Oldalképek
PDF
ePub

Profecto si ei perfecte crederetur qui ait, divitiæ sunt spinæ, minime tanto studio a sapientibus nostri temporis quærerentur. Ut ergo Publius Carpus ait, divites pauperibus miseriores sunt, eo quod a sapientia longius abeunt. Appetitus divitiarum sapientiæ exclusio est, et fuga virtutum ; fecunda virorum paupertas, naturam optimam bene vivendi ducem imitatur, et virtutum parens, et custos est, solaque securitatem parit, quæ sola nescit incentiva bellorum. Non habet jurgia qui contentionis causas ignorat. Trepidat orbis, et Cæsaream manum solus pauper non timet. Utique si ob aliam causam non fugerentur, aut contemnerentur divitiæ, nisi quia sapientiæ vias sepiunt spinis, eas oportuerat non amari. Ne tamen his qui paupertatis erubescunt vilitate sordescere, philosophorum sit molesta opinio, divitiarum non indicit fugam philosophia, sed inhibet appetitum. Mentem sui compotem quærit, et quæ in omni fortunæ calculo sufficiat sibi, ita tamen ut sufficientia ejus ex Deo sit. Sic auro tanquam fictilibus; fictilibus quasi auro utatur. Nam sicut opes admittuntur ad usum, sic a sapiente contemnuntur abusu. Sed forte suppellex vilis videbitur ignominiosa magnatibus, et honoris splendorum res tennis decolorat. Atqui longe præstantius est, moribus splendere, quam rebus, nec rerum unquam specie illustrabitur, quem suæ turpitudinis macula dehonestat.

Fictilibus cænasse ferunt Agathoclea regem,

Atque abacum Samio sæpe onerasse luto.
Fercula gemmatis quum poneret aurea vasis,

Et misceret opes, pauperiemque simul,
Quærenti causam respondit: Rex ego qui sum

Siciliæ, figulo sum genitore satus.
Fortunam reverenter habe, quicuuque repente

Dives ab exili progrediere domo.

Res itaque non sunt in vitio, sed usus. Et est philosophantis animi fructus nobilis, generosa æquanimitas mentis. Nam si ex stupore est, ut æquanimiter omnia portet, mens ægra ab incolumitatis virtute degenerat. Quum vero philosophandi sint multæ semitæ, illa præ ceteris mihi videtur esse nobilior, et laudabilior,

