Oldalképek
PDF
ePub

nicúm gerit. Quum vero modis suis elegantius fuerit colorata, venustate sui mentes etiam severiores capit, et quadam inductæ hilaritatis gratia pellit tristitiam : et si quid pulveris, aut turbinis, aut nebularum cogitationibus ipsis inhæserat, potenter abstergit. Ad mores itaque instruendos et animos exultatione virtutis trajiciendos in cultum Domini, non modo concentum hominum, sed et instrumentorum modos censuerunt sancti patres Domino applicandos, quum templi reverentiam dilatarent. Et si militantis ecclesiæ tibi parva videtur auctoritas, vel triumphatrix illa præconia musicæ non tacebit, cujus seniores vidit, et tibi monstravit tonitrui filius, et voces eorum sicut voces cytharœdorum cytharizantium in cytharis suis. Quod si illos nondum audisti, regem audias exultantem, qui te regni et exultationis suæ vult esse participem. Ait enim Sumite psalmum, date tympanum, psalterium jucundum cum cythara. Ad quid, inquis? Ut laudetis Dominum in tympano et choro, in chordis et organo. Hic est enim usus Musicæ aut solus, aut præcipuus. Phrygius vero modus, et cætera corruptionis lenocinia, sanæ institutionis non habent usum, sed produnt malitiam abutentis., Dolet igitur et ingemiscit species laudabilis disciplinæ, se ab alieno vitio deformari, et quod facies meretricis facta est ei, quæ viriles quoque animos accendere consueverat ad virtutem. Amatoria bucolicorum apud viros graves esse, fuerat criminis ; Nunc vero laudi ducitur, si videas graviores amatoria, quæ ab ipsis dicuntur elegantius stulticinia, personare. Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum Domini, in ipsis penetralibus sanctuarii, lascivientis vocis luxu, quadam ostentatione sui, muliebribus modis notularum articulorumque cæsuris, stupentes animulas cmollire nituntur. Quum præcinentium, et succinentium, canentium, et decinentium,

intercinentium, et occinentium, præmolles modulationes audieris, Sirenarum concentus credas esse, non hominum, et de vocum facilitate miraberis, quibus philomena vel psittacus, aut si quid sonorius est, modos suos nequeunt coæquare. Ea siquidem est ascendendi descendendique facilitas; ea sectio vel geminatio notularum, ea replicatio articulorum, singulorumque consolidatio; sic acuta vel acutissima, gravibus et subgravibus temperantur, ut auribus sui judicii fere subtrahatur auctoritas: et animus, quem tantæ suavitatis demulsit gratia, auditorum merita examinare non sufficit. Quum hæc quidem modum excesserint, lumborum pruriginem, quam devotionem mentis, poterunt citius excitare. Si vero moderationis formula limitantur, animum a curis redimunt, exterminant temporalium solicitudinem, et quadam participatione lætitiæ, et quietis, et amica exultatione in Deum, mentes humanas trajiciunt ad societatem angelorum. Sed unde hanc moderationis formulam tenes? Exultabunt, inquit, quum cantavero tibi, labia mea. Si ergo ex abundantia cordis os tuum laudem Domini moduletur, si spiritu psallis et mente, psallis denique sapienter, etiam citra articulatæ vocis intelligentiam, rectissimam modestiæ regulam tenes, et non tam vocis, quam mentis jubilo aures mulces Altissimi, et indignationem ejus prudenter avertis. Qui autem voluptatis aut vanitatis affectus exprimit, qui vocis gratiam prostituit concupiscentiis suis, qui lenociniorum clientulam musicam facit, ignorat quidem canticum Domini, modis Babyloniis festivus in terra aliena. Qui nescio quo pacto plus placeant, nisi quia Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.

Et aquæ furtivæ dulciores, et panis absconditus suavior est. Et quidem Phrygius modus, decreto Philosophorum, ab aula Græciæ jam pridem missus

est, et cæteri quibus descensus fit in lasciviam et corruptionem. Annon recolis Ciconum matres et nurus, totam indignationem suam in Orpheum, qui mares modis suis effœminaverat, usque ad Parcarum invidiam effudisse, licet ille flexerit manes, duritiamque Ditis mollierit, Eurydicemque suam vocis gratia, etsi infausta sorte meruerit? Exinde hujusmodi hominum quæstus plerumque felicem exitum non exspectat, et forte, quia

Non habet eventus sordida præda bonos.

