Oldalképek
PDF
ePub

bitavit autem in portarum vestibulis, et in porticibus civitatum, usquequaque profitens verum, et transeuntium abigens aut notans vitia, quæ mores fœdabant. Quumque se torqueret in dolio, se domum volubilem habere jocabatur, et se cum temporibus immutantem. Frigore enim os dolii vertebat in meridiem, æstate ad septentrionem; et ubicunque Sol se inclinaverat, Diogenis simul prætorium vertebatur. Quodam vero tempore, quum in usum potandi calicem ligneum gereret, vidit puerum manu concava bibere, et elisit eum in terra dicens: Nesciebam quod natura haberet poculum. Nihil unquam de animi rigore remisit, in eodem vultus tenore etiam adversis interpellantibus perstitit, et ut plene Socraticum nosses, calcatis turbinibus fortuitorum, adversis omnem dolorem et miseriam, uniformi duravit proposito. Dicebat enim hæc semper a Philosopho aliena, et impotem sui animum, in quem fortunæ quippiam licet. Virtutem ejus et continentiam, mors quoque indicat. Nam quum ad agonem Olympicum, qui magna frequentia in Græcia celebrabatur, jam senex pergeret febri in itinere apprehensus, occubuit in crepidine viæ. Volentibus autem amicis, aut in jumentum, aut in vehiculum tollere, non acquievit, sed transiens ad arboris umbram, ait: Abite quæso, et spectatum pergite. Hæc nox aut me victorem probabit, aut victum. Si febrem vicero, ad agonem veniam; si me vicerit, ad inferna descendam. Ibique per noctem eliso gutture, non tam mori se ait, quum febrem morte excludere. Deceptus opinione virorum fortium et exemplo, in extremæ difficultatis articulo, ne aliunde inferretur, mortem ultroneam credidit appetendam. Præjudicata siquidem opinio sapientioribus persuaserat in commune, ut mortem provocare mallent, quam turpe aliquid sustinere. Fecit hoc Cato, fe

cerunt et alii, qui fertum aut cicutam, aliudve toxicum præoccupantes, omnem et solam (ut putabant) turpitudinis effugiebant notam. Veritatis namque ignorantia eis patrocinari videtur; sed crassa est et supina, quæ certa postponit incertis, et quicquid habetur optimum ex causa inani abjicit, et expellit. Nec in eo fortitudinis nomen assequitur, quod se præ cæteris fraudulenta opinio consequi gloriatur. Utique fraudulenter et vane, quia, ut ait ille,

Rebus in adversis facile est contemnere vitam,
Fortius ille facit qui miser esse potest.

Nemo eorum qui mortem provocant excusabilis est. Excusabiliores sunt, qui imminentem abhorrent. Quis enim cognovit consilium Domini, et an possit mortem impendentem quacunque ratione effugere? Sandrococtus a rege Alexandro interfici jussus, salutem celeritate pedum quæsivit. Ex qua fatigatione quum somno captus jaceret, leo ingentis formæ, ad dormientem accessit, sudoremque fluentem lingua ei detersit, et blande expergefactum reliquit. Hoc prodigio, primum ad spem regni, majestate ominis impulsus est. Molienti deinde bellum adversus præfectos Alexandri, elephantus infinitæ magnitudinis ultro se obtulit, et veluti domita mansuetudine, eum tergo suscepit, duxque belli, et præliator postmodum insignis extitit. Andronicus quoque, damnatus ad bestias, quum leoni objectus esset, qui et vastitudine corporis, et impetu fervoris fremituque terrifico, sonoro quoque tono, comisque cervicum fluctuantibus, animos omnium oculosque in se converteret, illæsus evasit, eo quod ubi eum leo procul aspexit, repente quasi admirans stetit, ac deinde sensim et quasi jocabundus placide accessit ad hominem. Tum caudam more atque ritu adulantium canum, clementer et blande movit, hominisque se corpori

