Oldalképek
PDF
ePub

sumit. At si alios diligentius intueris, consumunt et vitam, quæ in ineptiis et factionibus aut flagitiis tota versatur. Nonne tibi videtur aleator ineptus, qui tesserarum non tam vivit, quam perit ex gratia, et omnem jactum sortis suæ præsulem facit ? estne ars accommoda rationi, cujus quanto quisque studentior, tanto erit exstudiosior? Attalus Asiaticus, si gentilium historiis creditur, hanc ludendi lasciviam dicitur invenisse, ab exercitio numerorum paululum deflexa materia. Quum enim antiquiores illud exercitium duntaxat approbarent, quod ad investigationem veri disciplinasque liberales proficeret, vel recte vivendi instrueret usum, hic subtili quidem, licet infructuosa inventione, veteris exercitii duritiam non temperavit, sed emollivit, multis adhuc in pristina manentibus gravitate. A manibus namque Græcorum abacus nondum excidit, aut ratio calculandi, aut ludus in quo plene vicisse est, ad denunciatum calculum, in campis adversarii constituisse perfectam et maximam harmoniam. Quum vero in eisdem harmonica Arithmetica, vel Geometrica trium terminorum medietate exultat, semiplena victoria est. Quævis alearum, etsi contingant citra triumphi gloriam, aut ludentis felicitatem, aut artis peritiam protestantur. Jucundum quidem et fructuosum est, numerorum nosse certamina, qui depredationi inveniantur obnoxii, et qua ratione in castris sint alii tutiores, omnium periculorum ignari, nisi forte circumventi ad hostibus captiventur. Hujus voluptate certaminis, Ptolomæum, Alexandrum, Cæsarem, Catonem, ipsum quoque Samium graviores operas legimus temperasse, quo etiam inter ludendum id agerent, unde essent Philosophicis negotiis aptiores. Alea vero exciso regno Asiæ, inter manubias eversæ urbis non sub una tantum specie, migravit ad Græcos. Hinc tessera, calculus,

[blocks in formation]

tabula, urio vel dardana pugna, tricolus, senio, monarchus, orbiculi, taliorchus, vulpes, quorum artem utilius est dediscere quam docere. Quis enim non erubescat, si sortis suæ gratiam, non virtuti debeat, sed taxillis? Quis fritilli cautelam suæ prudentiæ non doleat anteferri? Nonne satis improbata est cujusque artis exercitatio, qua quanto quisque doctior, tanto nequior? Aleator quidem omnis hic est. Mendaciorum siquidem et perjuriorum mater est alea, et ex aliena concupiscentia sua prodigit, et nullam habens patrimonii reverentiam, quum illud effuderit, sensim in furta dilabitur et rapinas. Illam vero nonnulli præferunt, in qua Ulysses lusisse legitur, eo quod ingenii aliquatenus multa meditatione excitare videatur acumen. Sed ex eo mihi videtur perditior, quum nihil infelicius sit, quam in eo, in quo minimum proficias, plurimum laborare. Est enim inutilis importunitas deprecantis, qua inutilia acquiruntur, et quærendi inanis est diligentia, quum invenisse non proderit. Posset itaque motus animi, et mentis agitatio, quæ ibi frustra distrahitur, rebus pulchrioribus, et melioribus accommodari. Aleam vero a regione morum illius auctoritas prorsus exterminat, qui universum orbem docens in filio, eam denunciat omnibus fugiendam. Ab ea siquidem armantur ad lites homines, incurrunt inimicitias, in miseram, etsi non miserabilem, incidunt egestatem. Si denuntiationis quæris auctorem, illum agnosce, qui

Non sibi, sed toti genitum se credidit orbi.

Est tamen quum in aliqua specie sui licenter admittitur, si absque vitio curarum gravium pondus alleviet, et sine virtutis dispendio jucundam interpolationem afferat gaudiorum. Omnis vero licentia moderationis suffragio convalescit, et solidæ virtutis usus ab intemperantia deformatur. Totius vero licentiæ mode

ratrix est loci, temporis, modi, personæ, et causæ præmissa inspectio, quæ omnium negotiorum faciem decora venustate commendat, aut turpitudinis condemnat opprobrio. Est ergo in singulis plurimum habenda ratio personarum, quum natura, conditio, fortuna, suis singulæ hominem induant personis, ex quibus quid se deceat, uniuscujusque erit colligere. Decorum siquidem aliunde non provenit. Chilon Lacedæmonius jungendæ societatis causa missus Corinthum, duces et seniores populi ludentes invenit in alea. Infecto itaque negotio reversus est, dicens se nolle gloriam Spartanorum, quorum virtus constructo Byzantio clarescebat, hac maculare infamia, ut dicerentur cum aleatoribus contraxisse societatem. Regi quoque Demetrio in opprobrium puerilis levitatis, tali aurei a rege Parthorum dati sunt. Eo siquidem munere exhonoranda visa est adolescentia senilis, et quæ in majestate regni levia committere minime verebatur. Nunc vero nobilium in eo sapientia declaratur, si venaticam noverint, si in alea damnabilius fuerint instituti, si naturæ robur effæminatæ vocis articulis fregerint, si modis et musicis instrumentis, virtutis immemores obliviscantur quod nati sunt. Verum a parentibus hæc pernicies manat ad liberos. Quid enim faciet filius, nisi quod patrem viderit facientem?