Quæ vero mentes emolliunt, moresque subvertunt, a nostra ætate undique adsciscuntur, licet ipsa ultra, quam satis est, vitiis suis abundet. Si quemquam eorum qui vehementius his insistunt, gravem videris, si modestum, si pudicum, viris fortibus nostrorum temporum ipsum connumerare memineris. Quandoquidem hæc rara avis est. Proinde quidam venerabilis vir, circiter septingentarum monialium pater, hanc monasteriis suis præscripsit legem, ut omnia earum cantica, totius melicæ pronunciationis exuant modos, et ut sola psalmorum et laudum sint significativa pronunciatione contentæ. Suspecta equidem fuit sancto viro voluptati cognata mollities, eo quod voluptas parens libidinum est. Quid quod hæc ipsa quotidianorum conviviorum malitiam acuit; ac si venena, nisi toxicata sint, nocere non possint? Igni stipulam addere, oleum camino, serpentem intoxicare, nonne dementia est? Licet rerum vitia obtegantur velo verborum, quorum eadem substantia est, nulla profecto differentia est. Quæ apud Græcos coepulationis aut compotationis censentur nomine, a nobis honestiori nomine convivia nominantur. Cœtus siquidem conviventium, quam coepulantium aut compotantium venerabilior est. Convivia vero nonne per

se satis insaniunt, nisi carminibus excitentur? Nonne istud arguit Dominus, dicens: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis. Cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris; et opus Domini non respicitis, et opera manuum ejus non consideratis. Quid quod rex Babylonis non nisi in convivio vidit manum scribentis in pariete MANE, THEKEL, PHARES, quo regnum dinumeratum, appensum denunciatur et scissum? Divino siquidem judicio principatu judicatur indignus, qui vasa Domini, humana videlicet corpora, in vanæ voluptatis gaudia exponit, et sponsi thalamum maligni spiritus immundiciis aperit.

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:

quæ omnia unius fistulæ voluptate, non tam sopita sunt, quam extincta. Tu quis es, qui te circumspectiorem esse confidis ?

Cap. 7. De dissimilitudine Augusti et Neronis.

AUGUSTO tympanizante in cæna, a quodam milite probrose dictum est: Vides-ne ut cinædus orbem digito temperet? Cujus ille verbi percussus amaritudine, os, manus, et animum in ævum ab hujusmodi levitate suspendit; habuitque semper gratiam exprobranti. Sed longe secus Nero, non imperatorum, sed hominum fœdissimus, qui adeo scribitur captus amœnitate vocis, ut non modo pomis cibisque nocentibus abstineret, sed ejus gratia conservandæ, frequenti clysterio vomituque purgaretur, plumbeamque cartellam supino ventre, mandato physicorum, sæpius et diutius sustineret. Adeo vero delectabatur in cantu, ut nec theatro, terræ motu concusso, quum semel cœperat,

egrederetur, antequam inchoata finiret. Nec quemquam egredi eo cantante licitum erat. Unde plerique affecti tædio audiendi, simulato funere elati sunt. Milites quoque, nisi alio verba pronunciante, non appellabat; nec agebat quicquam serio, jocove, quin phonascus adstaret, qui eum suis arteriis parcere hortaretur. Instrumentorum quoque curiosissimus erat, ut eorum peritiam aliis invideret, adeo ut publico testimonio se cytharœdum principem gauderet appellari. Unde illud:

Cytharœdo principe natus

Nobilis. Hæc ultra nobis quid erit nisi ludus?

In tanta quoque mole imperii omnem perosus est gravitatem. Philosophiam persequens quasi majestatis imperii inimicam, et nobiliora ingenia veritus, se consiliis subdidit histrionum, quorum ipse non erubuit turpitudinem exercere. Hinc illud

Quod non dant proceres, dabit histrio.

Quum vero esset omnium avarissimus, adeo ut nulli quodcunque officium delegaret, quin prosequeretur, Nosti quid mihi opus sit; aut illud subjiceret, Qui omnibus præest, omnibus indiget: tamen histrionibus et mimis pecunias infinitas erogare non gravabatur; singulos, prout quisque placuerat, amplissimæ dignitatis nomine subornabat, alios patricios, alios senatores dicens. Hos illustrium spectabiliumve nominibus illustrabat.

Cap. 8. De Histrionibus, et Mimis, et Præstigiatoribus.

EUM vero adhuc aliqui pro parte imitantur, etsi fœditate illius nemo dignetur involvi, quum gratiam suam histrionibus et mimis multi prostituant, et in exhibenda malitia eorum cæca quadam et contemtibili

« ElőzőTovább »