficiorum mater est. Nosti inquam eos, non modo Moysi restitisse, sed cum eo signis et miraculis contendisse, licet postmodum vel inviti coacti sunt, digitum Dei in signis Moysi confiteri.

Cap. 11. De speciebus Magicæ.

VARRO autem curiosissimus inter philosophos, quatuor species divinationis ab elementis mutuatus est, pyroniantiam scilicet, aeromantiam, hydromantiam, et

geomantiam, multasque species videbis ex his capitibus pullulare, sive arte, sive furore divinatio peragatur: quarum nomina, exempli causa, vel pauca subjiciam.

Cap. 12. Qui sint incantatores, arioli, aruspices, physici, vultivoli, imaginarii, conjectores, chiromantici, specularii, mathematici, salissatores, sortilegi, augures.

INCANTATORES quidem sunt, qui artem verbis exercent. Arioli, qui circa aras nefandas preces, aut execrata sacrificia faciunt, in quorum cervicibus est manus Domini, dicente propheta: Ariolos et magos non patieris vivere. Aruspices sunt inspectores horarum, præscribentes quid qua hora fieri expediat, quorum errorem damnavit Apostolus dicens: Timeo ne frustra laboraverim in vobis, observatis enim dies et annos, et menses et tempora, quum felicitas operis non a tempore, sed a nomine Domini debeat expectari. Aruspicium quoque in extorum inspectione viget, quam artem Tages quidam dicitur invenisse. Unde Lucanus:

Fibris sit nulla fides, sed conditor artis
Finxerit ista Tages.

Extorum vero nomine censentur omnia, quæ cutis extremitate teguntur. Ex quo liquet eos esse aruspices, qui vaticinantur in ossibus animalium, sive sanguine? sive futura prænuncient, sive præsentia pronuncient, vel præterita. Vaticinium siquidem est, quo, cum intelligentia veri, abscondita proferuntur : quum et prophetiam non modo de futuris constet esse, sed de præsentibus, et futuris, et præteritis. Si vero adhibeatur sanguis, ad necromantiam jam accedit; quæ inde dicitur, quod tota in mortuorum inquisitione

« ElőzőTovább »