adjungens, crura ejus et manus, prope jam metu exanimati, lingua leniter demulsit, quum homo inter illata atrocis feræ blandimenta, amissum animum recuperare posset, et vix paulatim oculos ad contuendum leonem aperire. Hoc se Apion in urbanis spectaculis Romæ vidisse refert, adjiciens quia tunc facta quasi recognitione mutua, lætos, inquit, videres et gratulabundos leonem et hominem. Et hanc ob rem, et clamores populi maximos, accersitus est homo a Cæsare, et quare illi uni atrocissimus leo pepercerit, diligenter quæsitum est. Ille utique rem mirificam narrans ait. Quum provinciam Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis ejus, et quotidianis verberibus, ad fugam coactus sum, et quo mihi latebræ terræ illius forent a domino tutiores, in camporum et arenarum solitudines concessi. Et quasi aliud defuisset, consilium fuit quocunque modo mortem petere. Quum itaque sole medio rapido et flagranti, quandam pro tempore caveam nactus essem latebrosam, in eam penetro, meque recondo. Nec multo post ad eundem specum venit hic leo, debili, et cruento, et crudeli pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris ingemiscens, cum miserantia auditoris si quis adesset. Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territus sum, et quasi toto animo consternatus. Sed postquam introgressus leo, uti res ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, me videt ingressum procul, et delitescentem, mitis et mansuetus accessit, et sublatum pedem ostendere mihi, et porrigere opis gratia, visus est. Ibi, inquit, ego stipitem ingentem, vestigio pedis ejus hærentem, revulsi, conceptamque saniem vulnere intimo expressi, accuratiusque jam sine magna formidine siccavi penitus, omnemque detersi cruorem. Ille tunc mea opera et medela

levatus, pede in manibus meis posito, recubit et quievit, atque ex eo die totum triennium ego et leo in eodem specu, eodemque victu viximus. Nam si quas venabatur feras, membra opimiora ad specum suggerebat, quæ ego, ignis copiam non habens, meridiano sole tosta edebam. Sed ubi me, inquit, vitæ illius ferinæ jam pertæsum est, leone venatum profecto, reliqui specum, et viam ferme tridui permensus, a militibus visus, apprehensus, et ad dominum ex Africa Romam deductus sum. Is me statim rei capitalis damnandum, dandumque ad bestias procuravit. Intelligo autem hunc quoque leonem, me tunc separato captum, gratiam nunc beneficii referre et medelæ. Solutus itaque est pœna Andronicus, et eidem leo totius populi suffragio donatus. Exinde amicantibus sibi homine et leone, et urbem peragrantibus et circumeuntibus, dicebant omnes: Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis. Quæris-ne historias notiores? De lacu leonum exivit Daniel, et pueri de camino ignis evaserunt illæsi. Et apud omnes gentes ex gratia, præter opinionem, ab imminentibus malis liberati sunt plurimi. Unde nullus eorum, qui manus injecerunt sibi, satis excusatus est mihi, licet magnis præconiis ecclesiastica historia aliquos efferat, provocantes mortem, quia temporariam vitam apud se, quam pudicitiam periclitari malebant. At eos sic excusant infirmitas carnis, et ignorantia juris, et incendium caritatis, et forte mandatum familiare Dei, ut sic in simplicitate sua salventur, ut nequaquam ad consequentiam transeat, quod simpliciter præsumpserunt. Quis enim locus est fortitudini, si sic tædeat animam vitæ suæ, ut quasi patientia victa, et præcisa semita meritorum, quod præcipitur, aut nequeat, aut negligat sustinere? Apud sapientes sic vita contemnitur, quod turpitudinis

pretium, etiam ætas altera sordet, sic diligitur, ut dum innocenter teneri potest, nullius difficultatis irruente articulo propellatur. Sic ergo servanda est vita, ut sit contemptui; sic contemnenda est, ut proficiat saluti. Sed quis est qui hodie contemnat animam, quum nullus, aut rarus sit, qui toto mentis hiatu pecuniam non concupiscat? Quidni?

Quum genus et formam regina pecunia donet,

Ac bene nummatum decoret suadela Venusque,

qui dives est, qui prosperatur in viis suis, sapiens et felix judicatur. Ad hoc alius uxorem ducit, alius quinque juga boum, aut villam emit, commutantes pro his animam suam. Cæcosque, et claudos, et debiles reputant, quibus mundus nequaquam arridet, quos tamen ejectis divitibus in cœnam nuptialem sapientia introducit, ubi inebriantur ab ubertate. domus Dei, et torrente voluptatis æternæ potantur flecti. Interim quicunque non habet divitias stultus est, asinus, stipes, caudex, plumbum, aut si quid insensibilius est. Stultus ergo miserque est, si quis est pauper. Sed nec amari potest ab aliquo, quem mala fortuna premit, eo quod

Nulla fides unquam miseros elegit amicos,

et juste creditur quisque mala ferre, quæ sustinet, adeoque regnum pecuniæ invaluit, ut desperetur de fide judicis, qui repellit munera offerentis. Si pacisci detrectas, pollicentis videris odisse causam. Et fortasse affectu, vel munere esse crederis præcorruptus, si permanere vis incorruptus. Sententia vel opinio Philosophorum omnino evanuit, dum sic omnes post divitias currant, ac si alibi laborum requies, dolorumque solatium inveniri non posset, ac si naufragi de profundo queant enatare facilius, si prægravi sarcina fuerint onerati. Sed quis unquam ulcerosus spinas congessit, ut volutatus in eis quiescat molliter?

[merged small][ocr errors]
« ElőzőTovább »