Oldalképek
PDF
ePub

Profecto si ei perfecte crederetur qui ait, divitiæ sunt spinæ, minime tanto studio a sapientibus nostri temporis quærerentur. Ut ergo Publius Carpus ait, divites pauperibus miseriores sunt, eo quod a sapientia longius abeunt. longius abeunt. Appetitus divitiarum sapientiæ exclusio est, et fuga virtutum; fœcunda virorum paupertas, naturam optimam bene vivendi ducem imitatur, et virtutum parens, et custos est, solaque securitatem parit, quæ sola nescit incentiva bellorum. Non habet jurgia qui contentionis causas ignorat. Trepidat orbis, et Cæsaream manum solus pauper non timet. Utique si ob aliam causam non fugerentur, aut contemnerentur divitiæ, nisi quia sapientiæ vias sepiunt spinis, eas oportuerat non amari. Ne tamen his qui paupertatis erubescunt vilitate sordescere, philosophorum sit molesta opinio, divitiarum non indicit fugam philosophia, sed inhibet appetitum. Mentem sui compotem quærit, et quæ in omni fortunæ calculo sufficiat sibi, ita tamen ut sufficientia ejus ex Deo sit. Sic auro tanquam fictilibus; fictilibus quasi auro utatur. Nam sicut opes admittuntur ad usum, sic a sapiente contemnuntur abusu. Sed forte suppellex vilis videbitur ignominiosa magnatibus, et honoris splendorum res tenuis decolorat. Atqui longe præstantius est, moribus splendere, quam rebus, nec rerum unquam specie illustrabitur, quem suæ turpitudinis macula deho

nestat.

Fictilibus cœnasse ferunt Agathoclea regem,

Atque abacum Samio sæpe onerasse luto.
Fercula gemmatis quum poneret aurea vasis,
Et misceret opes, pauperiemque simul,
Quærenti causam respondit: Rex ego qui sum
Siciliæ, figulo sum genitore satus.

Fortunam reverenter habe, quicuuque repente

Dives ab exili progrediere domo.

Res itaque non sunt in vitio, sed usus. Et est philosophantis animi fructus nobilis, generosa æquanimitas mentis. Nam si ex stupore est, ut æquanimiter omnia portet, mens ægra ab incolumitatis virtute degenerat. Quum vero philosophandi sint multæ semitæ, illa præ ceteris mihi videtur esse nobilior, et laudabilior,

Quæ sic prandet olus patienter, rebus ut uti

Noverit, et rerum quæ sic versatur in usu,

ut olus, et quælibet extremæ paupertatis xenia, docta sit non fastidire. Fructus siquidem Philosophiæ eximius est, ut noverit quis abundare, et penuriam pati, ut læto animo æquanimiter omnia portet, ut objecto solidæ virtutis obice, omnem fortunam exarmet. Profecto quisquis hæc assequutus est, non sperat aut extimescit, et in eum semper fortuna quælibet manca ruit. Quid, inquit curiosus philosophiæ perscrutator, tibi philosophia contulit? Et Aristippus, Ut cum omnibus, ait, hominibus intrepide fabularer. Utique si honoris esset, aut pecuniæ, reive alterius cupidus, hoc minime posset veraciter respondere. Ad salutem tamen via tutissima est, divitiis et rebus aliis expedito. Difficillimum enim est, ut possessorum sui non impediant cursum. Quis nescit Hippodamiam prævolasse ad palmam, dum concertantium procorum cursum, projecto auro potuit retardare? Mansit itaque virgo invicta, donec ventum est ad pecuniæ contemtorem, qui in contemtu auri virginem superavit, aurum obtinuit, et ex eo (ut fingitur) certatricis puellæ cereos axes fecit, dum incorruptionis amor pecuniæ amorem absorbuit. Nonne hoc ipsum commendat judicium Dei, et eas contemtibiles facit, quod in egestate bonorum, ipsis iniqui affluunt? Fit tamen interdum nescio quo pacto, ut ad subversionem justorum, se eis ingerant, et quo diligentius excluduntur,

ad ostium contemtoris studiosiu spulsant. Quod beatus Eugenius munera cautius abigebat, ad eum undique multiplicius confluebant. Hoc quoque fere ubique accidit, ut fugiant, dum quæruntur, dum fugantur accelerant. Et hæc quidem via compendiosa, et honestissima est ad divitias. Quum enim divitiæ prudenter excluduntur, et vita æterna acquiritur, et cumulus divitiarum accedit. Et si hoc nimis arduum videtur aliis, vel a judicibus tam ecclesiasticis, quam mundanis, qui professione aut sacramento justitiæ obligati sunt, impleri oportet. Utrorumque siquidem forma Samuel est, qui sic præfuit sacrificiis, ut non parceret sanguini impiorum, sic judicia utraque exercuit, ne ullum opprimeret, et de manu cujusquam nihil accepit. Hoc testatur conscientia Samuelis, attestatur et populus, et tamen non satis fit conscientiæ scrupulosæ, nisi sacramento suum populus testimonium roboraret. Ait enim: Testis est Dominus adversus vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixit: Testis. Cuicunque obtestati provinciales tale testimonium perhibent, ad judicium omnipotentis, et omnia scientis Dei securus accedat. Provide namque causam instruit, qui in examine conscientiam producit, et diem humanum, quorum est judex conscius in excelso. Qui vero cum Samuele non discutiunt hic judicia sua, sed prompti ad excusationes in peccatis, quasi lotis manibus cum Pilato clamant, mundus ego sum a sanguine justi hujus, quia contra legem peccaverunt, et per legem damnabuntur. Sed et illi damnationis erunt participes, qui eos possunt cobibere nec volunt. Et de his quidem satis dictum est sapienti. Proinde ad proportionem manuum, quam Plutarchus induxit, transeat stylus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

98, 15. universale, si, licet non natura, conformitate tamen
sit commune multorum-Universale scilicet non
naturæ conformitare tamen sit commune mul-
torum

29. universalium-in universalium

107, 18. in injustitia frena laxavit arbitrii, sic in ea-injus
titiæ frena laxavit arbitrii, sic in eo

[blocks in formation]
« ElőzőTovább »