Si damnosa senem juvet alea, ludit et hæres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.

Fuerat quidem tenerior ætas a libidinibus et voluptate, parente vitiorum, arcenda propensius; et ne quid licentius illis præsentibus a majoribus fieret, diligentius præcavendum, quia, ut idem ait Satyricus,

Fortius et citius nos

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus.

Egregiæ quidem Eleazarus quum redimendæ vitæ causa sollicitaretur committere in legem Domini, exempli periculum opposuit, dicens: Quis ego sum Eleazarus nonaginta annorum, ut transeam ad vitam alienigenarum, et juvenes religiosos seducam? Nascuntur ergo majoribus hæredes quidem degeneres, et qui virilem sexum muliebri mollitie dehonestant.

Cap. 6. De musica, et instrumentis, et modis, et fructu eorum.

Non tamen curialium nugis musicam calumnietur aliquis sociatam, licet se beneficio ejus conentur nugatorum plurimi commendare. Disciplina quidem liberalis est, et sive Pythagoram, sive Moysen, sive Tubal patrem canentium in cythara, editionis suæ laudat auctorem, ingenuum habet ortum, et virtutis suæ potentia, specierumque varietate, et sibi famulantibus numeris, universa complectitur, omnium quæ sunt et quæ dicuntur, dissidentem et dissonam multitudinem, proportionum suarum, id est, inæquali quadam æquitatis lege concilians. Hac etenim cœlestia temperantur, mundana sive humana reguntur: hæc instrumenta mores instruunt et informant, ipsiusque vocis articulatæ vel inarticulata substantiam miro quodam naturæ opificio, melicis picturis rythmorum metrorumque coloribus vestiunt, et quadam cultus venustate perornant. Hanc, ut suffragio commendationis nostræ non egeat, sancti patres multis laudum præconiis extulerunt. Denique in ejus virtute maligni spiritus violentia cohibetur, et illius etiam in subditis suis minuit musica gratia potestatem. Quum enim spiritus malus Saulem invasisset, psallebat David in cythara in manu sua, donec spiritus a regis infesta

tione quiesceret. Ut vero nondum reveletur spiritus, qui latet in litera, æquissimum est animam cognati generis gratia mansuescere, et omnem dediscere alienationem, quum ei proprie concentus originis, et naturæ melioris arcana resultant. Eam ex consonantiis musicis esse compositam, quam plurimorum opinio vel sententia est. Totius enim philosophiæ princeps Plato, (si tamen Aristotelici acquiescunt) quum eam ex substantia dividua et individua finxisset, et eadem natura plasmaret et diversa, ipsam non posse constare credidit, nisi limitum, qui utrimque multifaria sectione ab unitate profluxerant, dissidentiam, hemioliis, epitritis et epogdois uniret. Limatis et commatis habita ratione, ut sub expressione paucorum, ei quantacunque distantia repugnantium concordia, cognati generis societate doceatur esse finitima. Unde arcano quodam meatu naturæ, secretisque cuniculis, vivacitatis suæ vigore per universa discurrit, et cuivis naturæ substantiæque conformis, rationis, sensus, vitæ in singulis pro divinæ dispensationis decreto efficaciam modulatur. Omnibus itaque alimenta dispensat, et sui puritate viget in singulis, nisi molis corporeæ gravitate prematur; aut tranquillitatem spiritus, exteriorum tumultuum spiritus concutiat. Qua irruente, quid potest esse salubrius, quam si, ut ita dicam, suis naturæ vocibus a compressione turbarum ad se ipsam anima revocetur? Quid denique nostrorum spiritui potest esse similius voce? quæ quum hic formetur, tam facili, quam invisibili et ineffabili transitu multorum circumquaque replet auditum, et vi sua corporum integram penetrat densitatem, et quasi tactu quodam movet animum, et pro arbitrio suo nunc dejicit, nunc extollit. Certe, etsi nulla ratione sit spiritus, eam quoddam vehiculum spiritus esse certissimum est. Et nunc quidem humanum, nunc divinum, nunc et pytho

« ElőzőTovább »