Quæ sic prandet olus patienter, rebus ut uti

Noverit, et rerum quæ sic versatur in usu, ut olus, et quælibet extremæ paupertatis xenia, docta sit non fastidire. Fructus siquidem Philosophiæ eximius est, ut noverit quis abundare, et penuriam pati, ut læto animo æquanimiter omnia portet, ut objecto solidæ virtutis obice, omnem fortunam exarmet. Profecto quisquis hæc assequutus est, non sperat aut extimescit, et in eum semper fortuna quælibet manca ruit. Quid, inquit curiosus philosophiæ perscrutator, tibi philosophia contulit? Et Aristippus, Ut cum omnibus, ait, hominibus intrepide fabularer. Utique si honoris esset, aut pecuniæ, reive alterius cupidus, hoc minime posset veraciter respondere. Ad salutem tamen via tutissima est, divitiis et rebus aliis expedito. Difficillimum enim est, ut possessorum sui non impediant cursum. Quis nescit Hippodamiam prævolasse ad palmam, dum concertantium procorum cursum, projecto auro potuit retardare? Mansit itaque virgo invicta, donec ventum est ad pecuniæ contemtorem, qui in contemtu auri virginem superavit, aurum obtinuit, et ex eo (ut fingitur) certatricis puellæ cereos axes fecit, dum incorruptionis amor pecuniæ amorem absorbuit. Nonne hoc ipsum commendat judicium Dei, et eas contemtibiles facit, quod in egestale bonorum, ipsis iniqui affluunt? Fit tamen interdum nescio quo pacto, ut ad subversionem justorum, se eis ingerant, et quo diligentius excluduntur, ad ostium contemtoris studiosiu spulsant. Quod beatus Eugenius munera cautius abigebat, ad eum undique multiplicius confluebant. Hoc quoque fere ubique accidit, ut fugiant, dum quæruntur, dum fugantur accelerant. Et hæc quidem via compendiosa, et honestissima est ad divitias. Quum enim divitiæ prudenter excluduntur, et rita æterna acquiritur, et cumulus divitiarum accedit. Et si hoc nimis arduum videtur aliis, vel a judicibus tam ecclesiasticis, quam mundanis, qui professione aut sacramento justitiæ obligati sunt, impleri oportet. Utrorumque siquidem forma Samuel est, qui sic præfuit sacrificiis, ut non parceret sanguini impiorum, sic judicia utraque exercuit, ne ullum opprimeret, et de manu cujusquam nihil accepit. Hoc testatur conscientia Samuelis, attestatur et populus, et tamen non satis fit conscientiæ scrupulosæ, nisi sacramento suum populus testimonium roboraret. Ait enim: Testis est Dominus adversus vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixit : Testis. Cuicunque obtestati provinciales tale testimonium perhibent, ad judicium omnipotentis, et omnia scientis Dei securus accedat. Provide namque causam instruit, qui in examine conscientiam producit, et diem humanum, quorum est judex conscius in excelso. Qui vero cum Samuele non discutiunt hic judicia sua, sed prompti ad excusationes in peccatis, quasi lotis manibus cum Pilato clamant, mundus ego sum a sanguine justi hujus, quia contra legem peccaverunt, et per legem damnabuntur. Sed et illi damnationis erunt participes, qui eos possunt cobibere nec volunt. Et de his quidem satis dictum est sapienti. Proinde ad proportionem manuum, quam Plutarchus induxit, transeat stylus.

VARIÆ LECTIONES.

Pag. 22, lin. 15. nocentior-notior

14. omnium-om.
21. abstulerunt_abstulerint

3. et-om.
13. informari-conformari
16. Neapoli—Æneapoli
27. compascua-cum pascua
18. plene-perfecte

24. spiritus—turba
41, 20. milite--militum

7. Pericles-Parides 13. prosit-possit

6. physici-Pythii

22. corporis-om.
50, 20. congesto-conjecto

10. concordiamet concordiam
16. susceptionem-successionem
5. visu-usu
25. illo—ipso
21. serenitas-severitas

5. omnia-om.
16. decem et quinque--quindecim
17. eos-eo
25 divinius-Sic edit. et MS.

30. subitas-subditas
71, 23. Et, ut-Sed

25. sic-sed
18. proferre-profari
26. Hebezob-Vethezobra
2. vesana-vesania

[ocr errors]

P. 80, 1. 2. digeritur, dirigitur

17. sciens-om.
84, 8. ornavit-oneravit

12. phantasticarum-phanstasmaticarum
17. subjecta—substantia

21. ut quæ-et quæ
93, 1. facti-sacri

30. concilia-consilia
98, 15. universale, si, licet non natura, conformitate tamen

sitcommune multorum-Universale scilicet non
naturæ conformitare tamen sit commune mul-

torum
29. universalium-in universalium
107, 18. in injustitia frena laxavit arbitrii, sic in ea-injus-

titiæ frena laxavit arbitrii, sic in eo
108, 18. scientia-licentia
113, 23. topicis-compitis
116, 8. pridem-pridie

28. ventura—futura
117, 35. electi–præelecti
120, 13. deriserunt-deluserunt

persequuti-prosequuti
32. illis illorum

32. cælestis_electis suis
124, 9. secundo—fecundo
129, 27. pro parte-et pro parte
131, 6. nominis-decoris
132, 30. Antus--aureus
134, 28. mulctat-percellit
135, 28. proferunt,profuerunt

30. quo-quibus
136, 19. quærant-queant

25. Et-Ei
144, 2. Principes—Duces

3. docebant-respondit

8. ut custodia-in custodia
155, 31. horrore-errore
161, 5. patet-paret
166, 14. Qui-Quod
185, 20, quantacunque-quantumcunque
187, 25. insensatos-

[ocr errors]
« ElőzőTovább »